Imò, & maior ratio vrget contra Batauos, &
32
* alios fideles, quam contra infideles: tùm quia in iſstos nòn habet Pontifex eam iuriſsdictionem, quam exercet in illos, vt ſseq. capit. demonſstrabitur: tùm etiam quia infideles erant in quaſsi poſsſseſssione negotiandi, & nauigandi, fideles verò ea carebant, vndè contra philoſsophiæ, iuriſsprudentiæ, & fidei Catholicę rudimenta argumentatur Incognitus, ab carentia ad habitum, à priuatione ad adquiſsitionem. Non enim valet argumentum, non poteſst Pontifex prohibere hoc infidelibus, ergò nec fidelibus; non poteſst priuare aliquem ſsua poſsſseſssione, ergò non poterit impedire adquiſsitionem; accedunt, & aliæ cauſsæ relatæ ſsequentibus capitibus.
Loading...