, is dicitur qui polypo morbo laborat. est autẽ polypus, ut inquit Celsus lib. septimo, caruncula modò alba, modò subrubra, quæ narium oßi inhæ ret, strangulat́ hominem, maxime Euro aut Austro flante. Paulus quoque Aegineta: Polypus, inquit, tumor est præter naturam, in naribus consistens, à similitudine marini polypi nominatus, quod eius carni similis sit. Galenus libro tertio decameridon multa de origine & cura illius scribit. Vlpianus libro uigesimoprimo digestorum, titulo de ædili. edicto. l. Qui clauum habet, morbosus est, & polyposus.