Quartò non obſstat authoritas Innocentij. 3.
80
* in cap. Per venerabilem qui filij ſsint legitimi, decidentis Regem Galliæ non habere in temporalibus ſsuperiorem, vndè qui poteſstatem temporalem in ordine ad ſspiritualia concedunt ſsummo Pontifici, contra dicunt Innocentio: ſsed ſsatis fit, tùm quia ipſse Innocentius Othonem quartum Imperatorem depoſsuit, ergó non Doctores, ſsed ipſse Innocentius contradicit ſsibi, vt benè aduertit Bellarmin. de poteſstate ſsummi Pontificis in temporalibus cap. 14. Tùm etiam, quia ipſsemet Innoc. in eod. capit. Per venerabilem, decidit, quòd Pontifex exercet caſsualiter, hoc eſst incidenter, & indirectè poteſstatem in temporalibus in Imperatoris, Regumque ditionibus. Vndè veriſssimum eſst Regem Galliæ, Imperatorem, & reliquos ſsimi|les non habere, nec recognoſscere in temporalibus ſsuperiorem in terris, non tamen inde infertur non habere in ſspiritualibus ſsuperiorem, qui non propriè temporalem, ſsed verè & proprie ſspiritualem, & ſsuam, non alienam intemporalibus in ordine ad ſspiritualia exercet iuriſsdictionem iuxta ea, quæ ſsupra nu. 25. ex ſsententia Ariſst. & D. Thom. & aliorum explicauimus.
Loading...