DVLCE (gloriosissime Principum) & decorum est Freitas nostris pro patria mori, a{ Hor. li. 3. carm. od. 2. }, in cuius obsquium tres fratres velut haereditario munere functi sunt. Horum exemplane sequerer, Monachismi edicto sum prohibitus; sed insperata occasio defendendae patriae, absque regularis obseruantiae offensa, sese mihi obtulit; vt ijdem fratres patriam non solum armis, & sanguine, sed & calamo, & iure propugnent, cum vtrisque Imperatoria Maiestas condecoretur, & firmetur. b{ Prooem, instit. }, descendit in arenam Batauus tuum nauigationis, Indicique Imperij ius in dubium vocare tentans. Certaminis campus Oceanus est; iudic es vero supremi orbis Christiani Principes; arma in aequalia. Ille enim a capitis vertice vsque ad pedis plantam ferro, & Chalybe tectus iactabunde progreditur: Ego vero sub tuo nomine personam aliam, iustitiae causa fretus, haud induam; conspiret Africa, & Asia turritis armata elephantibus; hostilibus sternantur aequora classibus; Turcae, Mauri, & Ethnici foedus ineant; Ecclesiae errones insultent; allatrent rebelles; & omnes Hispanicum Imperium multipliciter infestent; at vno Hispanici leonis intuitu omnia haec monstra euanescent, & velut minores aues aduentante Aquila obstrepere non audebunt; tot agmina, tot hostes, tot conspirationes tuo Imperio, tuae felicitati, tuis denique triumphis reseruabantur; quidquid aduersi cadat, tuis laudibus, tuisque virtutibus materiam, campumque prosterni manifestum est.