B

B

Balvca

Balvca

aurum est nondum purgatum, neque adhuc in massam redactum. Græce chrysamos dictum, quasi ab eo quod sit aurum imperfectum. Neque est uerbum Latinum, quod Accursius putauit, sed Hispanũ Hispanum . scribit Plinius libr. 33. Natur. histo. Hispani, inquit, aurum quod minutum est, balucā balucam uocant. Iustinianus libr. unde | cimo, in titu. qui est de metallarijs: Octonos, inquit, scrupulos in baluca. Et infra. l. ob metallum. Quatuordecim inquit, uncias in baluca. Cuius legis sensus hic est, quod si metallarij conduxerunt à principe aurifodinam aliquot auri libris, puta centum, id debere esse purgatum, quod soluendum est. Quod si uoluerint soluere in baluca, debere pendere pro singulis libris quatuor denas uncias, hoc est, pro intertrimento & spurcitia duas ultra duodecim. Est operæpretium audire somniantem Accursium. Baluca, inquit, uas lucens, quasi in eo uase aurei illi uectigales principi deferrentur. Sed quia hæc interpretatio sibi non placebat, adiecit aliam non minus ridiculam. Vel baluca, inquit, quasi baiulans lucem, hoc est, auri splẽdorem splendorem . Dic mihi, ô Accursi, hoc est de quo tu gloriaris, accurrere uel succurrere legibus, an potius ea quæ dilucide à legislatore dicuntur, tenebris inuoluere?
bannvm

bannvm

à recentioribus dicitur illa species exilij, quæ ab antiquis dicebatur proscriptio. Encartados huiusmodi exules Hispani appellant. Itali bannitos, ij sunt de quibus in iure ciuili & apud autores Latinos dicitur, quod carent iure togæ, quibus aqua & igni interdictum est. Codice de episcopis & clericis, in noua constitutione Frederici: Banno, inquit, imperiali subiaceant.
baphevs

baphevs

interpretatur tinctor, & baphe tinctura, utrunque ductum à bapto, quod est tingo, siue colore inficio. Seruius in illud Virg. libro quarto Georg. Hyali saturo fucata colore: iuxta Tarentum, inquit, sunt Baphia, ubi tingitur lana. Iustinianus libro undecimo codicis, titu. de murilegulis. l. baphei. inquit: Per quos & pri | uata nostra substantia tenuatur, & species gynecij confectæ corrumpuntur. Idem in titu. de uestibus holoberis l. purpuræ. Ad baphia, inquit, Phœnices.
bastagarii

bastagarii

siue bastazontes, dicuntur baiuli & corbulones, qui ferunt onera humeris, dicti à bastazo uerbo Græco, quod est porto as, Latine. Iustinianus libro undecimo codicis, titulo de murilegulis & bastagarijs. Quod ad præsens, inquit, remedium pertinet, quintum animal bastagarijs pro reparatione præbeatur. Accursius nihilo plus succurrit quàm solitus est. Sunt, inquit, bastagarij, qui cogunt rusticos ad hoc, uel sunt becharij de domo principis. Becharios Itali uocant lanios siue laniones: sed diuinat, ut solitus est alijs in locis.
berytos

berytos

ciuitas est Syriæ Phœnices, prope Tyrum & Sidona, patria Vlpiani iurisconsulti. Plinius libr. quinto. Berytos, inquit, colonia, quæ Felix Iulia appellatur. Scæuola libro 45. dige. titu. de uerborum obligatione. l. qui Romæ. In prouincia, inquit, Syria, in ciuitate Beryto. Paulus quoque in titu. de censib. Berytos, inquit, in Phœnicia. Hinc berytius tia, tium. Vnde Plinio uina berytia celebrantur. lege statim biblij.
biblivs

biblivs

a, um, à Biblo oppido quoque Phœnices, de quo Strabo, Plinius, Mela. Est & in eadem prouincia Palæbiblos, id est, antiqua biblos. Bibliorum meminit Iezechiel propheta, cap. 26. & 27. Iustinianus libro decimo Codicis, titu. qui est de municipibus & originarijs. Cum te Biblium origine, incolam autem Berytium esse proponas. Vtraque enim Syriæ Phœnices est ciuitas, & altera alteri finitima est.
bibliotheca

bibliotheca

locus est, ubi reponuntur libri, nam biblos interpretatur liber, theca repositorium: quẽ admodum quemadmodum Dactylotheca, ubi reponuntur annuli: Oporotheca, ubi fructus arborum: Pinacotheca, ubi tabulæ. Vlpianus lib. 32. dig. qui est de legatis tertius. l. librorum. Libris, inquit, legatis bibliothecas non contineri.
bidens

bidens

, tis, genus est instrumenti fossorij, dictum ex eo, quòd duos habeat dentes, quemadmodum rastri, quòd habent plures. Iuuenalis: Viue bidentis amans, & culti uillicus horti. Vlpianus lib. xxxiij. dig. l. instrumenta. Ligones, inquit, sarculi, falces putatoriæ, bidentes.
bini

bini

, æ, a, nomen est numerale distributiuum, siue diuiduum, hoc est, quod significat tot res illarum quæ diuiduntur singulis competere, ut si dixeris, bini argentei sunt uiritim distribuendi, intelligimus quod singulis uiris competũt competunt duo argẽtei argentei . Poëtæ abutũtur abutuntur hac significatione, accipiẽtes accipientes bina pro duobus simpliciter. Virg. j. Aene. Bina manu lato crispans hastilia ferro. Idem in 8. Frena́ Frenaque bina meus quæ nunc habet aurea Pallas. Accursius huiusmodi nomina in bis tantum interpretatur: ut bina pro quatuor, quina pro decem, dena pro uiginti, contra mentem legislatoris, magno́ magnoque sensus detrimento. Lege in dictione deni. Est alia significatio huiusmodi nominum cum iunguntur nominibus pluraliter declinatis, ut si dicas, binas literas tuas accepi, intelligo quod accepi duas epistolas, sed binas dixi, quia literæ literarum pro epistola caret numero singulari. Hinc est quod M. T. reprehendit filium Ciceronem, quia scripserat se accepisse duas literas, cum debuisset dicere binas: nam dicendo duas, si | gnificabat quod duo tantum elementa accepit, puta a, b. Neratius lib. 39. titu. de damno infecto. l. quod Cornelius. Binarum, inquit, ædium. & in alia lege de seruitutibus urbanorum prædiorũ prædiorum , cuius initium est, Binas ædes habeo, alteras tibi lego: utrobi utrobique significat duas domos. Nam ædes pluraliter declinatum (ut diximus in dictione ædicula) domum priuatam significat. Quòd si dixisset duas ædes, intelligẽdum intelligendum esset quod habebat duo templa: quandoquidem ædes templum significat in utro utroque numero, aut quemadmodum Accursius interpretari cōsueuit consueuit , in bis tantum, quatuor templa.
bissextvs

bissextvs

appellatur dies ille intercalaris, qui in quarto quo quoque anno interponitur, mense Februario, die sexto Calendas Martias: unde bissextus dicitur, quod bis numeramus sexto Calendas Martij. Sed ut alterum ab altero distinguatur, in priori dicendum est sexto Calendas Martij die intercalari, in posteriori simpliciter sexto Calendas Martij. Est autem intercalare ferè interponere. Causa uero adijciendi illum diem ea nimirum fuit, ut cursus solis cum numero dierum congrueret, quod fieri non posset, nisi quarto quo quoque anno dies unus adderetur, qui colligitur ex quadrante, hoc est sex horis, quæ ad cō plendum complendum solis cursum post trecentos sexaginta quinque dies supersunt, de quo multa apud Macrobium in primo Saturn. Celsus de uerborum signifi. l. cum bissextus. &c. ubi Accursius multa delirat.
byssicvs

byssicvs

a, um, siue byßinus a, um, est res ex byßi materia constans. Est autem byssus genus lini cādidißimi candidißimi circa Elidem Achaiæ nascens, neque usquam ferè alibi: | quemadmodum Carbasus in Hispania iuxta Tarraconẽ Tarraconem . de utro utroque Plin. est autor lib. 19. Natu. historiæ. Byßi meminerunt sacræ literæ in utro utroque testamento. Martianus lib. 39. tit. de publicanis. l. fin. Xylocinnamomum, opus byßinum. ubi pro byßico mendose bußicum legitur.
bombycinvs

bombycinvs

a, um, quod est à bombyce. Est autem Bombyx uermiculus ex cuius capillamento depectitur quod uulgò dicitur sirgo siue seda. Nam Sericum longe aliud est, quàm quod putat uulgus incertus loquẽ di loquendi artifex, de quo in uerbo Sericum. Sunt igitur uestes bombycinæ, quas ignari harum rerum uocant sericeas. Iuuenalis: Hæ sunt quæ tenui sudant in Cyclade, quarum Delicias & pāniculus panniculus bombycinus urit. Vlpia. lib. 33. tit. de auro & argento leg. l. uestis. Vestimentorum, inquit, sunt omnia lanea linea́ lineaque , serica uel bombycina.
bona

bona

orum, inquit Festus, dicuntur substantia rerum: sic dicta, quod uiris bonis digna sunt. Sed aliter uulgus accipit bona, aliter sapientes. Vulgus nanque imperitum ea tantum appellat bona, quæ sunt fortunæ subiecta, cum illa infimum gradum in genere bonorum obtineant, imò uerò secundum Stoicos neque omnino sint bona simpliciter, cætera uero bona cum additamento, aut bona utilia, aut bona iucunda. Iurisconsulti tamen quia cum uulgo & ad uulgum loquuntur, bona uocant patrimonium & censum cuiusque, ut Vlpianus titulo de uerborum significatione. l. bonorum appellatione &c.
bractearivs

bractearivs

est ille, qui secat aurum in tenuißimas laminas, quæ dicuntur bracteæ, ut apud Virg. | lib. 6. Aeneid. Tenui crepitabat bractea uento. Inde bractearius dictus. Iulius Firmicus lib. 3. matheseos: Venus, inquit, aurifices, inauratores, bractearios, & argentarios facit. Iustini. lib. 11. cod. l. j. Artifices, inquit, bractearij. Accursius Pẽtaburgos Pentaburgos interpretatur, id est, qui faciũt faciunt quæ dam uolubilia circa frenos: sed in qua lingua dicantur huiusmodi artifices pẽtaburgi pentaburgi , ego fateor me ignorare: quẽ admodum quemadmodum possum persanctè iurare, Accursium omnino non intellexisse, quid bractearij nomine significaretur.
brephotrophivm

brephotrophivm

, locus est, ubi infantes expositi publice aluntur, nam brephos interpretatur infans, & trophe alimentũ alimentum : sic orphanotrophium dicitur, ubi aluntur orphani, & ichthiotrophium ubi pisces: peristerotrophium ubi columbæ. Iustinianus in codice tit. de sacrosanct. eccl. l. illud. ubi mẽdose mendose bephotropiũ bephotropium legitur, expuncta secunda litera. Item & iterum l. sancimus. at atque iterum l. ut inter. habet́ habetque accentum in penultima.
bvbvlcvs

bvbvlcvs

est custos boum, aut qui bobus utitur. Ouid quarto de ponto. Per medias Istri plaustra bubulcus aquas. Cato de re rustica: Bubulcum unũ unum habeat, asinarium unum. Paulus lib. 33. dig. de fundo instr. l. cum de lanionis. De bubulco, inquit, siue de eo qui ibi bobus arat. Inde bubulonicus, a, um, res ad bubulcum pertinens, ut in eodem titu. l. sed & stragulas, uestes, & bubulonicas, quæ equis insterni solent.
bvccinvm

bvccinvm

, genus conchyliorum est, ex quibus purpureus color inducitur, nam purpuræ annumerantur murices. Buccina quæ à Græcis dicuntur ceryces, & quæ proprio nomine dicuntur purpuræ. Vlpianus lib. 32. qui | est de legatis tertius. l. si cui. Purpuræ appellatione omnis generis purpuram contineri puto, sed coccum non cō tinebitur continebitur : buccinum autem & Ianthinum continebitur. Accursius coloris genus dicit.
bvprestis

bvprestis

, ut scribit Plini. bestiola est rara in Italia, simillima scarabeo longipedi. Idem lib. 13. Pollet, inquit, contra cantharides buprestim, & Pityocampas. Apud Marcellum 48. digestorum. l. eiusdem. ubi pro bupresti & pityocampis mendose legitur bubostris & pituocarpas. Siquidẽ Siquidem buprestis dicitur quasi bouis prester, id est, serpens: nam subit nares boũ boum , at atque ita enecat illos.
bvrdo

bvrdo

, partus est ex equo & asina, sicut ediuerso mulus ex asino & equa. Hispani burdieganos appellant. In quarto Regum lib. cap. quinto, Hieronymo interprete: Obsecro, inquit, concede mihi seruo tuo, ut tollā tollam onus duorum burdonum de terra. hos Græci ginnos uocant. Theodorus Gazes ex Aristotele in libro de animalibus, Inos interpretatur. Vlpianus lib. 32. dige. qui est de legatis tertius. l. item legato. Vel lectica, uel burdones.
Loading...