Et cum Ecclesia militans vsque ad saeculi finem[sect. 5] sit duratura, Lucae cap. 1. "Cuius Regni non erit finis", a quo sumpsit Concil. Nicen. & Matth. vlt. "Ecce ego vobiscum sum vsque ad consummationem saeculi," nec peccatorum mole, nec violentijs tyrannorum, nec haereticorum doctrinis obrui, & corruere poterit Dan. 7. "Regnum eius, quod non corrumpetur," Matthaei 16. "Portae inferi non praeualebunt aduersus eam." Aug. lib. 1. de symb. c. 5. "Ecclesia impugnari potest, expugnari non potest," Suar. lib. 3. c. 12. n. 7. decens fuit, vt Petro succedat Pontifex summus cum eadem gubernandi potestate, in quem succedan eo ordine potestas illa vniuersalis ordinaria transfertur, textus insignis ab Innoc. IIII. in Concilio generali editus in c. 1. de homi. lib. 6. Vbi sic Spiritui Sancto, Pontifici, & Patribus visum fuit decernere: "pro humani redemptione generis de summis coelorum adima mundi descendens, & mortem tandem subiens temporalem, Dei Filius Iesus Christus, ne gregem sui pretio sanguinis gloriosi redemptum, ascensurus post resurrectionem ad Patrem, absque pastore desereret, ipsius curam beato Petro Apostolo, vt suae stabilitate fidei caeteros in Christiana religione firmaret, eorumque mentes ad salutis opera suae accenderet deuotionis ardore, commisit, vnde nos eiusdem Apostoli effecti, disponente Domino licet immeriti successores, & ipsius Redemptoris locum in terris quanquam indigne tenentes," vbi Abb. post Host. & alios ait, "Christus non fuisset diligens pater famil. nisi aliquem vice ipsius in terris dimisisset, qui in occurrentibus casibus posset ea omnia facere, quae ipse Christus posset" Optima l. 2. tit. 5. p. 1. in haec verba. "Conuino por derecha razon, que quando nuestro Senor Iesu Christo subio a los cielos, que san Pedro a quien auia dado la mejoria de los Apostoles, y el poder de absoluer, y de ligar, que fincasse en logar del, para guardar sus mandamientos, e para fazer a los omes que vsassen dellos, e mager la Fe que nos el dio, es muy santa, y muy noble en si: pero tanta es la flaqueza de la naturaleza de los omes en si, que sino ouiere quien los guiasse, e mostrasse la carrera della, podrian errar de manera, que la bondad de la Fe no les ternia pro: onde por esta razon finco san Pedro en so logar, e despues que el murio, fue menester que ouiesse otros, que tuuiessen sus vezes, en que fincasse su poder, e este es aquel a quien llaman Apostolico, o Papa," vbi Greg. videndus glos. 2.