semisses usuræ, quæ dicātur , & quæ trientariæ, primus omniũ ostendit Hermolaus Barbarus, uir omniũ meo iudicio nostri seculi eruditißimus: is enim in secunda æditione castigationum Plinianarum libr. 14. in illud, usura multiplicata semißibus: ex autoritate Columellæ, at ipsa ratione & æquitate quæ omni autoritate præ stantior est, manifeste demonstrat, usuras semisses eas esse, quæ ex centenis nũmis redduntur quotannis, habita ra tione non ad centum, sed ad duodecim uncias, quæ assem constituunt. Trientarias uero usuras quæ ex centenis reddunt quaternos nũmos . Quadrantarias quæ ternos. De semißibus usuris dixit Plinius. Vsura multiplicata semissibus, quæ ciuilis ac modica est. Quod si ex tantũ quotannis quinquaginta redderentur, esset profectò inciuilis & iniqua: tanto mitiores quæ trientes & quadrātes appellantur. De trientaria usura Capitolinus in Alexādro scripsit, exercuisse illũ trientariũ fœnus ut æquißimum & leuißimum ad usum reipublicæ. de hac quo scribit Paulus, in titu. ad legem falcidiam. l. si hæres. Si reipublicæ, inquit, in annos singulos legatum sit, cum de lege falcidia quæratur, Marcellus putat tātum uideri legatum, quantũ sufficiat sorti ad usuras trientes eius summæ quæ legata est colligendas. Est sensus legis. si reipub. legati essent in annos singulos quater mille nũmi ex centum millibus nũmorũ , quibus æstimatur hæreditas, quaterni milleni colligerẽtur quotannis usuræ trientis nomine. Quod si ut isti legum interpretes putant, usura triens esset non quatuor de centum, sed triginta tria, sequeretur hoc incommodum, quòd si hæreditas centum millium nummorum foret, & ex ea in annos singulos uiginti quinque legarentur, quis tam stupidus, tam́ nullo sensu talem hæ reditatem adire uellet, quæ quarto demum anno sit absumenda, & obligatio nihilominus legati tota maneat? Hoc legum interpretes non considerantes omnia miscent atque perturbant, neque tamen enatant, aut aliquid certi enunciant. Accursius in primis, qui exemplo quod ponit exponendo legem, omnino fatetur se ignorare quid sit usura triens. Sic etiam intelligendum est, quod Scæ uola lib. 22. titu. de usuris. l. qui semisses. scribit: Qui semisses, inquit, usuras promisit per annos singulos & minores præstitit, hæres creditoris semißes, petit &c. Sed ut liquidò ante oculos ponamus, quid per usuras semisses intelligendum sit, libuit ad uerbum transferre quod scribit Columel. libr. 4. de re rustica. Vinitor, inquit, licet sit emptus sex uel potius octo millibus sestertijs, tum ipsum solum octo iugerum totidem millibus nummorum partum, uineas́ cum sua dote, id est, cum pedamentis & uiminibus binis millibus in singula iugera positas duco. Fit tum in assem consummatum precium sestertiorum 29. millium. Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria millia & quadringenti octoginta nummi biennij temporis, quo uelut infantia uinearum cessat à fructu. fit in assem summa sortis & usurarum triginta duorum millium quadringentorum octoginta nummûm. Quod quasi nomen si ut fœnerator cum debitore, ita rusticus cum uineis fecerit, eius summæ ut in perpetuum prædictam usuram semißiũ dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos. Ex his Columellæ uerbis euidentißime colligitur ex usuris semißibus non quinquagenos de centenis, sed senos duntaxat in annum redire creditoribus, sicuti quaternos ex trientibus, & ternos ex quadrantibus.