Retenta hac poſteriori ſententia aduertendũ[*] eſt vtramque opinionem Chatolicorum, licet in verbis, & modo explicandi maximè differant, in effectu tamen, & ſubſtantia concordari, & ad verum ſenſum reduci poſſe, vt benè aduertunt Bellarmin. lib. 5. de Roman. Pontifice cap. 4. & 6. & contra Barclaium cap. 3. Molin. de iuſtit. tract. 2. diſp. 29. & paſsim nouiores, vt notabis corol. ſequenti ad quintum ad finem. Vtrique namque eam poteſtatem iuxta iuris terminos Summo Pontifici cõcedunt, quòd licet alij directè, alij indirectè exponant, in poteſtate tamen, & ſubſtantia non diſſentiunt. Non obſtant ergò pro prima opinione adducta.