Et cum Eccleſia militans vſque ad ſæculi finem[*] ſit duratura, Lucæ cap. 1. "Cuius Regni non erit finis", à quo ſumpſit Concil. Nicen. & Matth. vlt. "Ecce ego vobiſcum ſum vſque ad cõſummationem ſæculi," nec peccatorum mole, nec violentijs tyrannorum, nec hæreticorum doctrinis obrui, & corruere poterit Dan. 7. "Regnum eius, quod non corrumpetur," Matthæi 16. "Portæ inferi non præualebunt aduerſus eam." Aug. lib. 1. de ſymb. c. 5. "Eccleſia impugnari potest, expugnari non poteſt," Suar. lib. 3. c. 12. n. 7. decens fuit, vt Petro ſuccedat Põtifex ſummus cũ eadẽ gubernãdi poteſtate, in quẽ ſuccedan eo ordine poteſtas illa vniuerſalis ordinaria trãsfertur, textus inſignis ab Innoc. IIII. in Cõcilio generali editus in c. 1. de homi. lib. 6. Vbi sic Spiritui Sãcto, Pontifici, & Patribus viſum fuit decernere: "pro humani redemptione generis de ſummis cœlorum adima mundi deſcendens, & mortem tandem ſubiens temporalem, Dei Filius Ieſus Chriſtus, ne gregẽ ſui pretio ſanguinis glorioſi redemptum, aſcenſurus post reſurrectionem ad Patrem, abſque paſtore deſereret, ipſius curã beato Petro Apostolo, vt ſuæ ſtabilitate fidei cæteros in Christiana religione firmàret, eorumque mentes ad ſalutis opera ſuæ accenderet deuotionis ardore, commiſit, vnde nos eiuſdem Apoſtoli effecti, diſponente Domino licet immeriti ſucceſſores, & ipſius Redemptoris locum in terris quanquam indigne tenentes," vbi Abb. poſt Hoſt. & alios ait, "Chriſtus non fuiſſet diligens pater famil. niſi aliquem vice ipſius in terris dimiſiſſet, qui in occurrentibus caſibus poßet ea omnia facere, quæ ipſe Christus poßet" Optima l. 2. tit. 5. p. 1. in hæc verba. "Conuino por derecha razon, que quando nueſtro Señor Ieſu Christo ſubio à los cielos, que ſan Pedro à quien auia dado la mejoria de los Apostoles, y el poder de abſoluer, y de ligar, que fincaße en logar del, para guardar ſus mandamientos, è para fazer a los omes que vſaßen dellos, è mager la Fè que nos el dio, es muy ſanta, y muy noble en ſi: pero tanta es la flaqueza de la naturaleza de los omes en ſi, que ſino ouiere quien los guiaße, è moſtraſſe la carrera della, podriã errar de manera, que la bondad de la Fè no les ternia prò: onde por eſta razon fincò ſan Pedro en ſo logar, è deſpues que el murio, fue menester q̃ ouieſſe otros, que tuuieſſen ſus vezes, en que fincaße ſu poder, è eſte es aquel à quiẽ llaman Apoſtolico, ò Papa," vbi Greg. videndus gloſ. 2.