deni denae dena, nomen est diuiduum distributiuum, quale illud bini binae bina, & similia, cuiusmodi nomina Accursius solitus est exponere in bis tantum, cum re uera significent cuilibet tantum, quod latuit Bartolum. Is enim exponens legem quae habetur de legatis 3. si quis testamento Titio & Seio decem dari iusserit. nullam haec uerba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixisse uideatur qui decem dixit: putauit per dena uiginti intelligi. Ait nanque: Qui reliquit decem, non uidetur relinquere uiginti. Nam cum inter decem & dena illa sit differentia inter oratores obseruata, quod decem numerum simplicem, hoc est, decem unitates significet, dena uero cuilibet decem, erat sensus legis: quod qui Titio & Seio legauit decem, non legauit dena, id est, cuilibet decem, sed decem simpliciter hoc est, cuilibet quinque. In titulo de uerborum obligatione. l. si ita. Accursius dena pro bis decem interpretatus est. Idem de annuis legatis. l. si legatum. exponens illud, Si legatum forte sit relictum annua bina trina die, forte triginta dena per singulos debentur annos. licet non fuerit adiectum aequis pensionibus, dena pro decem interpretatus est, cum dena non simpliciter decem, sed per singulos annos decem significet.