vrinatores , dicuntur qui subter aqua natantes tempore multo continent spiritum, ab eo quod est urino, as, uel urinor, aris. Varro de lingua Latina: Vrnae, inquit, dictae quod urinant in aqua haurienda. Vrinari enim est in aqua mergi. Plinius libro secundo: Vrinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem. Idem lib. 9. Has, inquit, urinantium cura capi. Idem libro undecimo: Eadem est causa quare sub aqua diu Ranae & diu Phocae urinentur. Callistratus ad legem Rhodiam de iactu. lege, nauis. Merces per urinatores extractae. Audi som nium Accursij: Qui ita, inquit, subtiliter perpendunt & uident sub aqua, sicut medicus per urinam perpendit aegritudinem.