Vnicum fidei scutum tibi assume; in quo possis omnium hostium tela retorquere. d{ Pau ad Eph. 6. }. "Defende more tuo, parentumque tuorum contra haereticos inconcussum Ecclesiae statum vt tuum Christi dextera defendatur Imperium, vt ad Theodosium Augustum Leo Papa promittit." e{ Epist. 25 ad Theod. }. Nihil enim est, quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in Principe, nihil est quod ita nequeat occasui subiacere, quam ver a religio. f{ L inter claras C. de sacr. }. qua Imperium tuum protegente.