Secundo quia iuxta multorum sententiam Chri[sect. 60]stus homo nec habuit, nec habere voluit Regnum temporale iure haereditario, vel ex electione, aut alia via, nec vnquam exercuit huiusmodi potestatem iuxta illud Ioan. 18. "Regnum meum non est de hoc mundo," & illud Psalm. 2. "Ego constitutus sum Rex ab eo super Sion," id est Ecclesiam, & Luc. 12. "O Homo quis me constituit iudicem, aut diuisorem inter vos," cum multis alijs, quae expendunt Bellarm. vbi sup. cap. 4. Victoria, Soto, & alij relati per Henriquez de vltimo fine hominis cap. 25. ยง. 1. Mol. disp. 28. col. 3. vers. contrariam, addit Suar. 3. p. tom. 1. q. 22. disp. 48. sect. 2. Quod nec post resurrectionem Christus habuit dominium temporale orbis, eo maxime quia Christus Dominus Petro, & successoribus concessit potestatem spiritualem tantum modo, & claues Regni coelorum, iuxta illud Matth. 16. "Tibi dabo claues Regni coelorum, & quodcumque ligaueris," &c. cap. in nouo 21. dist. cap. solitae ad fin. de maioritate.