O

O

Obsidianvs

Obsidianvs

lapis ab Obsidio quodā quodam inuentus dicitur. de quo Plin. lib. 36. In genere uitri & obsidiana numerantur ad similitudinẽ similitudinem lapidis, quẽ quem in Aethiopia inuenit Obsidius, nigerrimi coloris, aliquādo aliquando & trāslucidi translucidi , craßiore uisu at atque in speculis, reddente pro imagine umbras. Idem lib. 37. Inueniuntur & gemmæ eodẽ eodem nomine ac colore, non solum in Aethiopia & India, sed etiā etiam in Samo & in litoribus Hispaniensis oceani. Meminit eiusdem Sueton. in Augusto. Pomponius lib. 34. dig. tit. de auro & argento leg. l. etsi. Gemmæ, inquit, sunt perlu | cidæ materiæ, uelut smaragdi: Lapilli contrariæ superioribus naturæ, ut obsidiani. non abasiani, ut in codicibus recentioribus legitur.
obsonatores

obsonatores

, dicuntur qui obsonia emũt emunt , hoc est cibos recentes ex macello, foro boario, foro olitorio, aut eiusmodi locis. Seneca lib. 6. epist. Adijce obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est. Martia. in disticho, cuius lẽma lemma est, Obsonator: Dic quotus es, quāti quanti cupias cœnare, nec unum Addideris uerbum, cœna parata tibi est. Marcel. tit. de leg. iij. l. legatis seruis. Cubicularios, inquit, & obsonatores. Accursius, ut est in excogitandis ineptijs diligẽtißimus diligentißimus , obsonatores dupliciter exponit, aut qui domino præstant silentium dum dormit, quasi à somno dictos, aut qui canunt dum cœnat dominus, quasi à sono uocis.
odyssea

odyssea

, opus est Homeri poëtæ, in quo Vlyßis errores prosequitur, quoniam Vlysses à Græcis dicitur Odysseus. citatur à Marcello in ti. de leg. iij. l. legatis. Sic deni denique in Odyssea Homerus ait, & subdit carmẽ carmen græcũ græcum .
oenomeli

oenomeli

Græcis dicitur, quod sit Latinis mulsum, ab œnos quod est uinum, & meli mel: quoniam ex uino & melle constat, quemadmodum in uerbo mulsum diximus. Apud Galenũ Galenum cæteros́ cæterosque medicos crebra fit mẽ tio mentio œnomeli. Vlpia. in tit. de tritico & uino leg. l. si quis uinum. Oenomeli planè, id est, uinum dulcißimum continebitur. pro quo mendose legitur cœnomeli.
olitor

olitor

, est qui uulgò appellatur hortulanus, dictus ab oleribus, hoc est, herbis hortensibus. Inde olitanus, a, um, ad hortũ hortum siue horti curatorẽ curatorem pertinens. Plin. | lib. 19. Vrceola olitoria ex his factitari prodiderunt. Vlpia. de uerb. signific. l. Vrbana. Horti uinearij fortè uel olitorij. nec dicitur ab oliuis, sed ab oleribus.
opera

opera

, æ, est labor diurnus, quemadmodũ quemadmodum à Paulo & Vlpia. diffinitur lib. 38. dig. tit. de operis liber. differt autem ab opere, quoniam in uno opere plures operæ cō sumi consumi possunt, & una opera plura opera fieri possunt.
opistographa

opistographa

, dicuntur quæ in tergo chartæ scripta sunt. ab opisthen, quod interpretatur retro, & grapho scribo. Eiusmodi est scriptura de qua dixit Iuuenalis: Scriptus & in tergo nec dum finitus Orestes. Et Martialis: Scribit in auersa Picens epigrāmata epigrammata charta. Plin. in epist. Reliquit, ait, commentarios opistographos & minutißimis literis scriptos. Consultus in tit. de bono. posses. l. chartæ appellatione. Proinde, ait, si in opistographo quis testatus sit, hinc peti bonorum posseßionẽ posseßionem . ubi Accursius dupliciter peccat, tum in opistographo, id est, ubi opes scribuntur, exponens: tum in epistographo, id est, in epistola.
orichalcvm

orichalcvm

, interpretatur æs montanũ montanum , nam oros est mons, & chalcos æs: nam quod uulgò aurichalcũ aurichalcum dicitur, nulla ratione defendi potest. Tum ex illo principio omnium consensu recepto, non solere fieri compositionẽ compositionem ex Græco & Latino, tum autoritate & ratione. Ratio autẽ autem illa nimirũ nimirum est, quòd in carmine semper prima breuis reperitur. Virg. 12. Aenei. Albo́ Alboque orichalco Circũdat Circundat loricam. Et Horat. in Poëtria: Tibia non ut nunc orichalco iuncta tubæ ́ tubæque Aemula. Aurichalcum uero non posse dici Sextus Festus Pompe. est autor. Aurichalcũ Aurichalcum , inquit, | quidam putauerunt compositum ab ære & auro. Sanè uero orichalcum dicitur, quod in montosis locis inuenitur: mons etenim Græcè oros appellatur. Vlp. tit. de leg. iij. l. si quis electrum, inquit, uel aurichalcum contineri. In tit. quo quoque de act. empt. & uendi. Quemadmodum, inquit, si quis uas aurichalcum. sed orichalcum legas.
orcinivs

orcinivs

, ab orco dicitur. Est autem Orcus inferorum at atque mortis deus. Virgil. 2. Aeneid. Multos Danaum dimittimus orco. Idem in 6. Vestibulũ Vestibulum ante ipsum primis́ primisque in faucibus orci. Hinc orcinius libertus, qui sit ipsius testatoris defuncti & in orci familiam adscripti. De pheretro in quo mortui efferuntur dixit Martialis: Orciniana qui feruntur in sponda. Vlpia. lib. 10. tit. de fideicommiß. lib. l. ergo. Qui directam, inquit, libertatem acceperunt, orcinij erunt liberti. Orcinij quoque liberti meminit Iustinianus lib. 2. Institutionum.
orphanotrophivm

orphanotrophivm

, penultima longa, locus est ubi orphani aluntur, quemadmodum brephotrophium ubi infantes, ut suo loco diximus. In codice Iustiniani titulus est de orphanotrophijs. quorum etiam meminit frequenter tit. de sacrosanct. eccles. Orphanotrophus, is dicitur qui orphanotrophij curam gerit.
Loading...