Aliter enim in vna Christi Ecclesia minime fuis[sect. 6]set Monarchiae coelestis ratio, sed multorum potestas instituta. Quod igitur fuisset concordiae vinculum, cuius authoritate tempestates sedari, turbulentae opiniones euelli, superbia, & contumacia coerceri, & comprimi potuisset, si nullus in Ecclesia constitutus ab initio fuisset, cuius authoritate, & imperio omnes continerentur? Cum igitur Ecclesia Christi simplex, & vnica sit, & vnica esse non possit, nisi Princeps vnus existat, confequens est dicamus dari in Ecclesia militanti caput, & gubernatorem vniuersalem, vt resoluunt Caiet. de potest. Papae tract. 1. cap. 4. ad fin. & cap. 12. cum seq. Canus de locis Theologicis lib. 6. cap. 3. concl. 3. Sotus in 4. distinct. 20. quaest. 1. artic. 2. concl. 4. & dist. 24. quaest. 2. art. 5. Alban. de potest. Papae 2. p. a nu. 155. Anton. Perez in Pentateuch. fidei libr. 5. de Roman. Pontif. cap. 10. num. 49. & 50. Rofensis contra Lutherum art. 25. Costerus in enchyr. cap. 4. de summo Pontifice, & alij relati, per Henr. lib. 3. de poenit. cap. 5. ยง. 5. litera, Y.