P

P

Paegma

Paegma

, atis, ludus interpretatur, à pezo, quod est ludo. Erat autem pægma machina in sublime tendens, in qua puerorum cantantium erant nidi. Seneca lib. 13. epistolarum his uerbis pægma describit: His, inquit, annumeres machinatores, qui pægmata per se surgentia excogitant, & tabulata tacite in sublime crescẽ | p. 133 tia crescen tia , & alias ex inopinato uarietates, aut dehiscentibus quæ cohærebant sua sponte coëuntibus, aut ijs quæ eminebant paulatim in se residentibus. Iosephus quoque in triumpho Vespasianorum nonnihil de pægmatis scribit. Iuuenalis: Et pægma & pueros inde ad uelaria raptos. Martialis: Et crescunt media pægmata celsa uia. Claudianus: Mobile ponderibus descendat pægma reductis. Vlpianus tit. de fundo instructo. l. quæsitum. In emptionem, inquit, domus specularia & pægmata cedere.
paganv

paganv

s, à pago dicitur, quemadmodum à uico uicinus: habet tamen aliquando remotiorem significatũ significatum , at atque pro eo accipitur, qui non est militiæ sacramento addictus, ut nemo sit qui non aut paganus aut miles dicatur. Iuuenal. Citius falsum producere testem Cōtra Contra paganum poßis, quàm uera loquentẽ loquentem , Contra fortunā fortunam armati. id est, contra militem. Modestinus in tit. locati & cond. l. si ignorās ignorans , inquit, militi quasi pagano locauerit. Itẽ Item multis alijs in locis digestorũ digestorum , sed nunquā nunquam in alia significatione. Siquādo Siquando tamen à iunioribus paganus pro infideli accipitur, id per translationẽ translationem fit, quasi non sit initiatus ad sacra religionis christi, at atque illius militiæ adiuratus.
pancrativm

pancrativm

, ut scribit Vitruuius locus erat in quo athletæ exercebantur. Plin. lib. 34. Puerum autoli cum pancratio uictorem. Propert. lib. 3. Et patitur duro uulnera pācratio pancratio . Vlp. lib. 9. tit. ad leg. Aquil. l. qua actione. Si quis in colluctatione, inquit, uel in pancratio. Vnde pancratiastes pro athleta qui se in pancratio exercet.
pandecta

pandecta

, potest interpretari comprehensoriũ comprehensorium , hoc est, omnia continens, à pan, quod est omne, & de chomæ comprehendo. Gellius lib. 19. Sunt, inquit, qui Pā dectas, id est, omnium receptacula inscripserunt. Idem lib. 12. Quas Græco uocabulo pādectas pandectas , id est, promiscua & omnimoda continentes libros. Hinc Iustin. lib. 50. digestorum, Pandectas Græco titulo prætitulauit, non quemadmodum quidam existimant, pandectas fuisse libros Iurisconsultorum, ex quibus conflatum est ius ciuile, quod Iustinianus Imperator in 50. libros redegit.
pannicvlaria

pannicvlaria

bona, quemadmodum Vlpia. in tit. de bonis damnatorum definit, sunt ea quæ in custodiam receptus, secum attulit, non omnia quidem, sed uestem qua is fuerit indutus, & nummos inueterales, & annulos parui precij.
pantomimvs

pantomimvs

, dicitur is qui mimos representat, at atque in ea arte tantum pollet, ut omnia poßit imitari, à pan, quod est omne, et mimeomæ , quod est imitor. Seneca in 4. epist. Si clamor & plausus & pantomimica instrumenta perstrepuerint. Iulius Firmicus lib. 3. matheseon. Si luna, inquit, à Mercurio defluens ad Venerem peruenerit, organorios aut pantomimos facit. Iabolen. lib. 38. dig. tit. de operis libert. l. si libertus. Si libertus, inquit, artẽ artem pā tomimi pantomimi exerceat. & suprà eodem tit. l. patronus. Si quis, inquit, pantomimum uel archimimũ archimimum libertum habeat.
papyrvs

papyrvs

, frutex est in palustribus Aegypti locis, aut quo Nilus non fluit, brachiali craßitudine, decem cubitorum altitudine: ex cortice uero stragulas Aegyptij faciunt at atque ex eodem chartas. & est alioqui materia combustibilis. Vlpia. in tit. de leg. iij. l. ligni appellatione. Harundines, inquit, & papyros comburunt.
paranymphi

paranymphi

& paranymphæ dicuntur Græ cè, qui Latinis sunt pronubi & pronubæ, hoc est, nuptijs præsidentes. August. 14. de Ciuitate: Non'ne omnes famulos at atque etiā etiam ipsos paranymphos antè mittit foras, quàm blandiri coniux coniugi incipiat? Hieronymus in Serm. assumpt. Mariam, inquit, angelus Gabriel ac si cœlestis paranymphus intactam custodiuit. dictus est autem paranymphus à para quod est iuxta, & nymphe, sponsa: quasi aßidens sponsæ. Commentator Decretorum paranymphas somniat esse ancillas: dictas sic, ut ille putat, à parando lymphas.
parapherna

parapherna

, bona sunt quæcun quæcunque præter dotem dantur sponsæ. Vnde paraphernica instrumenta dixit Sidonius Apollinaris puellæ tradita. & dicuntur parapherna à para quod est præter, & pherne dos: non ut uulgus loquitur, paraphrena. Vlpia. lib. 23. dig. tit. de iure dotium. l. si ego. Si res dentur, ea quæ Græci parapherna uocant, quæ ́ quæque Galli peculium appellant.
parephippivs

parephippivs

, est qui equo insidet, siue equorum sessor, à para Græca præpositione, & ephippiũ ephippium . Iustinia. lib. 12. cod. tit. de cursu publ. l. parephippiũ parephippium . Parephippium, inquit, eum uideri, qui usurpato uno uel duobus ueredis, quos solos euectio continebat. Est autẽ autem ephippiũ ephippium stragulum quod equo imponitur. Horat. Optat ephippia bos piger, optat arare caballus. Martial. in disticho cuius lemma est, ephippium: Stragula succincti uenator sume ueredi, Nam solet à nudo surgere ficus equo.
parochvs

parochvs

, interpretatur dator siue præbitor, hoc est, tributarius. Vnde scribit Aulus Gellius: | Ventidium uelut parochum uictum sibi ægrè quæsisse. & erat parochorũ parochorum magistratibus præbenda conducere. Horatius 1. Ser. Parochi qui præbent ligna salem́ salemque . Idem in 2. Vertere pallor Tum parochi faciem. Inde est parochia, parochorum cōmunio communio . August. 14. de ciuitate: Fuit quidā quidam nomine Restitutus in parochia Calameñ Calamen . eccl. non ut illiterati dicunt, parrochia per duplex r.
paroecos

paroecos

, est incola siue habitator in loco, & parœcia incolatus siue habitatio, à para quod est iuxta, & œceo habito. Pompon. de uerb. sig. l. pupillus. Incola, inquit, est qui in aliquam regionem domicilium suum contulit, quem Græci parœcon uocant.
paropsis

paropsis

, dis, genus est lancis grādioris grandioris , de qua in Euang. Qui intingit mecum manũ manum in paropside. pro qua alius Euangelista catinũ catinum posuit. Sene. in 5. de beneficijs: Sic paropsidem argenteā argenteam & auream dicimus. Iuue. quàm multa magna́ magnaque paropside cœnat. Martia. Cui portat gaudens ancilla paropside rubra Halecem. Pomponius de auro & argento legato. l. & si ueluti paropsidas, tabulas, trullas.
passvm

passvm

, est uinum illud quod ex uuis paßis conficitur. Hispani bastardo appellāt appellant . Seruius in illud Virg. secundo Georg. Et passo psythia utilior. Passum, inquit, ideo dicitur, quod ab igne patitur decoquendo: sed illud quod decoquitur, non passum, sed defrutum aut sapa dicitur. Iuuen. Passum & municipes Iouis aduexisse lagenas. Vlpian. de trit. & uino leg. l. si quis. Passum, inquit, nisi contraria mens sit intelligitur. Proculus in eo titul. l. qui uinum. Cui dulcia legata essent, omnia hæc esse legata, | mulsum, passum, defrutum, & similes potiones.
pastinare

pastinare

, est agrum fodere, dictum uerbum à pastino, quod est ferramenti genus bifurci, quo plantæ panguntur. autor Columella libro quarto de re rustica. Sed consuetudo quicquid emoti soli uineis præparatur, repastinatum uocat. Matthæi duodecimo: Vineam pastinauit homo, & sepem circundedit. Vlpianus libro 43. quod ui aut clam. l. semper. Is cui fundum pastinādum pastinandum locaueras. Paulus de uerb. sign. l. impensæ. sicuti arbusti pastinatione ultra quàm necesse fuerat.
pater

pater

, præter notam significationem quam habet in promptu, significat etiam senatorem: nam senatores patres conscripti appellātur appellantur , illi propter ætatem, hi propter curā curam . hoc adnotaui ne quis decipiatur Accursij uerbis, in illud Iustiniani lib. 10. Institutionum, tit. quibus modis ius pat. potest. sol. Quem sibi princeps patrẽ patrem elegit: id est, Senatorem.
pecvlatvs

pecvlatvs

, furtum est rerum publicarum, cœ ptum dici à pecore eo tempore quo Romani nihil præ terquam pecudes poßidebant. Sallustius in Iugurtha: Peculatus ærarij factus est. hinc apud iurisconsultos in lib. dig. tit. est ad legem Iuliam peculatus.
pecvlivm

pecvlivm

, uerbum quoque frequens in iure ciuili, ut ait Seruius in illud Virg. Nec spes libertatis erat, nec cura peculi. Est simpliciter patrimonium: ita enim maiores nostri dicebant à pecoribus in quibus eorum constabat uniuersa substantia, sed postea illud tantum appellari cœptum est peculium, quod seruus in potestate domini, & filiusfamiliâs in potestate patris con | stitutus poßidet.
pecvnia

pecvnia

præterea dicta est à pecude, quoniam, ut inquit Varro, à pastoribus horum uocabulorum fuit origo. Plinius libro 33. pecuniam accepisse nomen scribit à nota pecudis nummo impressa: sed iam pecuniæ appellatione omne illud continetur, quod pecunia mensurari potest. Paulus de uerborum significatione. l. pecuniæ. Pecuniæ, inquit, appellatione rem significari Proculus ait, hoc est, patrimonium. infrà eodem titulo Vlpianus: Pecuniæ, inquit, non solum numeratam pecuniam complectitur, uerum omnem omnino potentiam, hoc est omnia corporea.
pecvs

pecvs

, pecudis, est omne animal quod caret ratione atque effigie humana, nam & de piscibus Horatius in primo Carminum dixit: Omne cum Proteus pecus egit altos Visere montes. Caius tamen libro nono digestorum, titulo ad legem Aquiliam. l. lege Aquilia. Seruis, inquit, nostris exæquantur quadrupedes quæ pecudum numero sunt, & gregatim habentur, ueluti oues, capræ, boues, equi, muli, asini: sues etiam, sed canis inter pecudes non est.
pedamentvm

pedamentvm

, dicitur uitis fulcimentum. Varro in primo de re rustica: Quibus stat recte uinea, dicuntur pedamẽta pedamenta : quæ transuersa iunguntur, iuga. Vlpianus libro 47. de tigno iniuncto: Vineis, inquit, necessaria, perticæ, pedamenta.
pedvles

pedvles

, calceatui aptæ fasciæ erant, quibus antiquiores utebantur. Plinius libro octauo, Mures ait, abrosisse Carboni imperatori fascias quibus in calceatu | utebatur. Tales fascias Vlpianus crurules & pedules uocat, in tit. de auro & argento legato. l. argumẽto argumento . Fasciæ, inquit, crurules pedules́ pedulesque & pilea uestis loco sunt, quia partẽ partem corporis uestiũt uestiunt . ubi crinales pro crurules legitur.
perivrare

perivrare

, quoties in libris digestorum legitur est uitium scriptoris, quoniam in Pandectis Florentinis semper pro eo legitur peierare.
pellex

pellex

, concubina est illius qui habet uxorem: eo́ eoque distat à pallaca, quæ est concubina cœlibis. dicta est autem pellex à pelliciendo, quod uidelicet attrahat alliciat́ alliciatque alterius uirum. Cui mulierum generi pœna est à Numa Pompilio constituta hac lege: Pellex aram Iunonis nec tangito: si tanget, Iunoni crinibus demißis agnum fœminam cædito. Paulus de uerborum significatione. l. masurius. Caius, inquit, Flaccus scribit pellicem uocari, quæ cum eo cui uxor sit, corpus misceat, aut quæ uxoris loco sine nuptijs in domo sit.
penaria

penaria

cella, & penarium, ut inquit Varro, locus est ubi penus reponitur atque adseruatur. Cicero quinto in Verrem actione: Cato sapiens Siciliam cellam penariam reipublicæ dicebat. Vlpianus titulo de penu legata. l. qui penum. Quæ horrei penarij uel cellæ penariæ instituendæ gratia habentur.
penvs

penvs

penoris, siue penus, us, est, ut ait Cicero in undecimo de natura deorum, omne illud quo uescuntur homines. Atque ut Phauorinus apud Gellium ostendit, penus est quod longæ usionis gratia contrahitur atque recōditur reconditur : ex eo dictum quòd non in promptu sit, sed intus reconditur, & habeatur penus. Apud Iurisconsul. tit. | est de penu legata, hoc est, ijs de rebus quæ adseruantur in penario ad longum tẽpus tempus : nam quæ ad breue, in promptuaria sunt cella, inde appellata, quòd in promptu sit, quemadmodum penus in recessu interiori.
penes

penes

præpositio, ut inquit Festus, differt ab eo quod est apud, quod apud personam tantum cum loco significat: ut si dicas, pecunia est apud me, poßis id recte dicere etiam si tua non sit. Penes uero non tantum personam & locum designat, sed etiam dominium: ut si dicas, pecunia est penes me, significat quod est tui iuris ac potestatis. Vlpia. in tit. de uerb. signi. l. penes te. Penes te, inquit, amplius est, quàm apud te est: nam apud te est, quod qualitercun qualitercunque à te teneatur, penes te est quod quodammodo à te poßidetur.
penicvlvs

penicvlvs

, pictoris est instrumentum quo inducit in picturā picturam colores: dicitur & penicillus, utrun utrunque per diminutionem ab eo quod est penis, hoc est, cauda inclinatum: nam in modum paruæ caudæ prominent setæ ex quibus fit peniculus. Plinius libro 35. Arrepto peniculo lineam ex colore duxit. Martianus in titulo de fundo instructo. l. pictoris. Peniculi, inquit, & cauteria & conchæ.
perdvelles

perdvelles

, ab antiquioribus dicebantur, qui postea dicti sunt hostes: nam hostes dicebantur quos nunc uocamus peregrinos. Cicero in primo officiorum: Equidem illud animaduerto, quod qui proprio nomine perduellis esset, is hostis uocaretur, lenitate uerbi tristitiam mitigante. Caius in titulo de uerborum signific. l. Quos nos, inquit, hostes appellamus, ueteres perduelles | appellabant. hinc perduellio, onis, pro ipsa in rempubl. aut in principe hostilitate eorum qui hostes patriæ iudicati sunt. Suetonius in Iulio: Subornauit qui Caio Rabirio perduellionis diem diceret. Perduellionis crimine primus omnium damnatus est Horatius, ob sororem interfectam, sed absolutus. Vlpianus in titu. ad legem Iuliā Iuliam . l. is qui. Qui perduellionis, inquit, reus est, hostili animo aduersus rempub. uel principem ammatus est.
pergvla

pergvla

, est mensa in qua opifices opera sua uendenda exponunt. Hinc Plinius scribit Apellem tabulas quas pingebat transeunti populo iudicandas in pergula consueuisse proponere. Vlpianus libro nono digestorum, titulo de ijs qui deiecerunt. l. si uero. Cum pictor, inquit, in pergula clypeum uel tabulam expositam habuisset, ea́ eaque excidisset.
pharmacvm

pharmacvm

interpretatur uenenũ uenenum , quod tam Græcè quàm Latinè medium indifferens est ad bonũ bonum & ad malum. Caius de uerb. sign. l. qui uenenum dicit.
philyra

philyra

siue philura, arbor est quæ à Latinis tilia dicitur. appellantur quo quoque philuræ tuniculæ quædam intra philuræ arboris corticem: atque inde librariorum quoque chartæ ad scribendum philuræ dicuntur, siue illæ sint ex tilia siue ex quacun quacunque alia materia. Martianus de philologiæ nuptijs libro secundo: Rari uero libri in philyræ cortice subnotati. Herodianus quoque libro primo mentionem libelli facit è ex tenuißima philura. Plinius libro 13. Præparantur, inquit, ex papyro, chartæ diuisæ acu in prætenues, sed quamlatißimas philuras. Vlpianus titulo de legatis tertio. l. librorum appellatione. | Siue in philura, inquit, aut in uitellitia ut nonnulli conficiunt.
philippi

philippi

, orum, colonia est Thraciæ, siue Macedoniæ, de qua Lucanus in primo Pharsaliæ: Vidi iam Phœbe Philippos. Extat epistola Pauli apostoli ad Philippenses. Philippensis coloniæ meminit Iurisconsultus in titulo de censibus.
pistrinvm

pistrinvm

dicitur locus siue machina in qua frumentum molitur: dictum à pinsendo, hoc est molendo. & pistores qui molunt. & pistrinarij qui pistrini curam gerunt. Paulus de uerborum significatione. Pistrinum & horreum infulæ dotali adiectum. in titulo quo quoque de impensis. l. j. & sæpe aliàs.
pityocampe

pityocampe

, uermis est siue eruca in nucibus pineis: nam pitys est pinus, & campe eruca. Plinius libro 23. Pinorum, inquit, erucas, quas pityocampas uocant. Item libro 29. Eadem in pityocampis in pinea nascentibus, eadem bupresti similiter præparatur. Marcellus libro 48. ad legem Corneliam de ueneficis & sicarijs. l. eiusdem. ubi pro bupresti & pityocampis bubostrum & pityocarpas mendose legitur.
plagae

plagae

, sunt retia rariores maculas habentia. Virgilius quarto Aeneid. Retia rara plagæ, lato uenabula ferro. Vlpianus in titulo de fundo instruct. l. quæsitum. Aucupes, inquit, & plagæ huiusmodi instrumento continebuntur. Accursius plagas palos esse putauit, quibus retia fulciuntur.
plagiarivs

plagiarivs

, non tam eum significat, qui surripit seruos alienos, quod putauit Accursius, quàm eum | qui liberum hominem in seruitutem trahit, quique hominem emit, quem scit esse liberum, & qui liberum esse sciens uendit, aut eo utitur quasi seruo. Plagium uero est ipsa pœna quæ plagiario infligitur. Martialis: Impones plagiario pudorem. Plagiariorũ Plagiariorum quoque meminit Paulus apostolus in prima ad Thimotheum epist. Apud Iurisconsultos titulus est de plagiarijs ad legẽ legem Flauiam.
polio

polio

, onis, dicitur qui arma polit. Iulius Fir. lib. secundo: Mars, inquit, & Mercurius in decimo ab horoscopo loco poliones faciunt. Callistratus libro 50. de iure immunita. l. quibusdam.
polyposvs

polyposvs

, is dicitur qui polypo morbo laborat. est autẽ autem polypus, ut inquit Celsus lib. septimo, caruncula modò alba, modò subrubra, quæ narium oßi inhæ ret, strangulat́ strangulatque hominem, maxime Euro aut Austro flante. Paulus quoque Aegineta: Polypus, inquit, tumor est præter naturam, in naribus consistens, à similitudine marini polypi nominatus, quod eius carni similis sit. Galenus libro tertio decameridon multa de origine & cura illius scribit. Vlpianus libro uigesimoprimo digestorum, titulo de ædili. edicto. l. Qui clauum habet, morbosus est, & polyposus.
polinctores

polinctores

dicũtur dicuntur funeris paratores. nam polincere est funus parare. Plautus in Penulo: Propterea apud uos dico confidentius, quia mihi polinctor dixit, qui eum polinxerat. Idem in asinaria: Ecquis currit polinctorem accersere? mortuus est Demenetus. Vlpianus de institoria actione. l. quicunque. Si libitinarius, inquit, seruum polinctorem habuerit, is́ isque mortuum spoliaue | rit, dandam in eum quasi institoriam actionem. Itaque nonnihil interest, cum Libitinarij uideantur qui funus curant, polinctores qui efferunt.
popina

popina

, locus est ubi edulia esculenta́ esculentaque parantur hominibus non satis honestis. Vnde Lucilius: Infamem́ Infamemque inhonestam, turpem́ turpemque odisse popinam. Nonius: Quos nunc dicimus tabernarios à popinis, uel luxuriosos qui se popinis dedunt. de legatis tertio. l. cætera. Ad tabernas, inquit, uel popinas extenditur.
postliminivm

postliminivm

, ut inquit Festus, à post & limen componi uidetur: nam postliminio, inquit, receptus est is, qui cum extra limina, hoc est, terminos prouinciæ captus fuerat, rursus ad propria reuertitur. Cicero tamen in libro Topicorum ex autoritate Seruij Sulpitij, in postliminio nihil esse putat nisi post, liminium uero nihil significare, sed tantum nominis esse productionem. ut timus in legitimus, & finitimus, & tullium in meditulliũ meditullium . & subdit: Postliminio redeunt hæc, homo, nauis, mulus, clitellarius equus, equa quæ frena recipere solet. Vnde in libris digestorum titulus est de captiuis & postliminio reuersis.
praeses

praeses

, is dicitur qui prouinciam armis tuetur, ne desciscat at atque rebellet, à dominio illius cui est subiecta. Sed quemadmodũ quemadmodum Vlpia. in tit. de officio præsidis ait, ad illum pertinet potißimum, ut pacata et quieta sit prouincia quam regit. sic euangelista Pilatum Iudæ æ præsidem appellat, sub quo christvs passus est.
praematvra

praematvra

, dicuntur poma quæ nondum uenerunt ad maturitatem. Luca. libro septimo: Ad præma | turas segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus. & sic per translationem mors præmatura dicitur, quæ uenit ante tempus. Gell. lib. 19. Cum significamus coactius quid factum & festinantius, tunc rectius præmaturè id factum esse dicimus. Papinia. lib. 45. dig. tit. de stipulationibus. l. liber homo qui bona fide. Decem, inquit, hodie dari spondes? dixi posse uel ab eodem die pecuniam peti, nec uideri præmaturius agi non finito stipulationis die. præmaturius exponendum est, id est, festinantius, ut apud Gellium.
praetorivm

praetorivm

, non solum est domus ubi Prætor habitat, uel ubi ius reddit, sed etiam regum, principum, & summorum magistratuum. Vnde nauis prætoria, & cohors prætoria, & porta prætoria, id est, ad regem uel principem pertinens. Significat quo quoque prætoriũ prætorium , uillā uillam in agro magnifice extructam, in qua significatione accipitur apud Iuuenal. Criminibus debẽt debent hortos prætoria, mẽ sas mensas . Marti. Ad lapidem Torquatus habet prætor ia, quartum. Sueton. in Caligula: In extructionibus, inquit, prætoriorum at atque uillarum omni post habitatione nihil tam efficere cōcupiscebat concupiscebat , quàm quod effici posse negabatur. Nerat. lib. 8. tit. de ser. ru. præd. l. rusti. præd. Vel cloacā cloacam , inquit, habere licere per uicini domum, uel prætorium, uel protectum habere licere. Vlpia. de uerb. signific. l. urbana. Sed & si fortè stabula sunt uel alia meritoria in uillis & in uicinis, uel si prætoria uoluptati tantum deseruientia, quia urbanum prædium non locus facit, sed materia. En quomodo utrobique prætorium pro ædificio in agro ponitur.
pridie

pridie

, cum accusatiuo & cum genitiuo construitur: nam ut ait Prisci. tempor alia & localia aduerbia in præpositiones transferuntur, ut pridie calendas, & pridie calendarum. Vlpia. lib. 24. tit. sol. matrimo. l. fructus. Si mulier, inquit, pridie uindemias dotem dederit. Idem tit. de testamentis. l. qua ætate. Si testamentum, inquit, pridie calendarum fecerit.
primipilvs

primipilvs

in bello dicebatur, qui quatuor centurijs, hoc est, qui quadringentis militibus præerat. Martia. Grata pudens meriti tulerit cum præmia pili. Modest. lib. 27. tit. de excusat. l. non solum. Qui primipilum, inquit, expleuit. & ibidẽ ibidem : Qui ad caligatas militias & reliquas militauerunt. & in eodem tit. at atque eodem autore. l. sed & primipilarij, inquit, ex constitutionibus imperialibus uacationem habent. Appellatur & idem primipilaris, ut de leg. iij. l. pater filium. Iulius, inquit, agrippa primipilaris. Iustinia. lib. 12. codicis, de primipilo & dignitate, & commodis primipilatus nonnihil disseruit.
principia

principia

, in castris dicebantur, in quibus principes castra metabantur: nam ut inquit Varro de lingua Latina, milites hastati dicti sunt qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis: principes qui principio gladijs. Inde principalis porta castrorũ castrorum dicitur, ut inquit Festus, quòd in eo loco est, in quo principes ordines tendunt, id est, tẽ toria tentoria figunt. & principalia in castris inde dicta, ut apud Trogum lib. 11. Si principalia castrorũ castrorum cerneres, senatum te alicuius reipub. priscæ uidere diceres. Sunt ita itaque principia in acie, ubi consistũt consistunt milites, cognominati principes. Liuius lib. 8. ab urbe cond. Principia Latinorũ Latinorum protur | bant clamore sublato. Valerius de disciplina militari: Ad principia, inquit, per omne militiæ tempus adesse. Terẽt Terent . in Eunucho: Tu hosce instrue, hic ego ero post principia. Martia. lib. 49. de re militari. l. officium. Officiũ Officium , inquit, tribunorum est principijs frequenter interesse. Accursius principijs exponit, cum milites assumũtur assumuntur , uel cum rixa aliqua nascitur. Sed nihil mirum est, reconditos sensus ignorasse, qui consueuit in manifestis cæcutire.
privilegiarivs

privilegiarivs

, is appellatur cui priuilegium aliquod est cōcessum concessum , qui ab indoctis priuilegiatus dicitur: pari errore illi quod pro beneficiario, uocant beneficiatum: nam beneficiarius & priuilegiarius, ea figura dicuntur, qua donatarius, legatarius, testamentarius, depositarius. Vnde milites beneficiarij dicti, qui uacabāt uacabant officio. Festus, Vegetius, & Cæsar belli Gallici ultimo cōmentario commentario . Vlpia. lib. 42. de priuil. cred. l. si uẽtri uentri . Quorum pecunia ad creditores priuilegiarios peruenit. Et statim bis ponit creditores priuilegiarios. Idem lib. 2. de pactis. l. rescriptum. An priuilegiarijs, inquit, absentibus hæc pactio noceat. Idem Vlp. lib. 14. tit. quod cum eo qui in aliena potestate. l. sed an hic. Recte, inquit, dicetur occupantis meliorem esse conditionem, nisi quis priuilegiarius ueniat. Sed ne neque priuilegium dicitur quod priuet legem, ut isti putant, sed quod sit lex priuata, hoc est, propria alicui in illius fauorem concessa.
procvrator

procvrator

Cæsaris, erat qui res Imperatoris procurabat. Refert Cornelius Tacitus, quòd Claudius Cæsar procuratoribus suis omne ius tradidit, parem́ paremque uim in rebus peragendis esse uoluit, ac si ipse sta | tuisset. at atque ut simpliciter loquamur, Vlpiano lib. 3. dig. autore, procurator est, qui aliena negocia mandato domini administrat. sed de officio procuratoris Cæsaris tit. est in primo dig. lib. ubi Vlpian. ait, quæ acta & gesta sunt à procuratore Cæsaris, sic ab eo cōprobari comprobari , ac si à Cæsare gesta essent.
promercalia

promercalia

, dicuntur quæ ut diuendantur pluris, fuerunt empta. Gellius lib. 4. Ex ijs inquit, quæ promercalia & usualia. Columel. lib. primo: Aut animalibus, aut rebus alijs promercalibus occupet. Idem lib. 12. de officio uillici: Pecuniam domini ne neque in pecore, ne neque in alijs rebus promercalibus occupet. Paulus lib. 25. dig. tit. de impensis. l. quod si. Quod si res, inquit, in quibus impensæ factæ sunt, fuerint promercales, tales impensæ non uoluptuariæ, sed utiles sunt.
prolytae

prolytae

, Iustiniano autore, in proœmio digestorum, illi dicebantur scholares, qui quintum iam annũ annum iuri ciuili operam dederunt, quemadmodum appellabantur lytæ, qui quatuor annos eidem studio incubuere, nam quod legitur coloritæ, pro eo quod debuit esse prolytæ, mendum est manifestarium, ex Florentinis illis Pandectis deprehensum. Sed cur illi dicantur lytæ, id est, soluti, hi uero prolytæ, id est, præsoluti, nondum mihi liquet, nisi fortè hi sunt quos nunc uocant licentiatos: illi, quos bacularios.
promptvarivm

promptvarivm

, cella est in qua reponũtur reponuntur edulia quæ ad usus cotidianos comparata sunt: eo́ eoque differt à penario, ut in suo loco dictum est, cum sit penus, ut Phauorinus ait, quod longe usionis gratia conquiritur. | Apuleius in 1. de asino. Ex promptuario oleum unctui, & lintea tersui. Hieronym. interpres in psalmo, Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud. Paul. tit. de penu leg. l. nam quod. Si cui quæ in promptuario sunt, legata sunt. Dicitur quo quoque cella promptuaria, & promus dispensator. Omnia à promendo dicta.
promvlsidarivm

promvlsidarivm

, poculum est mulso bibendo aptum. Mulsum autẽ autem , ut diximus, potus est ex mellis & uini cōmixtione commixtione cōcinnatus concinnatus . Pompo. in tit. de auro & arg. leg. l. & si. Scutellas, inquit, & promulsidaria contineri. repositoria quo quoque continebuntur.
proreta

proreta

, dicitur is qui nauis proræ præfectus est, & est Græcũ Græcum , nam proreus dicitur. Plaut. in Rudẽ Ruden . Si tu isti naui proreta es, ego gubernator ero. Pau. lib. 39. de public. & uectigal. l. cotem. Proreta, inquit, nauta'ue.
proscaenivm

proscaenivm

, inquit Seruius in illud Virg. secũdo secundo Geor. Veteres ineunt proscænia ludi. est pulpitum ante scænam in quo ludicra exercentur. Vlpia. lib. 50. de pollicitationib. l. de pollicitationi. Probè, inquit, faciet Statius Ruffinus, si opus proscænij perficiat. Iustinianus lib. 11. codicis, tit. de spectaculis. l. si qua. Vel in theatri, inquit, proscænijs. Vtrobique Accursius nihil aliud quàm locum esse dicit.
proscindere

proscindere

terram, est illam uertere cum primum aratur. Nam ad uernactum faciendũ faciendum terra primum proscinditur: deinde offringitur, siue iteratur: postea tertiatur. Virg. 1. Georg. Et qui proscisso quæ suscitat æquore terga. Varro in primo de re rust. Terram, inquit, cum primum arant, proscindere appellant: quod | iterum, offringere dicunt. Paulus titulo de uerborum significat. l. sylua. Noualis, inquit, est terra proscissa. non præcisa, quod delirat Accursius.
prothyrvm

prothyrvm

, autore Vitruuio, est uestibulum ante domorum ianuas, à pro quod est ante, & thyra ianua, aliquando etiam pro antepagmento, id est, ianuarum ornatu ponitur. Idem Vitruuius aliubi: Nos, inquit, prothyra appellamus, quæ Græcè dicuntur diathyra. Vlpia. tit. de fundo instru. l. quæsitum. Prothyrum domus, si uelamen est, instrumento domus continetur. Accursius ægroti somnia narrans, prothyron à thyros quod est magister, deducit. Sed quomodo magister instrumento domus contineatur, ipse uiderit. Multo adhuc somniculosius in illud Pomponij de uerb. signific. l. statuæ. Prothyrum quod in ædibus interdum fieri solet: Prothyrum, inquit, quia procul trahitur, quasi Latina dictio esset. Illud profectò simplicius, quod ingenuè fatetur se nescire quid prothyrum sit.
protocolon

protocolon

, interpretatur primum membrum, ut sit prima illa scriptio, quam in cōmentarij commentarij modum tabelliones scriptitant: quæ significantius commentationes, aut prototypa, aut archetypa dici possent. Codice titulo de tabellionibus. collat. 4. Vt protocola, inquit, dimittant in chartas.
proxeneta

proxeneta

, non ut uulgò legitur, proseneta, latinè interpretatur mediator, id est, qui conciliat inter se ementes & uendentes, maxime hospites, unde nomen deductum est: nam xenos hospes interpretatur. Seneca in epist. Nolo proxenetæ nomen tuũ tuum iactent. Et Martialis: | Vatiniorum proxeneta sartorum. lib. 50. dig. de proxenetis. l. si proxeneta. & ibidem sæpe.
pvblicanorvm

pvblicanorvm

ordo, quemadmodum Cicero in multis locis scribit, Romæ fuit hominum honestißimorum. hi uectigalia publica conducebant, & inde dicti. In sacris literis publicanus nomen propemodũ propemodum est infamiæ, propterea quòd qui portoria exigunt, odio sunt omnibus. unde Saluatori nostro uitio dabatur, quòd cum publicanis & peccatoribus manducabat. Apud Iurisconsul. tit. est de publicanis & uectigalibus.
pvlmentarivm

pvlmentarivm

, dicitur à pulmento. Pulmentum uero, ut ait Varro, dictum est, quod id edebant cum pulte: est autem cibus solidior utrunque, siue illud sit ex aquatilibus, siue ex terrestribus. Horat. 2. Serm. Pulmentaria quære sudando. Cato de re rust. Pulmentariũ Pulmentarium familiæ oleæ caducæ quàmplurimum condito. Pau. tit. de fun. instru. l. cum de lanionis. Sine his, scilicet patinis & cacabis, pulmentarium coqui non potest.
pvstvlatvm

pvstvlatvm

argentum, dicitur, quod est purum & abs absque omni spurcitia. dictum pustulatum, quasi purum putum́ putumque . Pustula quo quoque ipsa argenti puri massa dicitur. Martialis: Et nimium felix pustula uincit ebur. Idem: Nulla uenit à me argenti tibi libra pustulati. Suetonius in Nerone: Nummum asperum, argentum pustulatum, aurum obrizum exegit. Alphenus libro decimonono, titulo locati & conducti. l. in naue sauphelli. Cum argentum, inquit, pustulatum fabro daretur. Accursius hallucinans uarijs modis, legit quasi is qui nihil certi ac definiti tradit.
Loading...