Nec obstabit quod omnibus Principibus Chri[sect. 40]stianis fas sit procurare infidelium nationum per suos subditos conuersionem ad fidem, iuxta illud Marc. vlt. "Ite in mundum vniuersum, & praedicate Euangelium omni creaturae." Respondetur nam que id verum esse, nisi a summis Pontificibus prohibeantur propter ipsum met bonum conuersionis: quando ergo alteri Principi ea cura demandata est, ne mutuo sese impediant, merito reliqui arceri possunt, ac debent a Christi Vicarijs.