L

L

Labrvm

Labrvm

, uas est patulũ patulum grandioris aquæ capax, qualibus in Bætica mea utuntur ex argilla fictis ad | lauatrinam, & usus coquinarios. Virgilius octauo Aeneidos: Sicut aquæ tremulum labris ubi lumen ahenis. Cicero in episto. labrum si in balneo non est, fac ut sit. Vlpianus libro 19. titulo de emptione & uẽditione uenditione . l. limes. Labra, inquit, salientes fistulæ. Accursius exponit labra, quia per labrum imaginis aqua salit, non minus inepte quàm id quod aliubi Digitum interpretatus est, id est, quantum fluit per digitum statuæ
lacertvs

lacertvs

, piscis est, qui à Græcis colias dicitur. dictus lacertus quòd ad similitudinẽ similitudinem lacertorum picturas habet. Commendabantur autem lacerti Sexitani ex Hispaniæ urbe Sexi. Martia. Et sexitani ponatur cauda lacerti. Ex lacertis autem fieri solita esse salsamenta, ostendit Cornelius Celsus dicens: Piscium qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauißimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis est lacertus. Sexitanorum salsamentorũ salsamentorum meminit Strabo. Vlpia. in tit. de penu legata. l. qui penũ penum . Lacertos, inquit, cum muria sua contineri, Labeo ait. Est autem Muria salsugo exudans ex piscibus salitis, qua utebantur antiquiores ad ciborum condituras.
lacvnar

lacvnar

, siue laquear, siue lacus, est tecti elegantior fabrica. Cicero quinto Thuscul. quæst. Fulgentem gladium è ex lucanari seta equina appensum. Horatius in secundo Carminum: Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar. Vlpianus titulo de fundo instructo. l. quæsitum. Scalæ, inquit, quæ lacunaribus admouenuentur admouentur , instrumenti sunt.
lapis

lapis

, pro milliario, hoc est, mille paßibus, ali | quando accipitur, quoniam antiquiores soliti erant milia quæ  quæque passuum lapidibus signare: id quod uidemus in uia quæ ducit Salmanticā Salmanticam ex Emerita Augusta. argenteā argenteam uulgus appellat. Martialis: Rura nemus́ nemusque sacrum dilecta́ dilectaque iugera musis Signat uicina quartus ab urbe lapis. Idem alibi: Ad lapidem Torquatus habet prætoria quartum. Martianus tit. de excusationibus. l. propter litẽ litem . Ne ultra centesimum, inquit, lapidem tutelam gerat.
laser

laser

, eris, quod à Græcis Silphium appellatur, succus est herbæ, quam in Cyrenaica regione inuentam Laserpitium uocant. à medicis & pharmacopolis tempestatis nostræ appellatur Assa. Plinius libro 19. Laserpitium, quod Græci silphion uocant, in Cyrenaica prouincia repertum, cuius succum uocant laser. Pau. in tit. de penu legata. l. non omne. Sed quod quidam, inquit, negauerunt piper ligusticum, careum, laser, & cætera eiusmodi, in penu non esse, improbatum est.
latvs

latvs

clauus, quemadmodum diximus in uerbo clauus, nodus erat ex purpura, siue ex auro uesti intertextus, & qui poterant uti huiusmodi uestibus, tum Laticlauij, tum Angusticlauij dicebantur. Erat autem uestis senatoria, ut exponit Acron, in illud Horatij primo Sermonum: Quo tibi Tulli, Sumere depositum clauum fieri́ fierique tribunum. Plinius, lib. octauo: Tunicam lati claui in modum gausapi texti. Ouid. quarto de trist. Induitur́ Induiturque humeros cum lato purpura clauo. Iuriscōsultus Iurisconsultus in quadā quadam lege, cuius initium est, Imperator. Vt ecce, inquit, si uxor uiro lati claui, petenti. pro lati clauio.
lavtica

lavtica

, dicuntur quæcunque ad lautitiam at atque | elegantiam cultus & mensæ pertinent. titu. de auro & arg. leg. l. argumento. Mundo, inquit, muliebri continentur lautica, acus, reticula, & huiusmodi.
laxamentvm

laxamentvm

, siue laxitas, dicitur quies siue cessatio à labore. Valerius de fortitudine. Ad confirmandos, inquit, animos salubre laxamentum daret. Cicero in primo officiorum: Adhibenda est, inquit, cura laxitatis. Nerat. lib. 50. tit. de uacatione & excusat. mu. l. tempus. Cum laxamento quodam itineris.
lectica

lectica

, est uehiculum in quo quispiā quispiam fertur ab hominibus: quòd si à quatuor uehitur, tetraphorum dicitur: si à sex, hexaphorum: si ab octo, octaphorum. Martialis: Laxior hexaphoro tua sit lectica licebit. Et Iuuenalis: Densißima centum Quadrantes lectica petit. eadem & Sella dicitur. unde idem poëta subdit de eadem lectica: Ostendens uacuam & clausam pro coniuge sellam. Paul. lib. 8. de seruitutibus rustic. præd. l. qui sella. Qui sella, inquit, aut lectica uehitur, ire, non agere dicitur. Accursius sella, id est, equo: lectica, id est, curru interpretatur, quod utrun utrunque ex eo quod diximus falsum est.
lecticarivs

lecticarivs

, seruus est qui lecticam humero fert. Sueton. in Othone: Muliebri sella in castra contendit, ac deficientibus lecticarijs cum descendisset. Seruius Sulpi. in quadam ad Ciceronem epistola: Coactus, inquit, sum in eadem illa lectica lecticarijs́ lecticarijsque meis in urbem eum referre. ut in tit. de legatis primo. l. si ex toto. Si ita, inquit, legatum sit lecticarios octo. Item Vlp. de leg. iij. l. item. Legato continentur mancipia, puta lecticarij qui solam matrem familiâs portabant.
liberi

liberi

, orum, non solum dicuntur filij, sed etiam nepotes, pronepotes, & deinceps: & quanquam non declinetur nisi in numero multitudinis, de uno tamen liberos dicimus. Ex A. Gellio lib. 2. Vlpia. in tit. de pollicitationib. l. inter liberos. nepotem quoque contineri diuus Pius rescripsit. Item Callistratus tit. de uerborum sign. l. liberorum appellatione. &c.
libertinvs

libertinvs

à liberto non eo differt, quod uulgus putat: & cum dixi uulgus, non excludo Accursium, qui & ipse unus est ex imperita multitudine, nam cum idem sit libertus quod libertinus, sola ratione differunt, quoniam libertus nomen est ad aliquid, semper́ semperque refertur ad eum cuius est libertus, hoc est ad patronum: ut libertus Cæsaris, libertus Ciceronis. & de operis libertorum, subaudi quas debent suis patronis liberti. Libertinus uero nomen est absolutum, tantum́ tantumque dicit conditionem, hoc est, tertium illud genus hominum, qui nec sunt serui ne neque liberi. Hinc est quod Iustinia. in primo lib. Institutionum titulum fecit de ingenuis & libertinis, quia ibi non agitur nisi de conditione nullo habito respectu ad patronos. Hāc Hanc differentiam primus omnium animaduertit adnotauit́ adnotauitque Laurentius Valla uir harum rerum diligens indagator at atque acerrimus inuentor.
libitinarivs

libitinarivs

, dicitur funeris curator, quem suprà diximus desinatorem appellari: nam pollinctor est qui cadauer effert, comburit́ comburitque aut sepelit. dicti sunt autem libitinarij à libitina, id est, funere, dicta libitina à Venere libitina, quæ Romæ habuit templum, iuxta quod uẽ debantur uendebantur quibus erat opus ad funus, puta unguenta, ly | chni, papyri, cerei, funalia. Sed cur ea iuxta Veneris templum, quæ iocorum uoluptatum́ uoluptatumque dea est, uendebantur, Plutarchus in problematis causam narrat, ut uidelicet cum homines libidinibus dant operam, meminerint se aliquā do aliquando morituros. Vlpian. lib. 14. tit. de institoria actione. l. quicun quicunque . Si libitinarius, inquit, seruum pollinctorem habuerit, is́ isque mortuum sepelierit. Accursius desipit, nescio quæ somnia referens.
librarivs

librarivs

, est qui libros scribit: nam scriptor non tam dicitur qui libros scribit, quàm librorum compositor. Mart. de libris suis: Non meus est error, nocuit librarius illis. Cice. 3. de Orat. Neque librariorum notis, sed uerborum & sententiarum modo. Callist. tit. de iur. immu. l. quibusdam. & sæpe aliàs.
licitor

licitor

, aris, est in auctione precium pro re uenali offerre. Plin. lib. 7. Aristidis pictoris unam tabulam centum talentis rex Attalus licitatus est. Inde licitator, qui eiusmodi precium offert. Cice. in epist. Ad Marium: Quoniam precium tuum noui, in licitatorem potius ponā ponam , quàm illud minoris uæneat. Licitatio quo quoque , ut Paul. lib. 39. dig. tit. de publicanis & uectig. l. licitatio. Licitatio, inquit, uectigalium, quæ calore licitantis, &c. Et paulò post: Licitatores, inquit, uectigalium.
lictores

lictores

, dicuntur qui ante Prætores, aut Consules ferebant insignia magistratuum, hoc est, uirgarum fasces & secures: dicti à ligando, ut scribit Gellius lib. 11. quod uidelicet iussu Consulum aut Prætorum uinciebant sontes: aut quemadmodum Festus ait, quòd uirgarũ uirgarum fasces ligatos præferebāt præferebant , quibus imperante magistratu, | delinquentibus plagas ingerebant. De manumißis uindicta. l. manumißio. Manumißio, inquit, per lictores.
ligna

ligna

, orum, in numero multitudinis proprie dicuntur, quæ comburendi causa comparata sunt. ut apud Martialem: Ad uillā uillam moneo rustice ligna feras. Et apud Horatium: In syluam ne ligna feras. In singulari quo quoque in eadem significatione reperitur. Vlpia. in tit. de leg. iij. l. ligni appellatione. Materia, inquit, est illa, quæ ad ædificandum fulciendum́ fulciendumque ædificium est necessaria. Lignum uero quicquid comburendi causa comparatum est.
ligvsticvm

ligvsticvm

, herba est in montibus Liguriæ nascens, à iunioribus medicis leuisticum appellatum. Est autem liguria regio Italiæ, inter Varum & Macram amnes, ad Apẽnini Apennini dextram, in qua est Genua. De ligustico Plin. Columel. Apitius, proinde omnes medici meminerunt, leuisticum corrupto uocabulo appellant. Paul. lib. 33. in tit. de penu legata. l. non omne. Piper, inquit, ligusticum, careum, & laser.
liminarcha

liminarcha

, potest interpretari liminis, hoc est limitis præfectus, & est ille qui gerit curam tuendorum prouinciæ limitũ limitum , præficitur́ præficiturque militibus limitaneis. Arcadius lib. 50. tit. de munerib. l. munerũ munerum ciuilium, &c.
limitanei

limitanei

, milites dicũtur dicuntur qui sub liminarcha prouinciæ terminos tuentur. Capitolinus: Reparato, inquit, de limitaneis Daciæ exercitu. Iustinianus quo quoque de officio Prætoris Aphricæ. l. quas deo. Pro limitaneis, inquit, ordinandis, quia necessarium nobis esse uidetur, ut extra comitatenses limites limitanei constituantur, qui poßint & castra, & ciuitates, & limites defendere. Et paulò | post: Si commotio aliqua fuerit, poßint limitanei sine comitatensibus militibus &c.
linea

linea

margaritarum, est series margaritarum pertusarum, quæ sint filo insertæ. Scæuola lib. 35. ad legẽ legem Falcidiam. l. lineam. Lineam, inquit, margaritarum. Item Vlpia. lib. 47. tit. de furtis. l. si quis uxori. Si linea margaritarum surrepta sit.
lytos

lytos

, interpretatur solutus, à lyo quod est soluo. Iustinianus in proœmio digest. Quia solitum erat, quarti anni studiosos, Græco, & consueto quodam uocabulo lytas appellari, hoc est solutos. pro quo mendose legitur hircos, ex Pandectis Florentinis adnotante Politiano: nam pro eo quod in recentioribus libris habetur hircos & coloritas, legi oportet lytas & prolytas: quid autem sint, lege prolytæ.
logista

logista

, dicitur is qui reddendis rationibus præ est: nam logos inter cæteras significationes interpretatur computatio: & logistice est ipsa ars computatoria, quam uulgus algorismum uocat. Iustinianus in tit. de modo mulctarũ mulctarum . l. curator. Curator, inquit, reipub. qui Græ co uocabulo logista nũcupatur nuncupatur , mulctandi ius non habet.
logographvs

logographvs

, potest interpretari rationum scriptor, quo uocabulo utitur Iustinianus lib. 10. in tit. de tabularijs, scribis, & logographis.
loricatio

loricatio

, est tectorium parieti in modum loricæ super inductum, idem ferè quod incrustatio. Vitruuius lib. 6. Duplicem, inquit, præbeat contignationi loricationem. Plin. lib. 8. Ichneumone cum aspide pugnaturo: Mergit, inquit, se limo sæpius siccat́ siccatque sole, mox ubi | pluribus eodem modo se corijs loricauit, in dimicationem pergit. Paulus de uerborum signific. l. impensæ. Incrustationes, inquit, loricationes & picturæ.
lvdicrvs

lvdicrvs

, a, um, non ludicer, is, quod Priscianus putauit, dicitur quod ad ludum pertinet. Virg. 12. Aenei. Neque enim leuia aut ludicra petuntur. Horatius secundo epistol. Valeat res ludicra si me Palma negata macrum. De accusationibus. l. qui iudicio. Qui artem, inquit, ludicram fecerit. hoc est scænicam siue theatralem aut circensem, ubi ludi fiunt.
lvgdvnensis

lvgdvnensis

colonia, quæ Lugdunum cognominatur, ciuitas est nobilißima Heduorum in Gallia Lugdunensi ab ipsa cognominata. Meminit illius Iurisconsultus lib. 50. dig. in tit. de censibus.
lvdvs

lvdvs

literarius, pro schola accipitur ubi literæ docẽtur docentur : magister quo quoque ludi, is dicitur qui literas docet. Martia. Quid tibi nobiscũ nobiscum est ludi scelerate magister? & per translationem. Terent. in Ecyra: In eodem mihi omnes uidentur ludo doctæ ad malitiam, & ei ludo si ullus est ludus, magistram hanc esse satis certo scio. Vlpia. lib. 41. tit. de uarijs & extra. cog. l. j. ludi literarij magistri.
lvscvs

lvscvs

, is dicitur qui altero oculo caret, qui Græ cè monophthalmus appellatur, hoc est unoculus. Hiero. de uiris illustribus: Acacius, inquit, quẽ quem quia luscus erat, monophthalmum appellant. Martia. Thaida Quintus amat, quam Thaida? Thaida luscam. Vnum oculũ oculum Thais non habet, ille duos. Modest. in tit. de uerb. sign. l. inter stuprum. Vitium, inquit, est perpetuum impedimentum, ueluti si luscus sit. Inde fit uerbum eluscare, de quo in suo | loco diximus. Neque est, ut Accursius & si qui sunt alij qui id dicant, qui lumine adhibito nihil uidet, sed ut diximus qui est orbatus altero oculo.
lvstramentvm

lvstramentvm

, ti, est purgatio facta per ueneficium aut sacrificium, aut incantationem, dictum ab eo quod est lustro, as. Virg. 6. Aeneid. Lustrauit́ Lustrauitque uiros, dixit́ dixitque nouißima uerba. Ouid. 10. Meta. Magico lustrabere ritu. Marcellus lib. 48. ad leg. Corneliam de ueneficijs & sicarijs. l. eiusdem. Si quis, inquit, lustramenti causa dederit cantharidas.
Loading...