Tandem in c. Venerabilem 34. de electione, in[*] cap. alius 15. quæſt. 6. in cap. licet de foro compet. in cap. grandi de ſupplend. neglig. in 6. in capit. ad Apoſtolicæ de re iud. in 6. in Clem. 1. in princ. de iure iurand. in Clem. paſtoralis ad fin. verſ nos tandem de re iud. & in multis ſimilibus legimus ſummos Pontifices poteſtatem exercuiſſe circa tranſlationem Imperij, electionem, & confirmationẽ Imperatoris, priuationem eiuſdem, & Regum, & circa dationem curatoris, qui illis neceſſarius fuit, & ſimilia, quæ omnia, & ſingula ad temporalem poteſtatem, non verò ad ſpiritualem pertinere videntur.