Q

Q

Qvalli

Qvalli

, sunt canistra uindemiæ apta, siue ad cō portandas comportandas uuas, siue ad colandum mustum, ut uult Seruius, inde dicta. Ait nan nanque in illud Virg. 2. Geor. Tu spissos uimine quallos Cola́ Colaque prælorum fumosis diripe tectis. Qualli sunt per quos uinum defluit, qui & ipsi à colando sunt dicti. Columella in horto: Ipse ferens olitor deductos pondere quallos. Et Cato de re rustica: Ad uindemiam, inquit, parentur qualla & sarcinantur. Vlpian. de fun. instru. l. instrumenta. Qualli, inquit, uindemiatorij exceptorij́ exceptorijque , in quibus uuæ cōportantur comportantur .
qvini

qvini

, æ, a, quemadmodum de binis & denis est dictum, nomen est diuiduum siue distributiuum ad singulos tantum. Aphricanus lib. 21. tit. de euictionib. l. si duos. Si duos, inquit, seruos quinis à te emam, & eorum alter euincatur &c. Accursius quinis pro bis quin quinque exponit, falso nimirum interpretamento. aliud nanque est emere duos seruos quinis aureis, aliud bis quinque, id est, decem aureis: nam illud significat quod quen quenque illorum emi quinque aureis diuisim, hoc uero quod ambos emi decem aureis coniunctim. Cui uero sensui magis accōmodari accommodari debeant uerba legis, iurisconsulti uiderint, nos sermonis Latini puritatem inquirimus.
Loading...