PErsonatus quidam ante vestrum (Clarissimi Principes) tribunalius Indicae nauigationis armis, sanguine, Pontificijs titulis, dicam & diuinis oraculis, a Lusitaniae Regibus quaesitum in iudicium vocat sub Batauorum nomine; postquam in armis parum felicitatis contra Lusitanos sunt experti, praeter alia testes orbi Mombaca, Malaca, Molucae, & Brasilia. Sed in iudicijs illud primum obtinet locum, vt actor personam legitimet, ne iudicium illussorium reddatur; hanc personatus ille nusquam legitimabit; tum quia non ex Batauorum arbitrio modo ad Martis certamen, modo ad Astreae forum legitimus & naturalis Princeps prouocandus erit; tum etiam quia Imperator Principes ve supremi (vestra, o Iudices, resagitur) a subditis suis causam dicere cogi haud debent. "Per me Reges regnant") ait diuina Sapientia Prou. 8.) & legum conditores iusta decernunt, Bataui e contra Principi leges dare, non ab illo accipere intendunt: sed ad rem; affirmat Incognitus longe clarissimum esse alios ante Lusitanos ab Europa per promontorium bonae spei in Indiam nauigasse: cum tamen tanta contrariae opinionis in animis hominum infixae vis fuerit, vt Antaecos, & Antipodes statuere haeresis esse putaretur omnium haereseon maxime detestanda: nam circa annum Christi septingente simum quadragesimum quintum (vt Auentinus in annalibus Boiorum, & Rosinus de antiquitatibus Rom. oratio. 2. pro antiquitate, pag. 596. memoriae prodiderunt) Virgilius Episcopus Salaeburgensis proconcione dixerat Antipodes esse. Bonifacius Episcopus Maguntinus Virgilium impietatis accusauit, haereticumque esse publice proclamauit, quod Antipodibus inductis alius etiam Christus induceretur. litteris a Pontifice Zacharia (cuius legatus Bonifacius erat) ad Vtilonem Boiorum Regem tanquam ingentis litis arbitrum, & sequestrem impetratis, eius sententia victus, & vt in causa inferior condemnatus Virgilius palinodiam decantauit, sed de hac quaest. c. 4. & 5. disseremus; nunc vero cum Bataui Monarchicum regimen suspectum habeant, non simpliciter vos (Principes Serenissimi) in arbitros eligunt, nec vt secundum diuinum, commune, & Hispanicum ius, quod verborum fuco in praefatione implorant, sed iuxta lesbiam regulam, quam Incognitus domi habet, causam decidendam quaerunt; & ne in exemplorum relatione immoretur; vnum, vel alterum ob oculos subijciam. Ex Vlpian. l. iniuriarum. ยง. si quis me de iniurijs, tradit Incognitus iniuriarum agi posse, si quis in mari, aut ante aedes meas piscari prohibeatur; tacet tamen contrariam regulam, quam Vlpianus ibidem in conductore publico constituit: docuit Paul. l. sane de iniurijs, interdictum, vti possidetis, proprium maris ius habenti competere expuncta maris, particula, reponit verbum, diuerticulo; solum Doctores, qui, vt ipse interpretatur, aliquo modo sibi patrocinantur, admittit, alios vt adulatores recusat: his & similibus conditionibus confidenter ad iudicium prouocat, & merito: quis enim vincere valebit, qui nullo iure, nulla autoritate superandus est; nihil enim Lusitanis optabilius contingere poterat, quam a Batauis in litem vocari, vt omnibus innotesceret, quo iure, quaue iniuria nostram antiquam, & tot titulis munitam Oceani nauigationem ad Indos interturbent. Stent igitur Bataui pacto, & sententia secundum allegata, & probata proferatur: viuite feliciter inclyti principes, locumque Dei, qui vobis caelitus est concessus, tuemini, vestroque honori, & maiestati prospicite.