, comitia dicebantur, autore Gellio, quae pro collegio pontificum haberi solebant, aut regis, aut Flaminum inaugurandorum causa. Ea autem in duo genera diuidebantur, curiata uidelicet, & centuriata , de quibus Dionysius Halicarnasseus, & Liuius in primo ab urb. cond. scripserunt. Comitia uero calata dicebantur ex eo, quod populus uocatus in unum locum ad ferenda suffragia conueniebat. Calo enim est uocare. Comitia praeterea a coeundo, hoc est, conueniendo dicta sunt. Iustinianus lib. 2. Institutionum, tit. de testamentis ordinandis: Testamentorum , inquit, duo genera in usu fuerunt, quorum altero in pace & otio utebantur, quod calatis comitijs appellabant, id est, ad cuius solennitatem requirebatur populi uocati consensus. de reliquo lege ibidem.