Tandem in c. Venerabilem 34. de electione, in[sect. 57] cap. alius 15. quaest. 6. in cap. licet de foro compet. in cap. grandi de supplend. neglig. in 6. in capit. ad Apostolicae de re iud. in 6. in Clem. 1. in princ. de iure iurand. in Clem. pastoralis ad fin. vers nos tandem de re iud. & in multis similibus legimus summos Pontifices potestatem exercuisse circa translationem Imperij, electionem, & confirmationem Imperatoris, priuationem eiusdem, & Regum, & circa dationem curatoris, qui illis necessarius fuit, & similia, quae omnia, & singula ad temporalem potestatem, non vero ad spiritualem pertinere videntur.