AD PHILIPPVM. IIII. HISPANIARVM, ET INDIARVM MONARCHAM. DVLCE (gloriosissime Principum) & decorum est Freitas nostris pro patria mori, a { Hor. li. 3. carm. od. 2. }, in cuius ob squium tres fratres velut haereditario munere functi sunt. Horum exemplane sequerer, Monachismi edicto sum prohibitus; sed insperata occa sio defendendae patriae, absque regularis obseruantiae offensa, sese mihi obtulit; vt ijdem fratres patriam non solum armis, & sanguine, sed & calamo, & iure propugnent, cum vtrisque Imperatoria Maiestas condecoretur, & firmetur. b { Prooem, instit. }, descendit in arenam Batauus tuum nauigationis, Indicique Imperij ius in dubium vocare tentans. Certaminis campus Oceanus est; iudic es vero supremi orbis Christiani Principes; arma in aequalia. Ille enim a capitis vertice vsque ad pedis plantam ferro, & Chalybe tectus iactabunde progreditur: Ego vero sub tuo nomine personam aliam, iustitiae cau sa fretus, haud induam; conspiret Africa, & Asia turritis armata elephantibus; hostilibus sternantur aequora classibus; Turcae, Mauri, & Ethnici foedus ineant; Ecclesiae errones insultent; allatrent rebelles; & omnes Hispanicum Imperium multipliciter infestent; at vno His panici leonis intuitu omnia haec monstra euanescent, & velut minores aues aduentante Aquila obstrepere non audebunt; tot agmina, tot hostes, tot conspirationes tuo Imperio, tuae felicitati, tuis denique triumphis reseruabantur; quidquid aduersi cadat, tuis laudibus, tuis que virtutibus materiam, campumque prosterni manifestum est. " Vtque tuus gaudet miles, cum vicerit hostem, " Sic cur se victum gaudeat, hostis habet.c { Ouid. 2. de tris tibus ad Aug, } " " Vnicum fidei scutum tibi assume; in quo possis omnium hostium tela retorquere. d { Pau ad Eph. 6. }. " Defende more tuo, parentumque tuorum contra haereticos inconcussum Ecclesiae statum vt tuum Christi dextera defendatur Imperium, vt ad Theodosium Augustum Leo Papa promittit. " e { Epist. 25 ad Theod. }. Nihil enim est, quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in Principe, nihil est quod ita nequeat occasui subiacere, quam ver a religio. f { L inter claras C. de sacr. }. qua Imperium tuum protegente. Viue Philippe diu felix, pete sidera sero, Hoc opus est terris, te quoque velle decet, Et tibi succrescant Iuuenes bis Cae sare digni, Hique tuum trudant vsque Philippe genus. g { Vir. ad Aug. in morte Mecoenatis. } D. Fr. Seraphinus de Freytas