DVLCE (glorioſiſsime Principum) & decorum eſt Freitas nostris pro patria mori, a{ Hor. li. 3. carm. od. 2. }, in cuius obſquium tres fratres velut hæreditario munere functi ſunt. Horum exemplane ſequerer, Monachiſmi edicto ſum prohibitus; ſed inſperata occaſio defendendæ patriæ, abſque regularis obſeruantiæ offenſa, ſeſe mihi obtulit; vt ijdem fratres patriam non ſolum armis, & ſanguine, ſed & calamo, & iure propugnent, cum vtriſque Imperatoria Maieſtas condecoretur, & firmetur. b{ Proœm, inſtit. }, deſcendit in arenam Batauus tuum nauigationis, Indicique Imperij ius in dubium vocare tentans. Certaminis campus Oceanus eſt; iudic es vero ſupremi orbis Chriſtiani Principes; arma in æqualia. Ille enim à capitis vertice vſque ad pedis plantam ferro, & Chalybe tectus iactabunde progreditur: Ego vero ſub tuo nomine perſonam aliam, iuſtitiæ cauſa fretus, haud induam; conſpiret Africa, & Aſia turritis armata elephantibus; hostilibus sternantur æquora claſsibus; Turcæ, Mauri, & Ethnici fœdus ineant; Eccleſiæ errones inſultent; allatrent rebelles; & omnes Hiſpanicum Imperium multipliciter infeſtent; at vno Hiſpanici leonis intuitu omnia hæc monstra euaneſcent, & velut minores aues aduentante Aquila obſtrepere non audebunt; tot agmina, tot hostes, tot conſpirationes tuo Imperio, tuæ felicitati, tuis denique triumphis reſeruabantur; quidquid aduerſi cadat, tuis laudibus, tuiſque virtutibus materiam, campumque proſterni manifeſtum eſt.