sacrvm , ut Macrobius libro Saturnaliûm primo, autoritate Trebatij definit, est omne illud quod deorum habetur, id́ probat multis Virgilij carminibus. Iustinianus libro secundo Institutionum: Sacræ, inquit, res sunt, quæ rite per pontifices deo dedicatæ sunt. Martia. quoque libro prmo digestorum, titulo de rerum diuisione. l. in tantum. Sacræ, inquit, res sunt hæ, quæ publicè consecratæ sunt, non priuatim.