N

N

Natales

Natales

, in numero multitudinis sunt ipsa nascendi conditio, siue illa sit obscura, siue clara. Plinius lib. 18. Ruffus infima natalium nobilitate. Cornelius | Tacitus: Fuscus ingens ætate, claris natalibus. Iuuenalis: Palmam inter dominas uirtus natalibus æquat. Apud Iurisconsultos lib. 44. dig. tit. est de nata. restitu. quasi natales de natalibus claris tantum dicantur.
negocivm

negocivm

facere, siue negocium exhibere, quod apud Iurisconsultos frequenter legitur, significat molestiam alicui facere. & sic est illud: In eum qui calumniæ causa negocium faceret. & illud: Qui pecuniam acceperit ut faceret negocium uel non faceret. pro eo quod est molestiam.
nomen

nomen

pro debitore, maxime in re fœneratoria apud Iurisconsultos sæpißime inuenitur. Seneca de uita beata: Nunquam magis nomina facio quàm cum dono. Alphius fœnerator apud Columellam: Optima, inquit, nomina non adpellando fieri mala. Horatius: Cautus nominibus certos expendere nummos. Iuuenalis: Qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. Hinc apud Iuriscō sultos Iurisconsultos pecuniæ in nominibus dicuntur quæ datæ sunt fœ nori. In hac quoque significatione accipitur nomen ab Vlpiano libro 47. dig. in titu. de furtis. l. si quis uxori. Si quis, inquit, seruo meo persuaserit, ut nomen suum ex instrumento tolleret.
non

non

, particula negatiua turbat sensum adiecta, in titulo de officio proconsulis. Legatus, inquit, mandata sibi iurisditione iudicis dandi ius non habet. Cæterum in Pandectis non particula non habetur. Notauit primus hũc hunc errorẽ errorem Angelus Politianus in quadam obseruatione eius centuriæ, quam tunicam nobis uidere contingit.
nosocomion

nosocomion

, interpretatur infirmorum siue | ægrotantium uilla: nam nosos interpretatur morbus, & come uilla. Hieron. ad Oceanum de epitaphio Fabiolæ: Primo omnium nosocomion, id est, languentũ languentum uillam instituit. Iustinianus in codice tit. de sacrosanct. eccl. Nosocomia, inquit, uel brephotrophia. Item coll. j. de non alienando nosocomion uel brephotrophium. Nosocomos uero appellatur qui præsidet nosocomio, ut coll. 2. de non alienandis &c.
notarivs

notarivs

, non est qui uulgò putatur, hoc est tabellio, sed qui excipiens uerba dictantis per notas & cō pendia compendia scribit. Talis describitur à Martiale in disticho cuius index est, Notarius: Currant uerba licet, manus est uelocior illis, Nōdum Nondum lingua suum, dextra peregit opus. Paulus lib. 29. dig. tit. de militari testa. l. Lucius Titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictauit, & antequam literis perscriberetur, uita defunctus est. Ergo per notas intelligendum est, per literarum cō pendia compendia , hoc est breuiaturas.
Loading...