, us, pro squallore siue incultura cuiusque rei, dictus a desinendo, quia ea quae deseruntur ex negligentia redduntur inculta. Virgilius primo Georgicorum : Et segnem patiere situ durescere campum . Idem in sexto Aeneidos: Per loca senta situ. quod Seruius pro lanugine & squallore exponit, quae fit in locis sole carentibus. Vlpia. libro 37. de bonorum possess. sec. tab. l. j. Vetustate, inquit, uel situ putrefactum.