stipularis, uerbum frequens est apud Iurisperitos, significat́ promittenti assentire: & ferè ad aliquid sunt promitto, & spondeo, ei quod est stipulor. ut si dixero, promitto tibi centum aureos, tu respondebis, stipulor à te centum aureos. Hinc nascitur contractus stipulationũ sponsionum́ . Seruius Sulpitius in libro quem scripsit de dotibus, citatur́ à Gellio libro quarto Noctium Atticarum: Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium ductum ire, qui daturus erat, item spondebat ducturum: tum quæ promissa erat, sponsa appellabatur: qui spoponderat ducturũ , sponsus. Columel. lib. 11. Fœnoris, inquit, tui Siluine quod stipulanti spoponderam tibi. Dictum́ est stipulari, ut ait Varro de lingua Latina, à stipe, hoc est, pecunia, quoniam qui pecuniam obligat, stipulari dicitur. hinc stipulatus, us. Papin. in titulo soluto matrim. l. post dotem. Non erit impediendus pater, quo minus ex stipulatu agat.