Aliter enim in vna Chriſti Eccleſia minime fuiſ[*]ſet Monarchiæ cœleſtis ratio, ſed multorum poteſtas inſtituta. Quod igitur fuiſſet cõcordiæ vinculum, cuius authoritate tempeſtates ſedari, turbulentæ opiniones euelli, ſuperbia, & cõtumacia coerceri, & comprimi potuiſſet, ſi nullus in Eccleſia conſtitutus ab initio fuiſſet, cuius authoritate, & imperio omnes continerentur? Cum igitur Eccleſia Chriſti ſimplex, & vnica ſit, & vnica eſſe non poſsit, niſi Princeps vnus exiſtat, confequens eſt dicamus dari in Eccleſia militanti caput, & gubernatorem vniuerſalem, vt reſoluunt Caiet. de poteſt. Papæ tract. 1. cap. 4. ad fin. & cap. 12. cum ſeq. Canus de locis Theologicis lib. 6. cap. 3. concl. 3. Sotus in 4. diſtinct. 20. quæſt. 1. artic. 2. concl. 4. & diſt. 24. quæſt. 2. art. 5. Alban. de poteſt. Papæ 2. p. à nu. 155. Anton. Perez in Pentateuch. fidei libr. 5. de Roman. Pontif. cap. 10. num. 49. & 50. Rofenſis contra Lutherum art. 25. Coſterus in enchyr. cap. 4. de ſummo Pontifice, & alij relati, per Henr. lib. 3. de pœnit. cap. 5. §. 5. litera, Y.