Non obſtat ſecundum, fatemur namque poteſ[*]tatem Regiam ſeu temporalem, & ſpiritualẽ, ſeu Eccleſiaſticam iure diuino diſtinctas eſſe, cap. cum ad verum 96. diſtinct. ibi: "Cum ad verum ventum eſt, vltra ſibi nec Imperator iura Pontificatus arripuit, nec Põtifex nomen Imperatorium vſurpauit, quoniam idem mediator Dei, & hominum homo Christus Ieſus ſic actibus proprijs, & dignitatibus distinctis officia potestatis vtriuſque diſcreuit," cum ſimilibus in argumẽto citatis. Negamus tamen illis iuribus probari alteram in alteram non habere imperium; imò contrarium ex eiſdem conſtat d. ca. cum ad verum, ibi: "Imperatores pro æterna vita Pontificibus indigerent," quæ verba repetuntur in cap. quoniam 10. diſtinct. d. ca. Per venerabilem, qui filij ſint legitimi, ibi: "In alijs regionibus (ſcilicet Imperatoris, vel Regis) certis cauſis inſpectis temporalem iuriſdictionem caſualiter exercemus," d. capit. ſolitæ de maiorit. ibi: "Potuiſſes autem (Imperator) prærogatiuam Sacerdotij ex eo potius intelligere, quod dictum eſt non à quolibet ſed à Deo, non Regi, ſed Sacerdoti, non de Régia stirpe, ſed de Sacerdotali proſopia deſcendenti, de Sacerdotibus videlicet, qui erant in Anathot. Ecce conſtitui te ſuper gentes, & Regna, vt euellas, & diſsipes, ædifices, & plantes." Hierem. 1. cap. duo ſunt 96. diſtinct. "Duo ſunt quippè Imperator Auguſte, quibus principaliter hic mundus regitur, auctoritas ſacra, & Regalis potestas, in quibus tantò grauius pondus est Sacerdotum, quantò etiam pro ipſis Regibus, ſeu regiminibus hominum in diuino ſunt reddituri examine rationem", ergò ſi Pontifex de Regis adminiſtratione redditurus eſt rationem apud Dei tribunal, conſtat ad illam dirigendam poteſtatem habere, vt benè aduertit Bellarm. de poteſtate ſummi Pontificis in temporalibus capit. 2. Diuuſque Bernardus, Hoſsius, & Driedonius totum contrarium probant, vt apud eos videri poteſt, explicat Bellarminus vbi proximè cap. 13. Driedonius autem lib. 2. cap. 2. de libertate Chriſtiana totus eſt in probanda Pontificis ſuperioritate erga Reges, & Imperatores, vnum, vel alterum ſufficiat teſtimonium. Infert enim col. ante penult. in hæc verba, "ex his igitur liquidum eſt Papam, in quantum Vicarius Chriſti, & ſucceßor B. Petri præter poteſtatem cognoſcendi pœnitentium peccata in foro conſcientiæ, pœnitentiamque illis debitam iniungendi, habere etiam a Chriſto potestatem, ſeu iuriſdictionem in foro exteriori excommunicandi, ſeu a conſortio Eccleſiæ ſegregandi homines contumaces," & col. vltim. "cæterum Papa quamuis facultatem eligendi, coronãdi, aut instituendi Imperatorem non habeat ex iure diuino," & paulò poſt, "tamen ex iure diuino ratione curæ paſtoralis poteſtatem habet in Imperatorem Christianum, perinde ac paſtor ſpiritualis in filium, & tamquàm paſtor in ouem ſuam, & ideò ſuper his, quæ concernunt directionem Imperij eius in fide, & moribus Chriſtianis, & in cauſis atque officijs ſpiritualibus diſponendis, & in Epiſcopatibus per loca, vel ciuitates inſtituendis Imperator ipſe ſubiectus eſt Papæ," & anteà colum. 5. exponens illa verba Ioannis 21. "paſce oues meas," ſic ait, "id est ſis paſtor ouium mearum, officium autem paſtoris non ſolum eſt docere, & panem verbi Dei diſpenſare, ſed eſt & oues custodire à lupis, & educere in paſcua, & morbidas, ac contagioſas ab ouili ſeparare, & aduerſarios coercere, & in virga diſciplinæ corrigere."