T

T

Tantisper

Tantisper

quod significat per tantum spatium, siue per tantum tempus, ut inquit Valla, semper ferè desiderat iungi huic particulæ dum, pro donec. Terentius in Heautontu. Ego te meum esse dici tantisper uolo, dum quod te dignũ dignum est facias. & paulò post: | Decreui tantisper me minus iniuriæ meo gnato facere, dum fiam miser. Liuius lib. j. Tantisper dum prisca illa tota mente repeto. Gellius lib. 6. loco dum, æquiualens posuit quoad: Tantisper, inquit, quoad fieret permutatio. Vlpianus titu. de tutelis. l. qui tutorem. Dum magis ætati quàm dementi tantisper sit consulendum.
tectorivm

tectorivm

, opus est quod calce aut gypso incrustatum est, & tectorium substantiue pro ipsa calce siue gypso quod superinducitur. Varro libro 3. de re rustica: Cum uillam, inquit, haberes opere tectorio spectandam. Gellius libro 12. Villas inexcultas & rudes nec tectorio quidem prælitas esse dicit. Per translationem quoque de fœmina cerusata dixit Iuuenalis: Tandem aperit uultum & tectoria prima reponit. Vlpianus titulo de damno infecto. l. ex damni. Ob tectoria, inquit, & picturas. Item Proculus titulo de seruitutibus prædiorum urbanorum. l. quidam. Si parietem demolitus sit uicinus, non pluris quàm uulgaria tectoria æstimari debẽt debent . In alia tamen significatione uidetur accipere Paulus in titulo, uti poßidetis. l. si duo. Si uicinus, inquit, meus in pariete meo tectoria habeat & in pariete suo.
telvm

telvm

, largo quodam modo quicquid nocere potest appellatur. Nam & apud Virgilium at atque alios autores aliquando pro ense etiam accipitur. Iustinianus tamen libro 4. Institu. titulo de publicis iudicijs. Telum, inquit, ut Caius noster ex interpretatione legum duodecim tabularum scriptum reliquit, uulgò quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur. sed & omne significat quod manu cuiusque iacitur. dictum ab eo quod in longum | mittitur, à Græca uoce figuratum, teloten enim à longe significat. quæ uerba Caij iterum ponuntur in titulo de uerborum significatione. lege, si calumnietur.
temporaria

temporaria

res, dicitur quæ ita extruitur ut ad certum quoddam tempus duret, & non in perpetuum. Plinius libro octauo: Temporario, inquit, euripo ostendit. Idem libro trigesimosexto: Theatri, inquit, temporarij, & uix uno mense futuri. Seneca libro nono epistolarum: Hæ sunt, inquit, amicitiæ quas temporarias populus appellat. Paulus titulo quibus ex causis. l. ad cognitionem. Exilio, inquit, temporario. Papinianus titulo de pœnis. l. seruus. Cum seruus per errorem in opus temporarium fuisset datus, expleto tempore domino seruum esse reddendum respondi.
tepidarivm

tepidarivm

, locus erat in balneo tepidior, quemadmodum calidarium, calidior. Celsus lib. 1. Tunc, inquit, in calidarium transire, ubi tepidario paululum insudauit. Idem in eodem: Si est balneum ante omnia in tepidario residere. Vitruuius lib. 5. Sudationes, inquit, quæ sunt coniungendæ tepidario. Paulus in titulo de seruitutibus præd. urban. l. fistulam. Si talis, inquit, sit usus tepidarij, ut aßiduum humorem habeat, & id noceat uicino.
tessera

tessera

tum pro symbolo, hoc est belli signo accipitur. Virg. 7. Aeneid. It bello tessera signum. tum pro talis, ut uulgò accipiuntur, nam talus aliud est. Martialis: Hæc mihi bisseno numeratur tessera puncto. tum pro frumenti quadam mensura, de qua Seruius in illud Virg. 1. Georg. Numeros impreßit aceruis. tesseras interpretatur, quibus frumẽto frumento numerus designatur. Iuuenalis: Sum | mula ne pereat, qua uilis tessera uenit Frumenti. Sueto. in August. Ne plebs frumentationum causa frequentius à negotijs auocaretur, ter in annum quaternorum mensium tesseras dare destinauit. Hinc Persius per diminutionem fecit tesserula. Scabiosum, inquit, tesserula far possidet. Iustin. lib. 11. codicis, titu. de frumento Alexandrino. l. diurnos. Tesseræ, inquit, designentur. Paulus de legatis secundo. l. mortuo. Si Titio tessera frumentaria legata sit. Vlpianus lib. 5. de iudicijs. l. sed & si. Si libertis, inquit, suis tesseras frumentarias emi uoluerit.
theriaca

theriaca

, non tyriaca, ut libri medicorum corruptè habent, antidotum est notißimum contra uenena. de cuius compositione duo extant Galeni opera, alterum ad Cæsarem, alterum ad Pamphilium, dicta theriaca, à ther, quod est fera, hoc est uipera. Plinius libro uicesimo nono. Fiunt, inquit, ex uipera pastilli qui theriaci uocantur à Græcis. Hieronymus in Iouinianum, libro secundo: Viperæ, inquit, carnes unde theriaca conficitur, quantis rebus aptæ sunt, norunt medici. De fundo instructo. l. quæsitum. Theriacam, inquit, & cætera medicamenta. non tyriacam.
thymelicvs

thymelicvs

, interpretatur histrio. quoniam thymele, es, est pulpitum siue scæna. Apuleius pro magia. Si choragium, inquit, thymelicum, num argumentarere uti etiam me Gragidij syrmate histrionis? Augustinus, lib. 6. de ciuitate dei: Quæ sunt, inquit, illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admittit obscœnitas. Vitru. lib. 5. Ex eo, inquit, scænici & thymelici separatim nominantur. Vlpianus libro tertio, | titulo de ijs qui notantur infamia. l. athletas. Neque thymelici, inquit, qui certaminibus sacris deseruiunt, ignominiosi habeantur. Item de consecra. dist. 5. cap. non oportet. Sed utrobi utrobique themelici corruptè legitur.
thlasiae

thlasiae

, siue thlibiæ, quod idem est, Latine dicti qui habent testiculos attritos, appellati sic à thlao, quod est frango, siue thlibo quod idem significat. Vlpia. titulo de uerborum significatione. l. spadonum. Thlibiæ, inquit, & thlasiæ, sed & si quod & aliud genus spadonum est. Item Paulus ad legem Corneliam de sicarijs. l. si quo quoque . Ii, inquit, qui thlibias faciunt, ex constitutione diui Hadriani in ea sunt causa, qua ij qui castrant. Vtrobi Vtrobique mendosi sunt codices recentiores. Accursius tota errat uia, nunc dicens esse ferramentum castratorium, nunc uenas quæ inciduntur, nunc id quod uerißimum est, nescire se, quid thlasia aut thlibia sit, cum sit non castratus siue exectus, sed qui ut diximus, attritos habet testiculos, de quo dominus per Mosen scribit in Deuteronomio, capite uigesimo tertio: Non intrabit eunuchus attritis uel amputatis testiculis, & abscisso ueretro ecclesiam domini.
tyberivs

tyberivs

Cæsar, Liuij Drusi ex Liuia Drusilla filius, Augusti deinde priuignus. ab illo ea lege est adoptatus, ut ipse Germanicum Drusi Neronis fratris sui filium adoptaret. Ex Suetonio in uita Augusti, Tyberij, & Caij Cæsarum. Iustinia. lib. 1. ti. de adoptionib. Augustus, inquit, non antè Tyberium adoptauit, quàm is Germanicum adoptauerit, ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse. Accurs. Imperator, | inquit, uolebat adoptare quẽdam quendam nomine Germanicum, & Germanicus nolebat consentire. Vnde Augustus callide suasit cuidam nomine Tyberio, ut illum Germanicum adoptaret, quod fecit. Quis talia historiarum portenta fingeret, nisi Accursius, aut Accursij admiratores? De Tyberio uero tanquam de persona ignota & obscura dixit cuidam Tyberio cum successerit Augusto in imperio. Quòd si historias seculares nunquam legit, nunquam'ne audiuit illud ex Euange. Lucæ 3. Anno decimoquinto Tyberij cæsaris &c.
tympanivm

tympanivm

, margaritarum genus est, ex altera parte sphæricum, at atque ex altera planum. quasi in tympani effigiem formatum. Plin. lib. 9. ubi de margaritis & unionibus: Quibus, inquit, una tantum facies est & ab ea rotunditas, auersis planicies, tympania nominantur. De auro & argen. leg. l. pediculis. Cum quædam, inquit, ornamenta mamillarum ex cylindris triginta quatuor & tympanijs & margaritis detraxisset.
tyrvs

tyrvs

, colonia Syriæ Phœnices, insula quondam, sed ab Alexandro in continentem translata, unde Luca. in 3. Et Tyros instabilis, præciosa́ præciosaque murice Sidon. Tyriorum coloniæ meminit iuriscons. in ti. de censib.
toga

toga

prætexta, dicebatur apud Romanos, qua utebantur puerius pueriusque in annum octauumdecimum. tũc tunc enim sumebant togam uirilem, quæ & libera dicebatur. Seneca in epist. Tenes memoria cum prætexta posita sumpsisti uirilem togam. Pueri quo quoque in ea ætate, prætextati appellabātur appellabantur . Iuue. Et prætextatus adulter. Hinc Fest. Pompe. ait: Prætextatis nefas erat obscæno uerbo uti, ideo́ ideoque | prætextatum appellabant sermonem, qui nihil obscœnitatis habebat. Vlp. de auro & arg. leg. l. uestis. Puerilia autem sunt, ueluti togæ, prætextæ, aliculæ, chlamydes, & pallia, quæ filijs nostris comparamus. Præterea uero appellata est, quoniam purpura uesti intertexebatur.
tomentvm

tomentvm

, est quicquid puluillo aut culcitræ infercitur, siue illud sit lana, siue pluma, siue stramẽtum stramentum , siue carices & iunci concisi, quod tomentum circense appellatur, id est uulgare, triuiale, & pauperibus commune, dictum à circo Romano, ubi huiusmodi tomenta uendebantur. Martial. Tomentum concisa palus circense uocatur. concisam appellat paludem, carices & iuncos, qui ad tomentum concidebantur, quod à temo, quod est incido, dicitur, non ut indocti putant, ab eo quod tum eat. Seneca de uita beata: Si super circense tomentũ tomentum per fascias ueteris linthei effluens incubabo. Sueto. in Tyberio: Druso, inquit, adeò alimenta subducta, ut cogeretur è ex culcitra tomentum mandere. Varro quo quoque de ling. lat. Quod in culcitra tomentum aliud'ue quid calcabant, ab inculcando culcitra dicta. Vlp. de leg. 3. l. si cui lana. Lanæ, inquit, appellatione tomentum non continebitur. Expone tu, id est lana quæ culcitræ inculcata est, nam ea poterat in dubitationẽ dubitationem uenire. Quod uero Accursius putat genus esse uestis, uel coopertorium de lana factum, quis non iure poßit ridere? Nam ut in eadem lege habetur, si lanæ appellatio eatenus extẽditur extenditur , quo ad telam peruenerit, hoc est ut idem Accursius interpretatur, ut solùm restet texere, nondum tamen est in tela posita. quomodo uestis siue coopertorium ex lana factum, debet lanæ appella | tione contineri? Quid quod Paulus in eodem titulo expresse dicit: Lana legata uestem quæ ex ea facta sit deberi non placet.
topiarivs

topiarivs

, est operis topiarij artifex. Opus uero topiarium dicitur, quod in uiridarijs topiarij faciunt, exprimentes uarias figuras animalium aliarum́ aliarumque rerum ex myrto, citro, buxo, hædera, alijs́ alijsque arbusculis, fruticibus, & herbis, quarum natura flexibilis est. Plinius li. 15. Satiuarum, inquit, myrtorũ myrtorum genera topiarij faciunt. Idem libro 12. ficum Indicam ad opus topiarium dicit pertinere. Et libro 21. de chamædaphne. Topiaria, inquit, herba inopiam florũ florum aliquando supplet. Idem libro 22. acathon herbam appellat topiariam, quia topiario operi accommodari potest. Cicero ad Quintũ Quintum fratrem: Topiarium laudaui, ita omnia conuestiuit hædera. Atque ibidem: Vt deni denique illi palleati topiariam facere uideantur. Vlpianus tit. de fundo instruct. l. instrumenta. Si uiridaria, inquit, sunt topiaria, accedunt instrumento fundi. Et in eodem tit. l. quæsitum. Hostiarij, inquit, uel topiarij, & diætarij. Aphricanus tit. de legatis tertio. l. cum quærerentur. præ dijs legatis, & quæ eorum prædiorũ prædiorum causa empta essent, ne neque topiarium, ne neque saltuarium legatum uideri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi & custodiendi fundi, magis quàm colendi causa paratum uideri. Accursius cuiusmodi ornatus esset topiarij, nesciuit, cum dicit illius officium esse, purgare agrum spinis & uepribus, & facere fossas. Imò uero eiusmodi serui legato cederentur, cum necessariò ager purgari debeat spinis, & fossæ at atque elices deducẽdæ deducendæ sint, at atque ad culturā culturam pertineāt pertineant .
toral

toral

, mappa est quæ toro, id est mensæ imponitur. Varro de lingua latina: Toral, inquit, quod ante torum. Hora. 1. epist. Ne turpe toral, ne sordida mappa. Florentinus de supellectili lega. l. de tapetis. Sicut toralia, inquit, quæ stragulorum non sunt. In eodem titu. l. supellectili, ut diximus in uerbo mappa, oralia pro toralia legitur.
traianopolis

traianopolis

, ciuitas Siciliæ, à Traiano Cæ sare cognominata, ut ex uerbis iurisconsulti colligimus in titulo de censibus. In Sicilia, inquit, Selinis & Traianopolis. Sed cum Traianopolis nusquam in Sicilia legatur, at atque ediuerso Traianopolis oppidum sit Misiæ maioris, atque alterum eiusdem nominis in Piceno Italiæ, interpungenda sunt legis uerba, aut Selinis sit in Sicilia, & Traianopolis altera ex illis duabus.
traiecticia

traiecticia

pecunia, dicitur ut Modestinus lib. 22. tit. de nautico fœnore scribit, quæ trans mare uehitur. & ibidem sæpe. Aphricanus quoque in tit. de actionibus & obliga. l. traiecticiæ pecuniæ. Item codice de ueteri iure enucle. l. tanta. Dicta est autẽ autem traiecticia, à traijciendo, hoc est transmittendo. unde est frequenter apud historicos, traijcere mōtem montem , & traijcere mare, & traijcere flumen, & traijcere exercitum, traijcere merces, traijcere pecunias. Atque utrun utrunque simul traijcere exercitum, mare, flumen. Quare traiecticiæ pecuniæ nomine ueniet ea quæ permutatur, & transuehitur ultra montes & maria.
trapetvm

trapetvm

, siue trapetus, ut inquit Seruius in illud Vir. 2. Geor. Venit hyems, teritur sicyonia bacca | trapetis. olearia mola est. Martial. Nec tarteßiacis cedat tua sylua trapetis. dictum à tero, is, ut Var. de ling. lati. tradit, uel, ut alij, à trepo quod est uerto, quia molæ oleariæ uertuntur: uel à trepo, quod est premo, ad priorẽ priorem etymologiam allusit Vir. cum dixit, teritur sicyonia bacca trapetis. ad alteram, uel potius ad utran utranque . Plin. libro 15. Mox, inquit, trapetis fractæ oliuæ premerentur. Vlpianus titulo locati & conducti. l. sed ades. Trapeta, inquit, instructa funibus. Accursius instrumentum tantum esse dicit, sed non cuiusmodi, aut ad quos usus. Quod uero in ti. de supellectili leg. l. de trapetis. bis scriptum est trapetum, expuncta r, litera, tapetum est legendum, quod nemo dubitat in genere stragulorum esse.
trapezophorvm

trapezophorvm

, theca erat in qua preciosiores mensæ deferebantur: nam trapeza interpretatur mensa, & phoreo uel phoresco, quod est fero. Florentinus de supellectili legata. l. supellectili. Trapezophora, inquit, delphica & subsellia. Cicero tamen ad Fabiũ Fabium Gellium pro statua siue signo quod ferebat mensam posuit. Trapezophoron, inquit, si te delectat, habebit.
trierarchvs

trierarchvs

, interpretatur nauis princeps, nam trieris est nauis habens triplicem ordinem remorum, quæ triremis dicitur. Hierony. Ezechielis capite 30. Egredientur nuncij à facie mea in trieribus. Ad senatusconsultum Trebellianum. l. eius. Fiduciarium, inquit, reliquit hæredem trierarchum. Item de bono. posseß. l. j. Nauarchos, inquit, & trierarchos claßium.
trietericvs

trietericvs

, a, um, est illud quod tertio quo quoque anno cōtingit contigit , à tria quòd est tres, & etos annus. Vir. 4. | Aeneid. Referunt trieterica Bacchi Orgia. Oui. 2. de remed. Ibat ut ædonio referẽs referens trieterica Baccho. Apuleius pro magia: Crotalum, inquit, ad trieterica Orgia. Modestinus lib. 50. dig. titu. de pollicitationi. l. septicia. Agonem, inquit, constituo trietericum.
trini

trini

, æ, a, nomen est distributiuum, quale illud bini, & quini, & deni, significat́ significatque cuilibet competere tria. Iungitur́ Iungiturque ut alia eiusmodi nomina nominibus pluraliter declinatis. Martialis: Transierint binæ forsan trinæ'ue calendæ. Sillius li. 15. Punicorum: Qui sua nunc trinis deducunt agmina castris. Martianus li. 50. de legatio. l. sciendum. Præcipitur, inquit, edicto Vespasiani omnibus ciuitatibus, ne plures quàm trinos legatos mittant. Accursius in erroribus pertinax est, nam qui binos exposuit pro quatuor, quinos pro decem, denos pro uiginti, hoc in loco trinos pro sex exponit, cum exponendum fuerit trinos, id est quælibet ciuitas tres. Sed quæro iam, non ab illo, sed ab illius amatoribus, an recte dictũ dictum sit, quòd omnes ciuitates non amplius mittere debeant, quàm sex legatos? significaretur nan nanque , quòd omnes ciuitates simul sumptæ non amplius essent missuræ quàm sex legatos, quod est perquàm ridiculum.
triphvs

triphvs

, potest interpretari delicatus: nam tryphe, es, est delicium, & tryphao delicior. Vlpia. titulo de ædilitio edicto. l. idem Offilius. Balbus, inquit, & blesus & tryphus, is́ isque qui tardius loquitur. Vbi tryphum pro traulo hoc est bleso posuit, & qui quodammodo ex delicijs sic loquitur. Quintilianus libro primo: Illorum delicias reprehendi, qui, s, literam male proferunt.
trochlea

trochlea

, instrumentũ instrumentum est cum orbiculis ad eleuanda & deprimenda onera. Cato de re rusti. Trochleas Græcanicas binis funibus sparteis. Vitru. lib. 10. cap. 2. & 3. de trochleis multa, dicta à trecho, quod est curro. Vlpianus titulo locati. lege, sed addes. Tympanum, inquit, et trochleas quibus eleuatur prælum.
trozimos

trozimos

, Græce, maturus siue comestibilis interpretatur. Vnde uua quæ esui adseruatur & quæ non est apta uino, trozimos à iurisconsulto appellatur in titu. de uerb. signi. l. qui fundum. Qui fundum, inquit, uendidit, pomum excepit, nuces, ficos & uuas duntaxat duracinas, & purpureas, & quæ eiusdem generis essent, quas non uini causa haberemus, quas Græci trozimus appellant, excepta uideri.
trvlla

trvlla

, uas est quo è ex culina in lauatrinā lauatrinam aquam fundunt at atque ad alia eiusmodi ministeria comparatũ comparatum . Hora. 2. Ser. pro uase potorio uiliori posuit, dicens: Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla. Iuuenal. Si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. Pomponius de auro & arg. leg. l. & si. Veluti paropsidas, inquit, tabulas, trullas. Paulus de fundo instructo. l. tabernæ. Trullæ, inquit, quæ circa cœnam solent traijci.
tvbvs

tvbvs

, bi, siue sit fictilis, siue ex alia materia, est fistula per quam aqua deducitur, imò uero aquæductus ipse tubulis pyxidatis constat. Hispani aranoras appellant. Columella lib. 1. Aqua, inquit, sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur. Plinius li. 31. Aquam è ex fonte duci fictilibus tubis utilißimum est. Seneca lib. 14. epist. Suspensuras balneorum & im | pressos parietibus tubos. Vlpia. tit. de cloacis. l. j. Cloacæ appellatione & tubus & fistulæ continentur. Et per diminutionem tubulus in eadem significatione. Plinius libro 33. pro cuniculo subterraneo posuit. Hi colores, inquit, in eisdem tubulis inueniuntur. Proculus in titulo de seruitutibus urbanorum prædiorum. l. quidam. Non licet, inquit, tubulos habere admotos ad parietem communem. Hic Accursius tribulos pro tubulis legit, interpretatur́ interpretaturque esse uasa lapidea, in superiori lege tubum putat esse foramen cloacæ.
Loading...