Non obstat tertium argumentum, quod mem[sect. 79]brum non habet potestatem in membrum eiusdem generis, quod confirmari potest ex illa reg. par in parem non habet Imperium cap. innotuit de electione, "sed Pontifex, & Imperator sunt membra eiusdem generis, igitur alter in alterum non habet Imperium," & inde ait "potestatem spiritualem, & politicam esse velut duos humeros in corpore, quorum neuter alteri subijcitur, sed vterque subijcitur vni capiti Christo." Sed argumentum hoc seu aequiparatio, vel potius aequalitas vtriufque potestatis repugnat sacris litteris, Fidei Catholicae, & receptae Catholicorum doctrinae, dum Petrum, eiusque successorem non caput Ecclesiae visibile, sed inferius membrum constituit, quod ad haeresim pertinet, quae hoc tempore maxime viget, vt aduertit Bellarminus de potestate Pontificis in temporalibus ca. 14. Potestas igitur ciuilis, vt corol. 3. probauimus, spirituali subordinata est, & inde habet se tanquam brachium ad suum caput, ideoque Principes saeculares in Ecclesiae corpore defensores capitis, & Ecclesiae cap. Principes, cap. Regum cap. administratores cum multis ibidem 23. q. 5. diuersum exercent officium a capite, cuius est regere, & ita brachiorum nomine continentur, ex regul. cap. singula 89. dist. ibi: "Sicut in vno corpore multa membra habemus, omnia autem membra, non eundem actum habent, ita in Ecclesiae corpore." brachij autem ratio non conuenit summo Pontifici (in quo Ecclesiastica suprema residet potestas ex resolutis supra) Quippe qui cum Christi sit vicarius cap. 2. de translatione Episcopi, Christum ipsum, qui caput est primarium Ecclesiae ad Ephes. 5. repraesentat, obid Papa in capite, Rex, seu Imperator in brachio, siue humero inungitur. Nam in his principatus congrue designatur iuxta illud Isai. cap. 9. "Factus est principatus super humerum eius," & Samuel fecit poni armum ante Saul, cui dederat locum in capite ante omnes inuitatos 1. Regum 9. In capite vero Pontificis Sacramentalis est delibutio conseruata, quia personam capitis in Pontificali officio repraesentat. Refert autem inter Pontificis, & Principis vnctionem, quia caput Pontificis chrismate consecratur, brachium vero Principis oleo delinitur; vt ostendatur quanta sit differentia inter authoritatem Pontificis, & Principis potestatem, ita Innoc. III. in capit. 1. ยง. vnde de sacra vnct. vbi obseruant Abb. & reliqui, Castald. de Imperatore q. 20. a numer. 1. Baldes de dignit. Regum Hisp. cap. 14. a num. 28. Caesar Baron. tom. 5. annal. anno 496. Iosephus Stephanus de osculat. pedum Rom. Pon. ca. 7. in fin. Vnctioque. illa sacra, & in Ecclesia Imperatori data obedientiam, & subiectionem filij erga matrem Ecclesiam, Ecclesiaeque caput Romanum Pont. insinuat, ex Ribaden, en el principe Christiano lib. 1. capit. 12. Ideoque tyrones enfes suos recipiebant olim ab altari, vt profiterentur se filios Ecclesiae esse, atque ad honorem Sacerdotii, ad tuitionem pauperum, ad uindictam male factorum, & patriae liberationem gladium accepisse ex Petro Blesen. epist. 49.