AD PHILIPPVM. IIII. HISPANIARVM, ET INDIARVM MONARCHAM. DVLCE (glorioſiſsime Principum) & decorum eſt Freitas nostris pro patria mori, a{ Hor. li. 3. carm. od. 2. }, in cuius obſquium tres fratres velut hæreditario munere functi ſunt. Horum exemplane ſequerer, Monachiſmi edicto ſum prohibitus; ſed inſperata occaſio defendendæ patriæ, abſque regularis obſeruantiæ offenſa, ſeſe mihi obtulit; vt ijdem fratres patriam non ſolum armis, & ſanguine, ſed & calamo, & iure propugnent, cum vtriſque Imperatoria Maieſtas condecoretur, & firmetur. b{ Proœm, inſtit. }, deſcendit in arenam Batauus tuum nauigationis, Indicique Imperij ius in dubium vocare tentans. Certaminis campus Oceanus eſt; iudic es vero ſupremi orbis Chriſtiani Principes; arma in æqualia. Ille enim à capitis vertice vſque ad pedis plantam ferro, & Chalybe tectus iactabunde progreditur: Ego vero ſub tuo nomine perſonam aliam, iuſtitiæ cauſa fretus, haud induam; conſpiret Africa, & Aſia turritis armata elephantibus; hostilibus sternantur æquora claſsibus; Turcæ, Mauri, & Ethnici fœdus ineant; Eccleſiæ errones inſultent; allatrent rebelles; & omnes Hiſpanicum Imperium multipliciter infeſtent; at vno Hiſpanici leonis intuitu omnia hæc monstra euaneſcent, & velut minores aues aduentante Aquila obſtrepere non audebunt; tot agmina, tot hostes, tot conſpirationes tuo Imperio, tuæ felicitati, tuis denique triumphis reſeruabantur; quidquid aduerſi cadat, tuis laudibus, tuiſque virtutibus materiam, campumque proſterni manifeſtum eſt. " Vtque tuus gaudet miles, cum vicerit hoſtem, " Sic cur ſe victum gaudeat, hoſtis habet.c{ Ouid. 2. de triſtibus ad Aug, }" " Vnicum fidei ſcutum tibi aßume; in quo poſsis omnium hoſtium tela retorquere. d{ Pau ad Eph. 6. }. "Defende more tuo, parentumque tuorum contra hæreticos inconcußum Eccleſiæ statum vt tuum Christi dextera defendatur Imperium, vt ad Theodoſium Auguſtum Leo Papa promittit." e{ Epiſt. 25 ad Theod. }. Nihil enim eſt, quod lumine clariore præfulgeat, quam recta fides in Principe, nihil eſt quod ita nequeat occaſui ſubiacere, quam ver a religio. f{ L inter claras C. de ſacr. }. qua Imperium tuum protegente. Viue Philippe diu felix, pete ſidera ſero, Hoc opus eſt terris, te quoque velle decet, Et tibi ſuccreſcant Iuuenes bis Cæſare digni, Hique tuum trudant vſque Philippe genus. g{ Vir. ad Aug. in morte Mecœnatis. } D. Fr. Seraphinus de Freytas