aquae, est modulus unde salientes tali mensura censentur. Frontinus de aquae ductibus: Aquarum moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram redigendi sunt. Est autem digitus sextadecima pars pedis, uncia uero duodecima. Quemadmodum igitur inter unciam & digitum diuersitas, ita & ipsius digiti: nam alius uocatur quadratus, alius rotundus . Haec Frontinus. Paul. lib. 8. dig. de seruitutib. rusti. praed. l. Lucius Titius. Digitum tibi dono aquae. Accursius per aquae digitum intelligit quantum fluit per digitum statuae.