A
Abax
,
is, siue abacus i, tabula est, in qua escaria & potoria uasa collocantur, quæ sunt mensæ ministerio parata. Iuuenal. Lectus erat Codro Procula minor: urceoli sex, Ornamentum abaci. Ausonius: Fictilibus fama est cœnasse Agathoclea
regẽ
regem
, Atque abacos Samio sæpe onerasse luto. Cicero 5.
Thuscu. quæst. Abacus complures ornauit auro & argento cælato. Idem in Verrem: Abaci uasa omnia ut exposita fuerant sustulit. Sed abacus, id est, ab eo quod est abacos Græcè, est inclinatum, quod teste Prisciano libr. 7.
de octo partibus orationis penultimam genitiui breuiauit, quod significat præterea uasa quædam uiliora in quibus pretiosiora reponuntur. ataifor Pœni uocant. de quibus Paulus Iurisconsultus lib. 32.
dig. qui est de legatis tertius. l. Hæres. Cui Corinthia, inquit, uasa legata essent, & abaces, huic quoque eorum uasorum collocandorum causa |
paratos uideri Trebatius respondit. Pro quo in codicibus recentioribus mendose baces, a, litera dispuncta legitur. Accursius non ratione aliqua, sed ueri similitudine ductus, capsulas esse interpretatur baces. Quod cum sit nihili uerbum, interpretamentum quoque erit inane. Philippus Beroaldus quodam in loco suarum
commẽtationum
commentationum
, bases legit uocem uulgi sequutus. Sed de hoc lege uerbum, Corinthia uasa.
abactores
ab oratoribus & historicis appellantur, quos Iurisconsulti uocant abigeos. Ductum utrunque nomen à uerbo abigo is, quod inter alios sensus significat etiam à grege siue armento pecudem furto subducere: hinc abactores & abigei dicti huiusmodi fures. Quod genus hominum in Hispania maxime inuenitur, dicente Virgil. in 3.
Georg. Aut impacatos à tergo horrebis Iberos. Quod Seruius interpretatur, abactores.
& subdit: nam omnes ferè Hispani qui ijdem sunt & Iberi, acerrimi abactores sunt. Apuleius 7.
de asino aureo: Abactorem indubitatum
cruentuḿ
cruentumque
percussorem criminantes. Ambrosius in sermone de hostibus carnalibus non metuendis: Armenta diripiet, istud damnum abactorem tolerando iam didicit. Sed quemadmodum diximus,
à
Iuriscōsultis
Iurisconsultis
potius abigei
dicũtur
dicuntur
, de quibus tit. est lib. 47.
dig. In cuius prima lege Vlpi. his uerbis scribit: Qui pecora ex pascuis uel armentis abigunt, hi proprie dicuntur abigei. Quod si quis oues aberrantes aut alias quadrupedes abduxerit, non erit reus crimine abigeatus, sed potius furti. Est enim abigeatus ipsum abigei crimen, quod in Hispania grauius quàm alibi gentium debere pu
|
niri Hadrianus Cæsar consuli rescripsit: Abigei, inquit, cum durißime puniuntur, ad gladium damnari solent. Puniuntur
autẽ
autem
durißime
nō
non
ubi
ubique
, sed
ubicun
ubicunque
frequẽtius est id genus maleficij. Atqui diximus ex autoritate Virgilij & Seruij Hispanos maxime hoc crimine laborare.
abrogare
legem, idem est quod tollere siue antiquare, quia à magistratu qui eam potestatem habet, populo interrogato, an uelit
iubeat́
iubeatque
eam legem tolli, illo annuente, antiquatur
tollituŕ
tolliturque
, quemadmodum eodem populo interrogato fuerat promulgata: unde & lex plerunque dicitur rogatio. Cice. lib. 2. de legibus: Eas, inquit, tu leges rogabis, quæ nunquam abrogentur. Liuius libr. 22. Plebiscitum primus ego antiquo
abrogó
abrogoque
. Est itaque abrogare legem idem propè quod derogare. Iurisconsultus tamen de uerborum significatione inter utrunque uerbum nonnihil distare facit. Derogatur, inquit, legi, cum pars detrahitur: abrogatur, quum prorsus tollitur. Adde tu quod abrogatur, quum prioris legis infirmandæ causa promulgatur altera. Sermonis Latini ignari uulgari uoce decepti, pro eo quod esse debet abrogare siue derogare legem, ipsi reuocare dicunt, quum sit reuocare, ut autor est Varro de lingua Latina, rursus in cor uocare, hoc est renouare. Iuuenalis de Domitiano, qui legem Iuliam iam obliteratam
dormiẽteḿ
dormientemque
excitauerat, sic inquit: Qui tunc leges reuocarat amaras Omnibus, atque ipsi Veneri
Martí
Martique
timendas. Virgilius primo Aeneid. Reuocato à sanguine Teucri. id est, renouato, quippe qui iam propemodum extinctus erat.
acinacivm
uinum est quod ex
uuarũ
uuarum
folliculis |
aqua addita diffunditur. Græci deuterion, id est, secundarium: Latini, tum loram, tum loream
appellāt
appellant
. Varro in primo de re rustica: Acinorum, inquit, folliculi in dolia conijciuntur,
eó
eoque
aqua additur,
eá
eaque
uocatur lora, quod lota acina, ac pro uino datur operarijs hyeme. Nonius quoque Marcellus: Loram, inquit, dicebant in uindemia cum expreßissent mustum ex acinis, & folliculos in dolium
cōiecissent
coniecissent
. Plinius. lib. 30.
Quæ Græci deuteria appellant, Cato & nos loream. Scripsit autem id Cato in libro de rustica, dicens: Lorea erit familiæ quod bibat. Vlpianus libr. 33.
dig. titu. de uino & tritico legat. l. Si quis. Vinum, inquit, acinacium planè uino continebitur. Accursius
acinaticiũ
acinaticium
pro acinacio legit:
interpretatuŕ
interpretaturque
esse uinum ad usum comparatum. Quid uero per tale uinum ipse intelligat, ego non uideo. Nam si uinum quod est ad usum comparatum, uinum est, quid ineptius dici potest, quàm appellatione uini uinum contineri? Atqui
iuriscōsultus
iurisconsultus
aliud prospiciebat, quod poterat in dubitationem uenire, an scilicet lora siue lorea, hoc est, uinum illud secundarium quod ex uuarum acinis expresso musto atque addita aqua maceratis conficitur, appellatione uini contineatur, quum præsertim maior pars aquæ sit in eo permixta.
acapna
ligna dicuntur quæ sunt in furno, aut ad solem exiccata, ita ut cum focis admoueantur, non fumigent, dicta ab a particula priuatiua, & capnos quod interpretatur fumus, quasi sine fumo. Apud Martialem in distichis, lemma est ligna acapna: &
Srraboni
Straboni
lib. 9.
mellis quoddam genus acapniston appellatur: quod ita |
pugatum sit, ut non sapiat fumum. Vlpianus libr. 32.
dig. qui est de legatis tertius. l. ligni. Sed & titiones, inquit Iurisconsultus, & alia ligna cocta ne fumum faciant: acapna uolens significare.
aconitvm
, ueneni genus quoddam est celebratißimum, dictum ab acone quod interpretatur cos, quoniam ut inquit Ouidius ea herba ex cotibus colligitur: ait nanque libro septimo Metamorph. Quæ quia nascuntur dura uiuacia caute, Agrestes aconita uocant. Idem libro primo: Lurida terribiles miscent aconita nouercæ. Iuuenalis: Sed nullis aconita
bibũtur
bibuntur
Fictilibus. A Græ
cis quoque pardalianches dicitur, id est, pardi animalis strangulator. Sed quod ferè ignoratur quæ sit ea herba
aconitũ
aconitum
uulgò pro
quocun
quocunque
ueneno accipitur. Marcellus libro 48. dig. tit. ad
legẽ
legem
Corn. de sicarijs & ueneficis. l.
eiusdẽ
eiusdem
. Si quis, inquit, temere
cicutā
cicutam
et
salamandrā
salamandram
&
aconitũ
aconitum
, pityocampas & buprestin dederit &c.
ad praepositio
composita cum dictionibus à consonante incipientibus, mutat din consonantem quæ sequitur, id quod omnes qui de orthographia scribunt, annotauere, ut accurro, quod ex ad & curro componitur: affligo ex ad & fligo. In Pandectis tamen quas Florentini ex præda
pilana
pisana
in archiuo adseruant, semper reperiuntur præpositiones integræ, quod
& antiquos obseruasse ex numismatis & monumentis literarum marmoribus incusis etiam hodie uidemus.
Ita
Itaque
in codicibus illis archetypis non legitur ex orthographorum ratione, accresco, affero, affinis, agnatus, appono, arrogo, asscribo, assentio, aßideo, aßiduus, |
astringo, & huiusmodi, sed adcresco, adfero, adfinis, adnatus, adpono, adrogo, adscribo, adsideo, adsiduus, adstringo, hoc est, ad, præpositione integra. Hæc
nan
nanque
omnia
& similia (
tametsi
nō
non
mutāt
mutant
sensum)
retinẽda
retinenda
est
tamẽ
tamen
antiquorũ
antiquorum
librorũ
librorum
maiestas, in libris maxime legum, qui quo sunt uetustiores, eo habentur maioris autoritatis. Nam si quis per regulas artis grammaticæ conaretur talia castigare, non minus peccaret, quàm si pro repetundarum, & finium regundorum, & de familia herciscunda,
& de communi diuidundo contenderet, scribendum esse repetendarum, & finium regendorum, & familia herciscenda, & commune diuidendum, quòd regulæ quæ traduntur à Grammaticis de formatione uerborum id fieri debere præcipiant. Apud antiquos
nan
nanque
gerũdia
gerundia
& participia futuri in dus, à uerbis tertiæ & quartæ coniugationis inclinata, in undus non in endus desinebant. Plautus in ipso statim initio Amphitrionis: Vt uos in uostris uoltis mercimonijs emundis
uendundiś
uendundisque
, pro emendis & uendendis. Permansit tamen hæc
declinādi
declinandi
forma in hoc uerbo Eo is, & ab eo compositis, ut eundi eundo
eundũ
eundum
, adeundus a, um, prætereundus a, um. Dicimus quoque hodie præesse quempiam iuridicundo potius, quàm præ
esse iuri dicendo.
addico
is, xi, pro eo quod est adiudico simpliciter accipitur, ut Cicer. in offi. addictus morti dixit, proadiudicatus. Et Horatius in 1.
epist. Nullius addictus iurare in uerba magistri. Aliquando etiam inuenitur pro eo quod est uendo, ut apud Martialem: Addixti Labienæ treis agellos. pro addixisti, hoc est uendidisti. Gellius |
quo
quoque
lib. 10.
Liberos uerberari
addicí
addicique
iusserunt ei, cui furtum est. Et est
unũ
unum
de uerbis tribus quæ Prætori accommodantur, de quibus intellexit Ouidius in 1.
Fast. scribens: Ille nefastus erit per quem tria uerba silentur, Fastus erit per quem iure licebit agi. Erit igitur
tũc
tunc
addicere ex uenditione aliquid alicui adiudicare. Apud Iurisconsultos lib. 18.
dig. titu. est, de in diem adiectione: pro eo quod esse debuit de die in diem addictione: quem errorem primus omnium deprehendit
agnouit́
agnouitque
Laurentius Valla. Verbum quoque ipsum nihilominus corruptum cum alijs in locis, tum in eodem titulo legitur, adijcio uidelicet pro addico: ut in l. Vlpiani, cuius
initiũ
initium
est Quoties: Quoties, inquit, fundus in diem adijcitur. Et ibidem. Si res in diem adiecta sit. pro addicitur, & addicta sit: quod in emendatioribus libris reperias. Item lib. 40.
dig. tit. de fideicommiß. li. sæpe legitur adijcio & adiectio in eadem significatione, sed corruptè, pro addico & addictio.
adrogare
& adrogatio, adoptare & adoptatio siue adoptio differunt, autore Gellio lib. 5.
noct. Att. ubi ex æquo distinguit adrogationem ab adoptione, nec alteram sub altera cadere putat. Eius uerba sunt: Cum in alienam familiam
iń
inque
liberorum locum extranei sumuntur, aut per Prætorem id fit, aut per populum. Quod per Prætorem fit, adoptio dicitur: quod per populum, adrogatio. Adoptantur autem cum à parente in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur,
at
atque
ab eo qui adoptat, apud eum, apud
quẽ
quem
legis actio est, uindicantur. Adrogantur autem ij qui cum sui iuris sint, in |
alienam sese potestatem tradunt,
eiuś
eiusque
rei ipsi autores fiunt. Et subdit: Adrogari non potest nisi iam uesticeps, id est, cum ad annum
duodeuigesimũ
duodeuigesimum
peruenerit. Adrogatio
autẽ
autem
dicta, quia genus hoc in alienam
familiā
familiam
transitus per populi
rogationẽ
rogationem
fit. Eius rogationis uerba hæc sunt. Velitis iubeatis Quirites, uti L. Valerius, L. Titio tam lege
iuré
iureque
filius sibi fiat, quàm si ex eo patre
matré
matreque
familiâs eius natus esset,
ut́
utique
ei uitæ
neciś
necisque
in eum potestas siet, uti
pariẽdo
pariendo
filio est. Hæc ita uti dixi, ita uos Quirites rogo. Modestinus lib. 1.
dig. tit. de adoption. l j. adrogationem ab adoptione eo differre putat, quo species distat à suo genere. Adoptionis, inquit, nomen generale est. In duas autem species diuiditur: quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. quasi uelit dicere, adoptio duas habet species, quarum altera nomine caret, & ex doctrina Aristotelis, nomine generis appellatur, altera uero est adrogatio. Accursius
adrogationẽ
adrogationem
dicit appellari, non quod populus rogaretur, ut scribit Gellius, sed quod adoptator interrogatur, an uelit eum quem adoptat, sibi iustum filium esse: ex eo fortasse deceptus, quod legerat libro primo Institutionum, tit. de adoptionibus, adrogationem fieri solitam Imperatoris autoritate, quia lege regia populus ei & in
eũ
eum
omne
imperiũ
imperium
suum & potestatem
cōceßit
conceßit
. Quòd si ita est,
nō
non
adoptator sed imperator, qui in locum populi succeßit, in huiusmodi adrogationibus faciendis rogandus est.
advlterina
res dicitur, quæ non est legitima, sed supposititia, unde filij adulterini dicti, ex adulterio concepti. Hinc adulterinæ literæ apud Apuleium lib. 4. |
de asino aureo, & adulterina clauis apud Sallustium: & adulterina signa uocat Festus Pomp. quæ sunt alienis annulis facta. Ipse
quo
quoque
annulus quo signa imprimuntur, adulterinus dici potest, ut lib. 48.
dig. tit. ad
legẽ
legem
Corneliam de falsis legib. l. Cornel. ubi Modestinus ait: Qui signum adulterinum fecerit, uel exculpserit. Aphricanus quoque in eodem titulo. l. si quis. Quòd si testamentum, inquit, adulterinum non esset. In eodem
quo
quoque
quadragesimooctauo libro, titulo ad legem peculatus. l. sacrilegij. Vlpianus ait: Non uidentur adulterinam monetam exercuisse.
aedicvla
pro parua æde, hoc est, templo paruo accipitur. Nam ædes, is, in numero singulari semper accipitur pro templo: unde semper
adiũgitur
adiungitur
illi cui deo sacrata est atque dedicata, ut ædes Iouis, ædes Castoris,
ædes Concordiæ. Dicitur quoque ædes sacra. Aedes, ium, in numero multitudinis significat domum priuatam,
caret́
caretque
numero singulari. Ab æde igitur sacra, fit ædicula pro alicuius dei templo paruo: ut Plinius lib. 35. Supra ædiculam, inquit, Iuuentutis: hoc est, deæ præsidis
iuuẽtæ
iuuentæ
ætatis. Iurisconsultus libro 48. dig. tit. ad legem Iuliam peculatus. l. sacrilegij. Qui ædiculas, inquit, incustoditas tentauerit. Quòd si ædiculæ non essent sacræ, tentare illas non esset sacrilegium,
at
atque
ex consequenti ad legem peculatus non pertineret crimen.
aestimo
,
as, pro eo quod est taxare accipitur, uerbum
frequẽs
frequens
in iure,
scribituŕ
scribiturque
per æ, diphthongum, quod ab ære & time quod est
pretiũ
pretium
componitur. Sic quoque in archetypis illis Florentinorum Pandectis |
semper scriptum reperitur: neque scribendum extimo as, id quod in libris recentioribus legitur. Hinc est apud antiquos pœna æstimata, ab ære, inquit Festus, quia
æstimauerũt
æstimauerunt
eam ouem decusse, id est, decem aßibus: bouem centusse, id est,
centũ
centum
aßibus. Hinc rursus fit æstimatio, æstimator, & æstimatorius. ut Vlpianus libro 19.
dig. tit. de
æstimatoria actione.
agnvs
pro fœtu ouis, dictio Græca est,
significat́
significatque
purum siue castum:
dictuś
dictusque
est agnus quòd ea sit hostia pura & immaculata. Varro tamen de lingua Latina, agnum putat ab eo dictum, quod sit pecori agnatus. Paulus libro trigesimosecundo digestorum, qui est de legatis tertius. l. cum quæritur. Agni, inquit, legati quatenus uiderentur, quidam
aiebāt
aiebant
tantum sex mensium esse. Sed uerum est eos legatos qui minores essent anniculis. Hinc pelles agninæ dictæ, ut apud Vlpianum lib. 33. digestorum, de auro &
argẽto
argento
legato. l. uestis. Pelles, inquit, caprinæ & agninæ.
agrippinensis
Colonia ciuitas est Germaniæ inferioris siue Galliæ Belgicæ autor Ptolemæus.
Tẽ
pestate
Tempestate
quo
quoque
nostra Colonia appellatur, de qua Paulus lib. ultmo dig. tit. de censib. l. iuris Italici sunt, in Germania inferiori Agrippinensis Colonia.
agonotheta
interpretatur certaminis dispositor: & est qui certantibus proponit
præmiũ
præmium
quod detur uictori. Hiero. pri. in
Iouinianũ
Iouinianum
lib. Proponit agonothetes
præmiũ
præmium
, inuitat ad cursum.
Idẽ
Idem
ad
Luciniũ
Lucinium
Bæticũ
Bæticum
:
Nō
Non
est inuidus agonotheta noster, nec alteri
palmā
palmam
, alteri parat ignominiam. Modestinus lib. 50.
dig. de pollic. l. |
Septitia.
Agonẽ
Agonem
inquit,
cōstituo
constituo
trietericũ
trietericum
. & sequitur: agonotheta
existẽte
existente
ac
præsidẽte
præsidente
uiro meo. Accur. agoneta legit,
nō
non
minus falso interpretamento quàm lectione.
albvm
, tabula erat in qua
iudicũ
iudicum
nomina scribebantur, quod leucoma Græcis dicitur, ut est apud
Iuliũ
Iulium
Pollucem. Pli. in proœmio Nat. hist. Quid te
iudicẽ
iudicem
facis? cum hanc
operā
operam
condicerẽ
conciderem
, non eras in hoc albo. Suetonius in Claudio Cæsare:
Iudicũ
Iudicum
inquit, albo erasit.
Idẽ
Idem
in Domitiano. Equitem Romanum erasit iudicum albo. Seneca lib. 5. epist. Turpes
infameś
infamesque
etiam ad album sedentibus exceptiones. Vlpianus lib. 4. ad
edictũ
edictum
: cuius uerba transcribuntur in secundum librum digest. titu. de edendo. l. prima. Eum inquit, edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum ad album, & demonstret quid dicturus est. Sic enim in Pandectis
Florentinorũ
Florentinorum
prototypis legitur,
nō
non
ad alium. Quo in loco Accurs. multa hæsitatione seipsum
at
atque
alios torquet. Deprehendit hunc
errorẽ
errorem
primus
omniũ
omnium
at
atque
monstrauit Angelus Politianus, cui sæpe data fuit copia inspiciendi libros illos.
algidvm
,
oppidum erat trans montes Tusculanos, quindecim millibus passuum ab urbe Roma: nunc urbis tantum uestigia extant. Horat. primo carminum: Quæcunque aut gelido prominet Algido. Pomponius de origine iuris. l.
necessariũ
necessarium
. Virgineus, inquit, recens à cæ
de,
madenś
madensque
adhuc filiæ cruore, ad
cōmilitones
commilitones
confugit, qui uniuersi de Algido monte, ubi tunc belli gerendi causa legiones
erāt
erant
, relictis ducibus protinus signa in Auentinum montem
trāstulerũt
transtulerunt
. Atqui Algidum, ut diximus, oppidum fuit, in cuius agro eo tempore Romanorum |
exercitus ab equis cæsus fuerat. Neque ab Algido, sed Auecilio monte tunc exercitus Romam uenit, ut autor est Liuius libro tertio.
allego
allegis, penultima breui, pro eo quod est cooptare, hoc est, in collegium adsciscere:
componituŕ
componiturque
ex ad & lego, gis. Vlpianus lib. 50. dig. tit. de decurionibus. l. generaliter. Allegi, inquit, id est, per electionem in ordinem assumi. Allego, gas, quod est compositum ex ad & lego, gas, penultima longa, est ad aliquem locum mittere. Vnde iuris professores consueuerunt allegare leges, id est, citare testes ad id de quo disputant comprobandum, sed non sine barbarismi uitio, quod pro allégo penultima longa, proferunt állego penultima breui.
alvevs
, fluminis est uallis, siue fossa, siue conceptaculum, & locus per quem fluuius labitur, dum intra
ripas notas currit, nam cum euagatur alueum transcendit. Pomponius Mela: Ora, inquit, Asiæ cum alueo Nili
amnis descendit in pelagus. In hac significatione accipitur in iure, cum sæpe aliàs, tum lib. 41. tit. de rerum dominio. l. ideo, quæ est Caij. Quòd si in toto, inquit, alueo
naturali flumen aliàs fluere cœpit, prior quidem alueus
eorum est, qui prope ripam prædia poßident, & ibidem
sæpe. Aliàs alueus est apium receptaculum: ut in eodem
tit. l. naturalem. Antea quàm apes, inquit, in alueo à nobis concludantur.
ambitvs
ab ambitione distat, quod ambitus in actu est, ambitio uero in animo est habitu: ambitione nanque peccat, qui præter
modũ
modum
cupit honores, qui am
|
bitiosus dicitur. Ambitum uero committit, qui largitionibus magistratum consequitur, quæ in rebus sacris symonia in religione Christiana uocatur: dictus ambitus, ut inquit Festus, ab ambitu ædificiorum, qui patet in latitudinem pedes duos, & semissem, in longitudinem idem quod ædificium. lib. 48.
dig. titu. est, ad legem Iuliam de ambitu. ubi Modestinus: Hæc, inquit, lex in urbe hodie cessat, quia ad curam Principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi fauorem, qui scilicet declaratur per suffragia.
amphora
uas est, sed quantum capiat pauci nouerunt, illi maxime quorum id scire plurimum intererat. Est
ita
itaque
spatium quod circunscribitur, à sex (ut sic dixerim) superficiebus, quarum latera sunt pedalia, anguli uero recti, de qua Priscianus in libro de ponderibus & mensuris: Pes longo spatio solido
lató
latoque
notetur. Angulus ut par sit, quem claudit linea triplex, Quatuor ex quadris medium cingatur inane. Amphora fit, cuius uim ne uiolare liceret, Sacra uere Ioui Tarpeio in monte Quirites. lib. 35. dig. qui est de legat. ij. Hermoge. in l. Si quis. Serui ex illo, inquit, dolio amphoras decem. Et ibidem: Vinum amphorarium. Item libro 33. titulo de penu legata. Scæuola in l. penum. Sin, inquit, & in horreis amphoræ an hæc quoque deberentur. Accursius uasa tantum esse dicit.
aminaevm
uinum ex celeberrimis Campaniæ, de quo Virgilius secundo Georgicorum: Sunt Aminæ
æ uites firmißima uina: dictum aminæum, ut putat Seruius, quasi sine minio, id est, rubore: nam, ut ait, album est. |
Plinius lib. 34.
Principatus, inquit, datur Aminæis propter firmitatem, senio
quo
quoque
proficientem. Idem quoque Falernum & Cæcubum dicitur. Macrobius in tertio Saturnal. de generibus uuarum: Aminæa, inquit, à regione dicta: nam Aminæi fuerunt ubi
nũc
nunc
est Falernum. Quod uero Aminæum Cæcubum & Falernum synonyma sint, testatur Galenus in sexto Decameridon: In musto, inquit, uuarum austerarum, quas uocant Aminæas, easdem
& Falernas. Idem in libro de uinis: Aminæum quod antiqui Romani nominant Cæcubum. Idem in libro de Euchymia: Album, inquit, quale est Aminæum:
nomināt
nominant
autem id antiqui Latini Cæcubum. Proculus lib. xxxiij. tit. de uino & tritico legato. l. qui. Aminæum, inquit, Græ
cum, & dulcia omnia.
amvrca
est sanies, siue succus ille aqueus atque niger, qui ex oliua simul cum oleo exprimitur,
at
atque
subsidit: nam oliua ex quinque substantijs constat, osse, nucleo, sansa, oleo, amurca. Virgilius primo Georgicorum: Profuit interdum nigra perfundere amurca. quam Seruius interpretatur olei sordes, sed non exponit quas, cum sint duplices: nam, ut dixi, quod subsidit oleo, ex oliuarum expreßione dicitur Amurca: quod uero post oleum in dolia conditum, quasi secundum purgamentum, Fraces appellantur. Plinius lib. 15.
Oleum, inquit, in amurca & fracibus deterius fieri. Adseruabatur autem amurca ad multos usus. Vnde Cato de re rusti. Dolia, inquit, amurcaria decem habeat. Vlpianus lib. 33.
dig. tit. de penu legata. l. cui penum. Aristo notat etiam quæ esui
potuí
potuique
nō
non
sunt, contineri legato, utputa ea in quibus esse solemus, oleum |
forte, garum, amurca. Accursius salsamenta esse dicit, sed non quæ illa sint exponit. Cum uero in amurca nullus cibus, quod ego legerim, esitari sit consuetum, fortè pro amurca legendum est muria.
anadema
simpliciter corona est. Nam diadema proprie regum habetur,
dictũ
dictum
anadema ab anadeo, quod est corono. Lucretius lib. 4. Fluunt anademata mitræ. Paul. lib. 33. dig. tit. de auro & argento leg. l. quamuis. Sicut mitræ, inquit, & anademata.
analogistae
dicuntur tutores illi, qui
nō
non
tenentur reddere
rationẽ
rationem
tutelæ administratæ, ab ana præ
positione, & logos ratio, ut ana tollat
rationẽ
rationem
. Iulianus lib. 26. tit. de administratione
tutorũ
tutorum
. l. quidam decedens. Eos, inquit, analogistas esse uolo. & paulò post: Testamento comprehensum sit, ut analogistæ essent.
angaria
, penult. longa,
at
atque
in eodem accentu, interpretatur coactio. Vege. lib. 1. de re militari, loquens de tyronibus: In angarijs, inquit,
plurimũ
plurimum
detinendi sunt,
procuĺ
proculque
habendi à ciuitatibus. Idem lib. ij. ad uigilias uel angarias faciendas. Accursius in illud codicis Iustiniani, tit. de sacrosanct. eccl. neminem in angarijs uel perangarijs &c. Angariæ, inquit, quæ sunt in operis
personarũ
personarum
. Perangariæ in quibus
utrun
utrunque
uertitur, scilicet personarum & rerum impendia:
uerbũ
uerbum
quo
quoque
angario, as, quod interpretatur cogo, gis, sicut angaria est coactio. Matt. cap. 27. atque iterum Luc. 15. Angariauerunt Simonem quendam Cireneum. Vlpia. lib. 50. dig. tit. de priuilegio ueteranorum, naues inquit, angariare posse.
animadverto
,
præter illam significationem |
quam habet in promptu, hoc est considerare, significat etiam punire
eũ
eum
tantummodo, qui in
alterũ
alterum
puniendi habet potestatem:
differt́
differtque
cōstructione
constructione
, nam dicimus animaduerto te, pro
cōsidero
considero
te. Sallust. in Catil. Vt prius, inquit, in eos animaduerteretur. Et paulò post: Verberibus animaduertebant in ciues. Vlpia. lib. 46.
dig. ti. de iniurijs. l. item apud Labeonem. Ait prætor, ne quid insinuandi causa fiat, si quis aduersus ea fecerit, prout
quæ
quæque
res erit, animaduertam. Et animaduersio pro punitione. Vlpianus 47.
lib. dig. tit. de furtis. l. meminisse. Extraordinaria, inquit, animaduersione coërcendam.
ancones
uasa sunt cubitalia,
quoniā
quoniam
ancon Græ
cè, cubitus interpretatur. Pau. lib. 33. de fundo instr. l. tabernæ. Doliaria, inquit, uasa, ancones, calices, trullæ.
annicvlvs
, inquit Valla, & si
formā
formam
diminutiui habet,
diminutiuũ
diminutiuum
nō
non
est, & dicitur tam de rebus animatis, quàm de inanimatis, quæ sunt unius anni, ut anniculus puer, anniculus agnus,
anniculũ
anniculum
uinũ
uinum
. Paulus de uerb. sig. l. anniculus. Anniculus, inquit, amittitur, qui extremo die anni moritur. Et infrà: Anniculus, inquit,
nō
non
statim ut natus est, sed
trecẽtesima
trecentesima
sexagesima quinta die
incipiẽte
incipiente
planè
nō
non
exacta dicitur. Item Aphricanus de leg. iij. l.
cũ
cum
quæreretur. Agni, inquit, qui minores essent anniculis.
annona
proprie dicitur de re frumentaria. Sed de alijs
quo
quoque
rebus posse dici, autor est Cic. in secundo, de diuinatione: Annonam, inquit, futuram
cariorẽ
cariorem
in macello. Erat autem præfectus annonæ. de cuius origine Liuius, libro quarto ab urbe condita. Dicta est autem annona, propterea quod sit alimentum annuum.
, bima, trima die, id quod multis in locis apud Iurisconsultos legitur, quo sensu accipi debeat, manifestauit Iurisconsultus de annuis legatis. l. si legatum. Si legatum inquit, sit relictum annua bima trima die, fortè dena, per singulos debentur annos, licet non fuerit adiectum æquis pensionibus. Ratio autem huius dicendi generis illa nimirum est, quod cum dies in genere fœminino tempus significet, ut apud Ciceronem, longa dies adimit ægritudinem. Et illud poëtæ: Longa dies homini docuit parêre leones. Annuus autem significet quod est unius anni: bimus, quod duorum annorum: trimus, quod trium
annorũ
annorum
, erit annua, bima, trima die, idem quod anno, biennio, triennio. Quod Iurisconsultus
quo
quoque
expreßit in tit. de manumißis testa. l. si ita. Si ita, inquit, sit scriptum in testamento: Stichus seruus meus hæredi meo mille nummos annuo,
biẽnio
biennio
,
triẽnio
triennio
, si soluerit, liber esto.
antiades
& paristmi, à Græcis dicuntur, quæ sunt Latinis tonsillæ, & sunt
inflāmationes
inflammationes
circa eas parteis, quæ mela, id est, poma, à
recẽtioribus
recentioribus
uero amygdalæ
appellantur. Celsus lib. 7.
cap. 11.
Tonsillas quæ post
inflā
mationem
inflammationem
induruerunt, Græci antiades appellant. Galenus lib. 6.
Decameridon:
Hortulanũ
Hortulanum
, inquit, ab uulua & antiadibus & paristmijs
suffocationẽ
suffocationem
patientẽ
patientem
.
Idẽ
Idem
uero lib. x. de medicina simplici, paristmijs siue faucibus uuluæ
& antiadibus. Vlpia. lib. xxj. tit. de ædil. edic. l. quæritur. Et si quis habeat antiades, & si antiades sunt quas existimo, id est, inueteratas, & quæ iam discuti non possunt,
utrobi
utrobique
mendum est: Antiachæ
pro antiades. Accursius faucium tumores exponit, non tamen dicit quos |
tumores: quod uero subdit ut scrofulæ, omnino falsum est, cum scrofulæ sint apud iuniores medicos quæ ab antiquis dicuntur chœrades Græcis, Latinis strumæ.
antidorvm
ex Græco interpretatur remuneratio, siue retributio, ab anti quod est re, & doron, donum, quasi doni redditio. Vlpianus lib. 5. dig. tit. de petitione hæred. l. sed & si. Planè si antidora acceperunt, dicendum est eatenus locupletiores factos, quatenus acceperunt. Locus est in quinto Ethicorum Aristotelis lib.
hucus
hucusque
ab expositoribus non enarratus, ubi Leonardo interprete legitur, unde sacra gratiarum sunt: quo in loco Aristoteles de hac remuneratione loquitur.
antidotvm
siue antidotus, est
medicamentũ
medicamentum
, quo nos contra
uenenũ
uenenum
præmunimus, ex eo quod contra detur, dicta. A. Gellius lib. 16. Huius
autẽ
autem
regis antidotus celebratißima est, quæ mithridaticos uocatur. Serenus: Antidotus uero multis mithridatia fertur
Cōsociata
Consociata
modis. & Plin. lib. 7.
cōtra
contra
uenena est præcipuum
antidotũ
antidotum
. Pau. lib. 33. dig. tit. de penu lega. l.
nō
non
omne. Quo, inquit, in numero
antidotũ
antidotum
nō
non
est. Item lib. 18. tit. de
cōtrahenda
contrahenda
empt. l. quod sæpe. Antidota, inquit, & alia quædam salubria medicamenta.
Vtrobi
Vtrobique
Accursius nihil aliud dicit, quàm esse genus medicamenti, sed non quid illud sit.
antinomia
potest interpretari
legũ
legum
cōtrarietas
contrarietas
, ab anti contra, & nomos lex, ut in codice Iustiniano, tit. de ueteri iure enucleando. l. deo autore. Nulla, inquit, in omnibus prædicti codicis
mẽbris
membris
antinomia. Sic enim
à uetustate Græco uocabulo nuncupatur. Et paulò post: Per suum uitium antinomias induxerunt.
& Seuerus quoties in libris Digestorum legitur, mendum est insigne, pro eo quod esse debuit, Antoninus & Verus, tum ex codicibus illis uetustis
Florentinorum, tum etiam ex ipsa temporum historia.
apocha
dictio Græca est,
interpretatuŕ
interpretaturque
receptio: nam
tũc
tunc
illam creditor dat debitori, cum ab illo pecunias numeratas, aut rem quam illi debebat recepit. Vlpianus lib. 46. dig. de acceptill. l. si acceptillatum. Intra acceptillationem, inquit, & apocham, hoc interest, quod acceptillatione omnimoda liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit. Apocha non aliàs quàm si pecunia soluta sit. Item de fide instrument. l. plures apochis.
at
atque
in eodem tit. est de apochis.
apolides
Græce dicuntur, qui extorres siue exules sunt, dicti uel ab apoleo, quod est deperdo, siue ab a particula priuatiua, & polis, quod interpretatur ciuitas, ut Martianus scribit lib. 48. dig. de pœn.
Quidā
Quidam
, inquit, apolides sunt, id est, sine ciuitate. Vlp.
quo
quoque
de leg. iij. l. j. Nec
testamẽti
testamenti
, inquit,
faciẽdi
faciendi
ius
habẽt
habent
,
cũ
cum
sint apolides.
apostoli
, orum, ex Græco interpretantur dimissoriæ literæ, ab apostello, quod est remitto. Vnde est apostole, es,
idẽ
idem
quod remißio. T. Li. Apostolos, inquit, fregit in senatu. Titulus est apud
Iuriscōs
Iuriscons
. de libellis dimissorijs, qui dicuntur apostoli, lib. 50. dig. Modestinus quoque de uerborum signific. l. dimissoriæ. Dimissoriæ, inquit, literæ dicuntur, quæ uulgò apostoli.
apparitores
dicuntur, qui apparent, & præ
sto sunt,
obsequuntuŕ
obsequunturque
magistratibus. Virgil. 9.
Aeneid. Quam ipsi cupiant regi apparere Latino. Gell. lib. 2. |
Posteaquam lictor, qui illi apparebat, intellexit. Cic. lib. tertio de legibus: Leges, inquit, sunt, quas apparitores nostri uolunt. Hieron. ad Saluinam: Nihil nocuit militanti paludamentum & baltheus, & apparitorum caterua. Vlpianus lib. 21.
tit. de euictionibus. l. si pignora. Si pignora, inquit, uæneant per apparitores.
appendicivs
, a, um, dicitur quod ab alio pendet. Hieronymus ad Furiam: Pudicitia sine comitibus & appendicijs suis
cōtinentia
continentia
& parcitate. Vlpianus lib. 20.
dig. de acquirenda hæred. l. si quis. Sunt, inquit, appendiciæ præcedentis institutionis.
aqviminarivm
uas est, quod quoquouersum fundit aquas: unde à Græcis ex Herodoto, interprete Val. perirhanterion dicitur, à peri
circũ
circum
, & rantizo spargo, siue irroro. Pomponius lib. 34. de auro &c. l. et si. De aquiminario dubitatum est. Et puto contineri: nam & hoc propter escam paratur. Et eodem titu. l. in argento. De aquiminario, inquit, Caßius se consultum respondisse. Item de supellect. legata. l. id est. aquiminarij sæ
pe meminit.
arcarivs
, is dicitur, qui
pecuniā
pecuniam
publicā
publicam
adseruat. Hieronymus in calce epistolæ ad Rom. pro eo quod in Græco est
œconomus ipse arcarius interpretatus est: Salutat, inquit, uos Erastus arcarius ciuitatis. Scæuola lib. xl. dig. in tit. de fideicommiß. liber. l. thais.
Stichũ
Stichum
, inquit, rationibus redditis manumitti uolo: Stichus arcarius probante domino nomina fecit. In codice
quo
quoque
Iustiniano titulus est de susceptoribus & præpositis & arcarijs. potest igitur arcarius esse publice & priuatim.
archiatros
ex Græco interpretatur princeps
medicorũ
medicorum
, dictus ab archos quod est princeps, et iatros medicus. Aug. lib. 3. de ciuit. dei. Vbi se, inquit, Aesculapius excusabit, quod archiatrum se
nō
non
obstetricẽ
obstetricem
profitebatur. Hieron. ad Euagrium: Ne fieret, ait, aliqua plaga, quæ
scientiā
scientiam
nostri lateret archiatri. Iulius
quo
quoque
Firmicus lib. ij. matheseon. Mercurius in tertio ab horoscopo loco constitutus facit archiatros. In codice Iustiniano tit. de professorib. & medicis. lib. x. Medicos, inquit, & maxime archiatros, uel ex archiatris. & infrà l. archiatri. Archiatri, inquit, scientes annuaria sibi commoda.
archigeron
interpretatur princeps
seniorũ
seniorum
,
quoniā
quoniam
gerontos Græcè est senior, siue senex. In cod. Iusti. ti. de epise. aud. l. archigerontes.
Archigerōtes
Archigerontes
, inquit, & diœcetæ. Accur. quod
mirũ
mirum
sit,
archigerōtes
archigerontes
archipresbyteros interpretatur recte: quod presbyteros æquè senior interpretatur, ut
idẽ
idem
sit archigeron quod archipresbyter.
archigvbernivs
interpretatur gubernatorum princeps, siue claßis præfectus: compositum nomen ex Græco & Latino, quod perquam rarum est:
aliquādo
aliquando
fieri solet, ut Quintilianus lib. j.
ostẽdit
ostendit
. Iabolenus lib. 36.
dig. tit. ad Senatusconsultum Trebellianum. l. eius. Saturnius, inquit, archigubernius ex classe Britannica.
archimandrita
interpretatur agminis siue gregis princeps: mandra nanque multa significat apud Græcos.
speluncā
speluncam
interpretatur frater Ioannes Carmelitanus. Iuuenalis mandram posuit pro mulione, cum in tertia Saty. scripsit, Stantis conuicia mandræ. Martialis pro ipsa mulorum concatenatione, dicens:
Vix́
Vixque
datur |
longas mulorum uincere mandras.
At
Atque
idem aliubi pro calculo in ludo, quem uocat uulgus scacorum, his uerbis: Sic uincas
nouiuḿ
nouiumque
publiuḿ
publiumque
Mādris
Mandris
& uitreo latrone clusos. In codice tamen Iustiniano lib. 1.
pro pontifice accipitur.
Reuerẽdißimi
Reuerendißimi
, inquit,
archimādritæ
archimandritæ
.
Idẽ
Idem
col. j. de monachis. Deo, inquit, amabiles episcopi &
archimā
dritæ
archimandritæ
.
utrobi
utrobique
pro pastore.
archimimvs
interpretatur princeps
mimorũ
mimorum
. Sunt autem Mimi poëmata lasciuientia in
turpitudinẽ
turpitudinem
: de quibus scripsit Ouid. Scribere si fas est
imitātes
imitantes
turpia mimos. Et Martialis: Mimos ridiculi Philistrionis. Mimus uero, autore Diomede, dictus est, quod omnia solus imitetur, à uerbo Græco mimeomæ
, quod interpretatur imitor, nam
cũ
cum
alia poëmata
idẽ
idem
faciant, hic tamen peculiari quodam modo. Iudianus lib. 38. de operis lib. l. patronus. Nam si quis, inquit, archimimum uel pantomimum.
architectvs
interpretatur princeps fabrorum: nam tecton est faber, lignarius maxime, sed architecti
negociũ
negocium
ad plura se
extẽdit
extendit
. Vitruuius lib. 1. de architectonica: Architecti, inquit, scientia est pluribus disciplinis & uarijs eruditionibus ornata, cuius iudicio
probātur
probantur
omnia, quæ à cæteris artibus
proficiscũtur
proficiscuntur
opera: ea nascitur ex fabrica & ratiocinatione. Hinc Paulus apostolus
trāslatione
translatione
utens dixit in epistola quadam: Quasi sapiens architectus
fundamentũ
fundamentum
posui. Callist. lib. 50. de iure immu. l. quibusdam. Veterinarij, inquit, architectus.
archivvm
interiecta, u, à Latinis dicitur, quod est Græcis archion, quod interpretatur
principiũ
principium
, & est locus ubi
monumẽta
monumenta
literarũ
literarum
publicè
adseruātur
adseruantur
. Martial. |
in philologiæ nuptijs: Cloto & Lachesis librariæ
superũ
superum
archiuí
archiuique
custodes. Hieron. in prologo Ester:
Librũ
Librum
, inquit, Ester uarijs translatoribus
cōstat
constat
esse uitiatum,
quẽ
quem
ego de archiuis Hebræorum reuelans uerbum
è
ex
uerbo expreßius transtuli. Vlpianus libro 48.
titu. de pœnis. l. moris. Quo loco, inquit, publice instrumenta deponantur archiuo fortè, uel grammatophylacio.
area
, inquit Festus Pompeius, locus est uacuus quasi exaruerit, & non poßit quicquam generare, qualis est in qua teruntur messes. Est quoque in urbe solum, siue terræ superficies, in qua nihil est ædificatum. Florentinus de uerborum signifi. l. fundi. Locus, inquit, sine ædificio in urbe, area: in rure, ager.
arelatensis
ab eo est, quod est Arelas, siue Arelate, ciuitas prouinciæ Narbonensis: nunc est Arles. Pli. lib. 33. Pompeius Paulini equitis
Arelatẽsis
Arelatensis
filius. Scæ
uola lib. 33. dig. de usu & usufructu. l. codicillis. Ad rempubli. inquit, Arelatensium pertinere.
arena
plerunque pro amphiteatro ponitur, quo in loco bestiæ conficiebantur, sic appellatus, ab eo, quod arena in solo spargebatur, quæ
sanguinẽ
sanguinem
effusum ex uulneribus, siue ferarum, siue
gladiatorũ
gladiatorum
ebiberet. Iuuenalis: Lenonibus atque lanistis Libertas
iuriś
iurisque
idem
cōtingat
contingat
arenæ. Vlpianus libr. 48.
dig. tit. de accusatoribus. l. qui iudicio. Qui cum bestijs, inquit, depugnandi causa in
arenā
arenam
intromißi sunt. Hinc & Arenarij dicti, qui operas suas locabant, aut obijciendo se feris, aut congrediendo cum altero gladiatore, cuiusmodi homines infames sunt. Callistratus lib. 38.
de operis libertorum. l. hæc demum.
Ne
Neque
|
arenarius, inquit, manumissus &c.
aresevsa
nomen celebre est fœminarum in libris digest. In libris recentioribus mendose legitur Arethusa. Neque ignoro Arethusam nympham esse, & fontem eiusdem nominis in Sicilia. de utraque Virgilius in Bucolicis, & in quarto Georgicorum libro. Sed quod ad iuris
rationẽ
rationem
attinet, nihil refert Areseusam dicas, an Arethusam. nos puritatem lectionis defendimus, quod grammatici proprium est officium.
argentarivs
non tam argenti opifex est, quàm is qui pecunias publicas exigit, aut pecunias sub fide publica permutat, qui uulgò Campsores appellantur. Marcellus libro 40. de statuliberis. l. stichus. Aut argentariæ, inquit, mensæ exercitores. Item libro secundo digestorum, titu. de edendo. l. prætor. Prætor ait, Argentariæ mensæ exercitores.
armentvm
, inquit Varro de lingua Latina, dictum est quod boues maxime parabantur ut inde eligerent ad arandum: inde armenta dicta postea, tertia litera extrita, pro aramenta. Festus tamen Pompeius armentum id genus pecoris appellat, quod est idoneum ad opus armorum. Pomponius titu. de uerborum significatione. l. boues. Boues, inquit, armentorum magis quàm iumentorum nomine appellantur.
armillae
,
inquit Festus, erant ex auro, quas uiri militares ab imperatoribus donati
gerebāt
gerebant
, dictæ quòd antiqui humeros cum brachijs armos uocabant, unde arma ab his dependentia sunt uocata. Vlpianus libro trigesimoquarto
digestorũ
digestorum
, de auro & argento legato. l. argu
|
mento. Inaures, inquit, & armillæ.
arra
, arræ: siue arrabo, onis, proprie illud est quod datur pro emptionibus confirmandis. Nam quemadmodum Vlpianus ait, sine pretio uenditio nulla est, neque precij numeratio, sed conuentio facit emptionem. Sed ut Caius Iurisconsultus ait, quod arra pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conuentio nihil proficiat, sed ut euidentius probari poßit conuenisse de pretio. Sed quur in sponsalibus contrahendis ab sponso arræ dentur sponsæ,
undé
undeque
ea res habeat originem, pauci nouerunt. Consuetudo fuit apud maiores nostros, ut sponsus & sponsa inituri fœdus matrimonij se
inuicẽ
inuicem
coëmerent: facta igitur pretij conuentione, & sponsa emebat sponsum dotis pretio. Id quod Plautus expreßit dicens: Imperium accepi, dote libertatem uendidi. & Iuuenalis: Veniunt an dote sagittæ Libertas emitur. Econtrario sponsus emebat sponsam. Vnde est illud Virgilianum ex primo Georg.
Té
Teque
sibi generum Tethys emat omnibus undis. Sed quia utrunque pretium futurum erat in potestate uiri, accipit ille dotem, quia emptus est ab sponsa: illa uero tantum accipit arras, quod est quasi quoddam emptionis signum. Aliquando tamen arra pro pignore simpliciter accipitur apud autores.
artemo
onis, trochleæ genus est, machina ad subleuanda onera, quæ Græcè dicitur epagon. Vitruuius lib. decimo de Architectura. In radice, inquit, machinæ collocatur tertia trochlea: eam Græci epagonta, nostri artemonem
appellāt
appellant
. Lucas in apostolica historia cap. 27.
Artemone quasi Græca dictione utitur, cum dicit: Et le
|
uato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. Nam in Græco artemona posuit. sed fieri potest ut
à sermone Latino acceperit Lucas, cum præsertim qui cum Paulo erant in ea nauigatione Romani essent, aut saltem Romanè loquerentur. Quod si artemo dictio Latina est, non potest per th aspiratum legi, id quod Isodorus putauit, cum nulla dictio Latina th, sed neque ullam aliam consonantem aspiratam recipiat. Iabolenus de uerborum significatione. l. malum. Malum nauis esse
partẽ
partem
, artemonem non esse, Labeo ait.
assessores
dicuntur qui aßident iudici, non ut iudices, sed ut approbaturi iudicis sententiam, quomodo Saluator noster discipulis dicit: Sedebitis & uos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israël. Iulius Firmicus libro secundo matheseon. Mars, inquit, assessores maximos iudicum facit. Paulus libro primo dig. titu. de officio assessoris. l. omne.
Officiũ
Officium
assessorum, quo uiri studiosi partibus suis funguntur, in ijs causis constat. In codice quoque Iustiniano titulus est de assessoribus & cancellarijs.
athleta
interpretatur pugil siue certator, quia
athlos est certamen, & athlon ipsum certaminis præ
mium: res quidem honorifica: non quemadmodum eorum qui artem ludicram exercent, infamis. Iuuenalis: Læuibus athletis & uasa nouißima donat. Vlpianus libro 27. titulo de excusationibus. Athletæ, inquit, habent à tutela excusationem. Vlpianus libro 2. dig. titu. de ijs qui not. l. athletas. Athletas autem artem ludicram non facere.
atrienses
siue atriarius, seruus est, qui alijs ser
|
uis à domino præponitur, dictus quòd atrio, hoc est, primæ domus parti, ubi apud antiquos diuiciæ adseruabantur, custos adhibebatur, de cuiusmodi seruo Virgi. intellexit cum in Aeneid. dixit:
Fiduś
Fidusque
ad limina custos. Et qualis est aut fingitur Plautinus ille Saureas atriensis, qui sit quasi œconomus, siue uillicus. Plinius Cæcilius in epistolis: Sumptus atriensium, topiariorum & fabrorum. Seneca quoque in epistolis: Sed habet uillicus atriensis colonus. Vlpianus lib. 33.
titu. de fundo instructo. l. instrumenta. Si uilla, inquit, cultior est, ueluti atrienses & scoparij. Item de uerborum signifi. l. in lege. Vtrum, ait, dispensatores, insularij, uillici, atrienses. Accursius
atriẽses
atrienses
interpretatur, qui purgant atrium.
attellanvs
,
na, num, ab Attella urbe Campaniæ, de qua Sillius lib. undecimo Punicorum:
Iaḿ
Iamque
Attella suas,
iaḿ
iamque
& Calatia adegit. Inde Attellani ludi, & Attellanæ comœdiæ. Iuuenalis: Vrbicus ex odio risum mouet attellanæ Gestibus autonoës. Scæuola titu. de legatis tertio. l. patronus.
Fundũ
Fundum
, inquit: in regione Attellana legauit.
avtorare
aliquem, est illum sibi obnoxium facere atque obligare, quoniam autores dicuntur, qui habent potestatem aliquid faciendi, & sine quorum autoritate non potest aliquid fieri. Vnde tutores
dicũtur
dicuntur
autores pupillorum, & milites dicuntur autorari à duce siue præfecto exercitus, id est, obligari in illorum uerba iurantes. Vnde titulus est apud iurisconsultos, de legendo uel autorando milite, & inde autoramentum pro ipsa obligatione. Vnde Seneca dicit, Nullum sine
autoramẽto
autoramento
|
malum est. Et Cicero in primo offic. Est enim illis ipsa merces autoramentum seruitutis. Vlpianus libro 26.
tit. de autori. & con. tut. l. etsi pluribus. Si tutor, inquit, autoretur cui administratio tutelæ concessa non sit. pro obligetur. Inde
cōponitur
componitur
exautorare, pro eo quod est ab obligatione soluere. lege in uerbo exautorare.
avrvm
coronarium dicebatur, quod erat coronis faciendis aptißimum, & quantum possumus coniectura assequi, est illud quod ex insulis Indorum nuper repertis aduehitur,
nō
non
quodcun
quodcunque
, sed quod uulgò dicitur Guanin: neque enim est eiusdem speciei cum auro communi, quoniam igni purgatum, non pertingit gradum uigesimum. In sacris literis hoc genus auri Cethim dicitur, & inde
Cether dicta est corona auri. Huius generis auri meminit Iustinianus in suo codice, titu. de Iudæis. l. Iudæorum. Quam formam, inquit, patriarchæ quondam coronarij auri nomine postulabant. Item libro decimo de auro coronario, lege unica. Ad collationem, inquit, auri coronarij placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. Sed quur illud auri genus destinaretur coronis, illam puto fuisse causam, quod splendore
quodā
quodam
peculiari fulget.