M

M

Magister

Magister

, nomen dignitatis est, & magistratus siue magisterium, ipsa magistri dignitas. Vnde magister equitũ equitum , qui à Dictatore præficiebatur equitibus: & magister populi, qui pecuniæ diuidundæ per populum præpositus est: & magister militũ militum , qui militibus præest: & magister scrinij, id est, qui libros principis adseruat: & magister pecoris, qui pastoribus reliquis præfectus est.
malleatvs

malleatvs

, dicitur liber qui iam est ligatus, punicatus́ punicatusque . Sed quia libri malleabantur antequam consuerentur, id quod uidemus nostro tempore fieri, malleati dicebantur, pro eo quod sequitur. Vlpia. tit. de legatis iij. l. librorum. Libri, inquit, nondum malleati & perornati continebuntur.
malobathrvm

malobathrvm

, arbor est odorata ex Syria, quæ nomine speciali folium appellatur, unde fiunt unguẽ ta unguenta quæ dicuntur foliata. Horat. in 2. Carm. Nitentes malobathro Syrio capillos. De folio malobathri meminerũt meminerunt | sæpe Galenus & Apitius. Martianus lib. 39. tit. de publicanis. l. interdum. Malobathrum, aroma Indicum. non malabastrum.
mandragora

mandragora

, herba est nota, cuius duo sunt genera: alterum nigrum, quæ fœmina existimatur, alterum candidum, qui est masculus. Habet uim soporiferam, at atque prouocandi somni gratia dari consueuit. quia frigida est, ac propè uenenũ uenenum . Columella in horto: Quā uis Quamuis semihominis uesano gramine fœta Mandragoræ pariat flores, mœstam́ mœstamque cicutā cicutam . Marcellus lib. 48. dig. ad le. Cornel. de ueneficijs. l. eiusdẽ eiusdem , mandragoram inter uenena ponit. Ex quo fit, ut mirandum sit quid per mandragoram interpres sacrarum literarum intellexit in Genesi, capite 30. Et Cant. 7.
mango

mango

, onis, est non modo seruorum uenditor, sed aliarum etiam rerum, quæ ut carius uendantur, solent à uenditoribus adornari. Vnde est mangonizare agros & equos, pro eo quod est colere. Et Plinius lib. 37. politores gemmarum, mangones appellat. Martia. Millia pro puero centum me mango poposcit. Seneca in Epist. Mangones, quicquid est quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt. Aphricanus de uerb. sig. l. mercis appellatione, quo distet à uenaliciario monstrat.
mappa

mappa

, mensæ stragulum est, quemadmodum & mantile, siue toral. Erant́ Erantque duo genera, alterum rasum, alterum uillosum, hoc est in tapetis similitudinem contextum, quod & gausape dicitur. Martial. in disticho cuius index est, Mappa uillosa: Nobilius uillosa tegant tibi lintea citrum. De mantili quoque uilloso Virgilius | in primo Aeneid. dixit: Tonsis́ Tonsisque ferunt mantilia uillis. quod Seruius pro minutis exponit. Ouidius quoque in quarto Fast. Duxerat ad dextram uillis mantile solutis. Florentinus libro 33. de supellectili legata, lege supellectili. Toralia, inquit, & mappa uillosa. Pro quo mendose legitur. & oralia in panaliosa, nihili uerba.
materia

materia

, proprie dicitur circa quam uersatur faber tignarius siue lignarius. In communiori tamen significatu dicitur de subiecta cuius cuiusque artis materia. Paul. lib. 18. titu. de periculo & commo. l. quod si. Ne Neque materia empta si furto perisset.
mediastinvs

mediastinvs

, quemadmodum Priscianus in quinto carmine scribit, à medio uidetur componi, quia medias partes balnei tenet. hoc est, qui in medio lauantum stat. Horatius in primo epistol. Tu mediastinus tacita prece rura petebas. Acron in media urbe uiuens interpretatur. Porphyrion in media urbe siue balneo exponit. Vlpianus libro 47. titulo de iniurijs. l. item apud. Multum interest qualis seruus sit, bonæ frugi, an mediastinus.
mereo

mereo

, meres, merui, est militare, siue stipendium in militia facere. Lucanus in sexto: Castrorum in plebe merebat. Iuuenalis: Castrorum́ Castrorumque æra merentem. Suetonius in Iulio: Meruit & sub Seruilio Isaurico. libro 49. digestorum titulo de re militari, pro eo quod in libris antiquis legitur merere, in recentioribus scriptum est, militare.
metalla

metalla

, dicuntur uenæ unde eruitur argentum, æs, & cætera quæ uulgus indoctum appellat me | talla. dicta sunt autem metalla à metello, quod est scrutor siue inquiro: aut dicuntur metalla, quòd alia uena post aliam inueniatur. quod uidetur Plinius libro 34. significare, ubi scribit quòd ubicunque una uena est inuenta, non procul alia inueniatur. Hinc metallarij & metallici dicuntur, qui sunt damnati ad metalla, hoc est effodiendam terram ex metallis. Aliquando simpliciter accipiuntur pro effossoribus metallorum, ut in libro digestorum, titulo de pœnis. & libro undecimo Codicis, titulo de metallarijs.
metator

metator

, siue metatus, siue mensor, dicitur qui iussu atque autoritate principis milites in domibus incolarum collocat, siue in castris qua parte debeat quis quisque tentoria figere, ostendit. Vnde dictum est castrametari. Lucanus in primo: Hesperios ueniam metator in agros. In Codice Iustiniano titulo de metatis. l. j. Si quis, inquit, mensorum nostrorum manu qua deputatur singulis quibusque domus & postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitauerint, ad instar falsi criminis cō stituti constituti teneantur.
metaxa

metaxa

, est congeries illa pensorum ex lino aut lana, quam Hispani paucis literis immutatis uocant madexa, ut in lib. 11. Codicis Iustiniani, titu. de murilegulis, lege, lotas. In posterũ posterum serica & metaxæ. Vitruuius lib. 6. De paludibus, inquit, tenues colligantur metaxæ.
metrocomia

metrocomia

, interpretatur uilla matrix, dicta à meter, quod est mater, non quod Accursius hallucinatur, à metros quod est mensura, & come uilla, accipiendo uillam, ut nunc uulgus loquitur. Iustinia. lib. 11. | Codicis, in titu. non licere habitatoribus metrocomiæ loca sua ad extraneam conferre.
metropolis

metropolis

, interpretatur ciuitas matrix: ne neque dicitur à metros quod est mẽsura mensura , ut imperiti existimant, sed quod de metromia diximus, à meter quod est mater. unde alia cōplura complura deriuātur deriuantur , quæ in suo genere significant præcipuum & excellẽs excellens , ut ortygometra, tetrigometra, echinometra, accentu in penultima, pro duce cothurnicum, cicadarum, & echinorum. Modest. lib. 17. dig. de excusationibus. l. si duas. Decet autem maximo numero uti metropoles gentium.
miliarivm

miliarivm

, uas erat ad coquendũ coquendum milium accō modatũ accommodatum , quemadmodũ quemadmodum pultariũ pultarium ad coquendum pultem. Cato de re rust. Inter orbem & miliariũ miliarium unum digitum interesse oportet. Palladius libro quinto de re rustica: Vas, inquit, æneum miliario simile. Pomp. libro 33. titu. de auro & argento lega. l. & si. Certe si cacabos argenteos habeat, uel militarium. pro quo, t, litera expuncta, lege tu miliarium.
minicvlator

minicvlator

, is dicitur qui literas maiusculas, hoc est, initiales siue capitales ex minio libris ex atramento iam scriptis adhibet. Vlpianus lib. 38. tit. de operis libert. l. iurisiurandi. Si fortè, inquit, librarius uel miniculator. sic enim in libris antiquioribus legitur, & magis cohæret ei quod suprà dixerat librarius, & ei quod sequitur, uel calculator.
molior

molior

moliris, est moles ad ædificium aliquod coaptare. Virgilius primo Aeneid. Moliri́ Molirique arcem & manibus subuoluere saxa. Vlpia. lib. 39. l. j. de noui operis | nũcia nuncia . Qui fortè in publico uel in priuato quid molitur. Inde molitio onis, pro ipso apparatu ædificandi: ut infrà eodem titu. l. stipulatio. Molitio, inquit, non impeditur. Demoliri uero & demolitio opponitur ei quod est moliri, & molitio, pro eo quod est diruere & dirutio, ut in eodem titulo, sæpe.
mola

mola

manuaria, siue manualis, siue trusatilis, dicitur quæ ad frumenti molituram manu circumagitur, quæ, ut ait Virgilius in Moreto, Rotat aßiduis gyris, & concitat orbem. Mola quo quoque iumentaria, & ex euangelio, mola asinaria est, quam iumenta uersant. Iabolenus Priscus libro 33. digestorum, de fundo instructo. l. dolia. Molas, inquit, manuarias supellectilis, iumentarias autem instrumenti esse Offilius ait. Molas uero aquarias, hoc est, aqua uersatiles, ante Iustiniani tempora fuisse nondũ nondum legi. Is enim in titulo de aquæductu. l. decernimus. molæ aquariæ meminit, quam sermonis Latini ignari molendinum appellant. Nam quod legitur asina molendinaria in titulo de fundo instructo. l. cum de lanionis, non à molendino, sed à molendo deductum est.
meniana

meniana

, ut ait Festus Pomp. ædificia erant à Menio ciue Romano sic appellata, non à mœnibus sic dictum, ut putauit somniculosus Accursius. Is enim primus ultra columnas extendit tigna, quo ampliarentur superiora. Hic est ille Menius qui post bona patris absumpta, locum sibi seruauit, unde ludos spectaret, de quo Horatius in primo epist. Menius ut rebus maternis at atque paternis Fortiter absumptis, urbanus cœpit haberi &c. Locus autem ille fuit Menianum, quod ultra ædificia | protendebatur, in uiam publicam propendens. Vitruuius libro quinto: Meniana, inquit, superioribus coassationibus collocentur. Suetonius in Caligula: Cum apparatu circi perspicientem, pauci ex proximis Menianis postulassent. Valerius de mortibus non uulgaribus: C. Licinius Macer uir prætorius Calui pater, dum sententiæ dicerentur, in Menianum conscendit. Iabolenus de uerborum significatione. l. malum nauis. Qualia, inquit, meniana & subgrundaria essent. Vlpianus in titulo, ne quid in loco publico. l. prætor ait. Cum quidam, inquit, uelum in meniano immissum haberet.
meritorivm

meritorivm

, siue meritoria taberna, est stabulum siue caupona in quam uiatores diuertunt: dictum meritorium, à mercede quam soluunt. Iuuenalis: Nam quæ meritoria somnos Admittunt. Valerius de duobus Arcadibus: Quorum alter, inquit, ad hospitem se contulit, alter in tabernam meritoriam diuertit. Vlpianus in titulo de iniurijs. l. lex Cornelia. Ad meritoria, inquit, uel stabula non pertinebit. Accursius nescio quas nugas somniat, neque id mirum, cum uigilans quid esset meritorium nescierit.
modvs

modvs

, & Modulus, plerun plerunque pro mensura accipitur, ut Horatius in secundo Sermonum: Hoc erat in notis modus agri non ita magnus. Frontinus de aquæduct. Aquarum, inquit, moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram instituendi sunt. In lib. dig. 11. titu. est, si mensor falsum modum dixerit. & ibidem sæpe. Paulus lib. 39. titu. de damno infect. l. damni. Eum, inquit, qui modulorum aut riui faciendi causa.
mvlsvm

mvlsvm

, potio est quæ ex uino & melle concinnatur. Horatius primo Sermonum: Leui præcordia mulso Prolueris melius. Martialis in disticho cuius lemma est, Mulsum: Attica nectareum turbatis mella falernum. Vlpianus libro 33. titulo de tritico & uino legato. l. si quis. Si mulsum, inquit, sit factum, uini appellatione non continebitur. Vlpia. lib. sexto, tit. de rei uendic. l. idem. Si ex melle meo & uino tuo mulsum factum sit.
mvndvs

mvndvs

muliebris, ut inquit Varro, dictus est à mundicia. Idem & ornatus, quasi ab ore natus, à Græcis cosmos dicitur. Vnde multi fuerunt autores quos Galenus citat, qui cosmetica, id est, de ornatu scripserunt. Vlpianus titulo de auro & argento legato. l. argumento. Mundus, inquit, muliebris est, quo mulier mundior fit. & subdit quæ numerātur numerantur in mundo muliebri, de quo etiam est titulus.
mvnimentvm

mvnimentvm

differt à monumento siue monimento, quòd monumentum est sepulchrum quod erigitur in defuncti memoriam, siue illud sit inane, siue cadauer complectatur. Munimentum uero est in ædificio illud quod ab inferendo damno defendit, dictum à muniendo. Marcellus libro undecimo, titulo de religiosis & sumptibus funerum. l. funeris sumptus. Munimentum sepulchri id esse diuus Hadrianus scripsit, quod muniendi eius loci causa factum sit.
mvrilegvli

mvrilegvli

, dicuntur qui murices, hoc est, conchylia colligunt, ex quibus purpuraceus color inducitur. nam purpurarum genera complura sunt, buccinũ buccinum , ianthinum, murex. de quibus in titulo de lega. tertio. l. Si | cui lana. Igitur murileguli sunt purpurarum conquisitores, de quibus Iustinianus libro undecimo Codicis, tit. de monetarijs & murilegulis.
mvria

mvria

salsamentum siue salsugo exudans ex piscibus salitis, qua antiquiores utebantur ad ciborum condituras. Aliquando muria ex sale tantum & aqua macerata constabat. quæ muria dura cognominabatur: quomodo autem fiat, Pli. & Columella ostendunt. Vlpia. in tit. de penu lega. l. qui penum. Laceratos, inquit, cum muria sua contineri, Labeo ait.
mvrrha

mvrrha

, & uasa murrhina dicebantur quæ ex murrha lapide precioso tornabantur. Lucanus: Non auro murrha́ murrhaque bibunt. Martialis: Si calidum potas ardenti murrha falerno Conuenit. De murrha lapide Plinius lib. 37. plura. Sed huius lapidis uas unum tantum nostro seculo monstratur Venetijs in ærario diui Marci: Agathā Agatham ipsi uocant. De uasis murrhinis Martialis: Surentina bibis, nec murrhina sume, nec aurum. Et Iuuenalis: Grandia tolluntur crystalla, maxima rursus Murrhina. Florentinus in titulo de supellectili lega. l. supellectili. De murrhinis, inquit, & crystallinis dubitari potest. atque ibidem: Murrhina & crystallina ex eadem materia esse. Item Pompo. tit. de auro & arg. leg. l. & si non. Murrhina, inquit, uasa in gemmis non esse, Caßius scribit.
Loading...