Hinc fit quam extra rem, ne grauius dicam, Bar[*]claius de poteſtate Papæ ca. 12. ex propoſito axiomate inferat Põtificem pro libito Reges deponere, & quos velit inſtituere poſſe, "quod ſic (ait) ostendo: ſummus Pontifex poteſt alicui Regnum auferre, & alteri conferre, ſi neceßarium ſit ad animarum ſalutem, ergò vbi libitum ei erit, poterit quemlibet Regno priuare, & illud alteri conferre, & probat: quia ipſe est iudex." Hinc ſubtilitate eadem inferret Barclaius non eſſe creãdum Regem, quia filios veſtros tollet, & ponet incurribus ſuis, filias quoq; veſtras faciet ſibi vnguẽtarias 1. Regum. 8. argumentatur igitur à ſuppoſitione falſa, & tyrannica, vel potius inepta.[*]