philyra siue philura, arbor est quae a Latinis tilia dicitur. appellantur quoque philurae tuniculae quaedam intra philurae arboris corticem: atque inde librariorum quoque chartae ad scribendum philurae dicuntur, siue illae sint ex tilia siue ex quacunque alia materia. Martianus de philologiae nuptijs libro secundo: Rari uero libri in philyrae cortice subnotati. Herodianus quoque libro primo mentionem libelli facit ex tenuissima philura. Plinius libro 13. Praeparantur, inquit, ex papyro, chartae diuisae acu in praetenues, sed quamlatissimas philuras. Vlpianus titulo de legatis tertio. l. librorum appellatione. Siue in philura, inquit, aut in uitellitia ut nonnulli conficiunt.