Hinc fit quam extra rem, ne grauius dicam, Bar[sect. 76]claius de potestate Papae ca. 12. ex proposito axiomate inferat Pontificem pro libito Reges deponere, & quos velit instituere posse, "quod sic (ait) ostendo: summus Pontifex potest alicui Regnum auferre, & alteri conferre, si necessarium sit ad animarum salutem, ergo vbi libitum ei erit, poterit quemlibet Regno priuare, & illud alteri conferre, & probat: quia ipse est iudex." Hinc subtilitate eadem inferret Barclaius non esse creandum Regem, quia filios vestros tollet, & ponet incurribus suis, filias quoque vestras faciet sibi vnguentarias 1. Regum. 8. argumentatur igitur a suppositione falsa, & tyrannica, vel potius inepta.[sect. 77]