D

D

Dactylotheca

Dactylotheca

interpretatur annulorum repositorium: nam dactylus digitus, & annulus interpretatur, & theca repositorium. Plinius libro 37. Dactylothecā Dactylothecam primus omnium habuit Romæ priuignus Syllæ Scaurus. Martialis: Dactylothecam, inquit, non habet. Pau. lib. 32. de lega. tertio. l. argento. Annulis legatis dactylothecæ non cedunt. at atque ibidem. Iterum in dactylotheca, inquit, legata.
damno

damno

damnas, præter illam notam significationem significat etiam obligare, ut Virgi. in Buco. Damnabis tu quoque uotis. titu. de diuortijs. l. si filius. Damnandũ Damnandum , inquit, eum quanti mulier litẽ litem iurauerit. Itẽ Item de lega. j. l. cum filio. Heredem, inquit, mihi dare damnauerit. Hinc sæpe legitur damnatus pro obligatus. nam mẽdum mendum est ubicunque legitur damnas nihili uerbum, cum legi debeat damnatus. ut apud Horatium secundo Sermonũ Sermonum : Gladiatorum dare centum damnati populo paria.
daphnensis

daphnensis

lucus, nemus est suburbanum Antiochiæ epidaphne, id est, ad Daphnem positæ: id est lauretũ lauretum , quod decẽ decem mille passuũ passuum ambitu patet in Syria curua, quo in loco Antiochensium conuentus agitabatur. ex Strabone. fuit autẽ autem hic lucus à Cneo Pompeio magno cō secratus consecratus , Eusebio autore. Est quoque Antiochiæ porta Daphnitica, de qua Hierony. in uita Ignatij: Reliquiæ, inquit, corporis eius Antiochiæ iacent extra portam Daphniticam in cœmiterio. Iustini. libro Codicis undecimo, de cupreßis luco daphnensis. l. Si quis autem daphnensis luci in Syria arborem amputauerit.
dardanarivs

dardanarivs

, dicitur qui imitatur Dardanum quendam hominem sceleratum, de quo Sidonius libro quinto: Omnia in Dardano crimina simul execrantur. ab hoc Columella dixit in horto: Dardaniæ ueniant artes. Dardanarij quoque dicuntur propolæ, qui omnia præemunt, ut postea carius uendant. Cicero contra Pisonem: Panis tibi de cuppa atque propola. Plautus in Dardanarij præpropera emptione: Flagellabat, inquit, annonam. Vlpianus libro 47. de extraordinarijs crimini. l. annonam. Annonam uexare dardanarij solent. Item de pœnis. l. in dardanarios &c.
decedere

decedere

, contrarium est ei quod est succedere. ut si dixeris: Appius Claudius succeßit in prouincia Ciceroni, & Cicero deceßit Appio. Vnde dicti sunt successores & decessores. Vlpianus libro 48. digest. ad legẽ legem Iuliam maiestatis. l. quíue. Quíue, inquit, de prouincia cum ei successum esset, non disceßit.
decido

decido

decidis, est cum creditore super debito transigere. Cicero tertia in Verrem: Nisi cum muliere, inquit, decideretur. Idem quarta in eundẽ eundem : Cum reo transigat, cum accusatore decidat. Idem in quinta: Qui septingentis decidere noluisset, mille promisit. Plinius libro septimo: Abunde igitur atque indulgenter fortuna decidit cum eo, qui iure dici non queat felix. Martialis: Conturbabit Atlas, & non erit uncia cœlo. Decidat tecum qua pater ipse deûm. Scæuola libro 26. de administra. & periculo tutorum. l. cum hæreditas. Cum pleris plerisque , inquit, creditoribus ita decidit. & infra: Cum plerisque creditoribus ita deciderunt.
decisio

decisio

, onis, ab eo quod est decido idis, in superiori significatione ut sit decisio idem quod transactio. Cicero de prouincijs consularibus: Cum tyranno, inquit, decisiones & direptiones. Ambrosius ad Titianũ Titianum : Promptior esto decisioni cuius & spes potior & fructus est. Paulus libro 35. ad legem Falcidiam. l. si hæres. Si hæres, inquit, cum creditoribus deciderit, ne solidum solueret, & ob eam decisionem factum sit ut aliquid retineret.
decoctores

decoctores

, dicuntur qui cum non sint soluendo, uertunt solum at atque aufugiunt. unde Catullus: Decoctoris amica formiani. & Valerius de uarietate casuũ casuum : Postea inopia turpem decoctoris superlationẽ superlationem . Seneca libr. quinto de beneficijs: Quomodo fœnerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse. Iustinianus lib. decimo de decurionibus. l. Quilibet principaliũ principalium uel decurionum decoctor pecuniæ publicæ si fraudulentus. Hic decoctorem uidetur posuisse non tam pro eo, qui cum soluendo non sit, fidem publicam frangit, quàm pro eo qui depeculatus est pecuniam publicam. in quo significatu accepit Martialis, cum ait: Nihil colonus uillicus́ uillicusque decoxit. hoc est defraudauit at atque intercepit. Accursius non intelligens quid esset decoctor, officij nomen esse dixit.
decvriones

decvriones

, in colonijs & municipijs dicuntur qui Romæ Senatores appellantur: dicti à numero equitum quibus in militia præerant. Autores sunt Nonius Marcellus, & Festus Pompeius: dignitas uero ipsa, Decurionatus dicitur. de officio decurionum & de illorum dignitate, lege in libris digestorum titulum, ad municipales. l. quoties. & l. libertus. Item de decretis. l. ambi | tiosa. Omnino decurionum officium est pecuniam publicam habere, tractare, & exigere.
dedititii

dedititii

serui, dicuntur qui ex obsidione se dediderunt in potestatem uictoris. formam autem deditionis scribit Liuius libro primo ab urbe condita: Obsessor, inquit, interrogauit: Estis'ne uos legati oratores́ oratoresque mißi à populo Collatino: ut uos, populum́ populumque Collatinum dederitis? Sumus. Est'ne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditis'ne uos, populum́ populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, diuina, humana́ humanaque omnia in meam Romani́ Romanique populi ditionem? Dedimus. Et ego recipio. De seruis dedititijs Iustinianus in primo Institutionum lib. titu. de libertinis, & quomodo manumißi obtinebāt obtinebant infimum libertinitatis gradum: quoniam illorum, inquit, peßima conditio est.
definio

definio

& definitio, non diffinio & diffinitio notatum à Ludouico Bonognino, semper legi in Pādectis Pandectis Florentinis: & ferè nunquā nunquam aliter legitur in libris uetustißimis, qui reperiuntur scripti etiā etiam in alijs facultatibus.
defrvtvm

defrvtvm

, mustum est quod decoquitur quousque pars tertia relinquatur. Plinius tamen libro 14. Sapa, inquit, fit musto usque ad tertiam mensuræ partem decocto, quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum uocamus. Virgilius quarto Georgic. Aut igni pinguia multo Defruta. Vlpianus libro 33. digest. de fundo instructo. l. quæsitum. Vas, inquit, æneum in quo sapa coqueretur, & defrutum fieret. Item de uino & tritico lega. l. qui uinum. Mulsum, inquit, passum, defrutum. Defrutum dictum est quod autore Plinio sit ad dimidias defraudatũ defraudatum : | aut quemadmodum uult Nonius Marcellus, quod ad tertiam redactũ redactum sit. Non quod Accursius hallucinatur, quod de usu sit sublatum, ut quamdiu poßit seruetur. quasi sit dictum à fruor, eris.
deglabrare

deglabrare

, est delibrare siue cingere, hoc est arborem decorticare: nam glaber proprie dicitur qui læuis est, & pilis caret, sed hic deglabrare pro læuem facere posuit Iurisconsultus Paulus libr. 47. dig. tit. arborũ arborum furtim cæsarum. l. cædere. Cingere, inquit, arborem, est deglabrare siue delibrare.
delator

delator

, est alicuius criminis denunciator, dummodo ad officium suum non pertineat ea denunciatio. hoc genus hominum odiosum habetur. Martialis de delatoribus: Turba grauis paci placidæ ́ placidæque inimica quieti, Quæ miseras semper sollicitabat opes. Idem: Et delator habet quod dabat exilium. Pro denunciatore tantum posuit Iurisconsultus Papinianus tit. de diuersis. l. intra. Intra quatuor, inquit, annos uacantium bonorum delator. In titulo tamen de iure fisci, propria delatoris significatione utitur sæpe.
delibrare

delibrare

, quod est librum, hoc est corticem arbori detrahere. lege suprà in uerbo cingere arborem, & in uerbo deglabrare.
delphi

delphi

, orum, ciuitas est Phocidis, ad montis Par naßi radices posita, ubi Apollo solitus erat responsa dare: sed quemadmodum ait Iuuena. Nunc cessant oracula Delphis. titu. de censibus.
delphicae

delphicae

mensæ à Delphis urbe Apollini sacra dictæ sunt, & erant ex ære, quas ueteres Cortinas uo | cabant. Plinius libro 34. Ex ære, inquit, factitauerunt cortinas tripodum nomine delphicas. Cicero sexto in Verrem: Mensas delphicas è ex marmore. Martial. Argentum atque aurum non simplex delphica portat. Florentinus titulo de supellectili legata. l. id est. Trapezophora, inquit, delphicæ subsellia.
deminvo

deminvo

, is, & deminutio, onis, non diminuo & diminutio, ut paßim legitur in libris digestorum, debere scribi adnotauit Ludouicus Bonogninus in Pandectis Florentinorum. Est autem capite deminutus, ut ait Festus, qui ciuitate mutatus est, & ex alia familia in aliam adoptatus, & qui in hostium potestatẽ potestatem uenit, & cui aqua & igni interdictum est.
demolior

demolior

demoliris, est illud quod extructum est diruere. Nam moliri est ædificare, cuius contrarium est demoliri. Virgilius primo Aeneid. Moliri́ Molirique arcem, & manibus subuoluere saxa. Apud antiquiores demolio is, declinabatur, ut Diomedes testimonio Varronis ostendit, quem citat in libro poëtico: Non demolio, inquit, astra. Et Næuius in corollaria: Hæc demolite, inquit. Vlpianus titu. de usufructu. l. hæres. Antequam usufructu prohibuerit, demolierit. Et demolitus paßiue, ut in titu. de ususcapionibus. l. eum qui.
deni

deni

denæ dena, nomẽ nomen est diuiduum distributiuum, quale illud bini binæ bina, & similia, cuiusmodi nomina Accursius solitus est exponere in bis tantum, cum re uera significent cuilibet tantum, quod latuit Bartolum. Is enim exponens legem quæ habetur de legatis 3. si quis testamẽto testamento Titio & Seio decem dari iusserit. nullam hæc | uerba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixiße uideatur qui decem dixit: putauit per dena uiginti intelligi. Ait nanque: Qui reliquit decem, non uidetur relinquere uiginti. Nam cum inter decem & dena illa sit differentia inter oratores obseruata, quod decem numerum simplicem, hoc est, decem unitates significet, dena uero cuilibet decem, erat sensus legis: quod qui Titio & Seio legauit decem, non legauit dena, id est, cuilibet decem, sed decem simpliciter hoc est, cuilibet quinque. In titulo de uerborum obligatione. l. si ita. Accursius dena pro bis decem interpretatus est. Idem de annuis legatis. l. si legatum. exponens illud, Si legatum fortè sit relictum annua bina trina die, fortè triginta dena per singulos debentur annos. licet non fuerit adiectum æquis pensionibus, dena pro decem interpretatus est, cum dena non simpliciter decem, sed per singulos annos decem significet.
depectvs

depectvs

participium est, ab eo quod est depeciscor, quod significat turpiter pacisci. unde depector apud Apuleium in oratione pro magia: Est, inquit, litiũ litium depector, omnium falsorum commentator. Vlpianus libro tertio de calumniato. l. & generaliter. Hoc, inquit, edicto tenetur qui depectus est.
deserere

deserere

proprie militum est, qui relinquunt locum in acie, aut sine commeatu discedunt ex castris: unde est desertor & desertio, de quibus sæpe in libris digestorum, tit. de re militari.
desidero

desidero

præter illam notam significat etiam deficere. Cæsar in commentarijs: Desiderati sunt, inquit, eo die sagittarij circiter ducenti. id est, defecerunt: hoc | est, interempti sunt. Suetonius in Augusto: Desiderauit nonnunquam M. Agrippæ patientiam, & Mecœnatis taciturnitatem. Quem locum Eutropius & Sextus Aurelius non intelligentes, decepti huius uerbi ambigua significatione putauerunt, quòd Augustus uoluisset esse æquè patiens atque Agrippa, & taciturnus ut Mecœ nas: Cum apud Suetoniũ Suetonium desiderare accipiatur pro deficere illud quod desideramus. In quo sensu accepit Iuriscō sultus Iurisconsultus in tit. si libertus ingenuus esse dicatur. l. quoties. Siue officium, inquit, desideretur. id est, deficiat in eo qui debet obsequi & obtemperare.
diaeta

diaeta

locus est in domo, ubi per ocium uersamur. Papinius in secundo Syluarum: Vna tamen cunctis procul eminet una diætis. Sidonius Apollinaris in episto. Ex triclinio fit in diætam siue cœnaculum transitus. Iurisconsultus titulo de legatis tertio: Cellarium, inquit, iunctum eidem diætæ. Inde diætarius dictus est seruus siue minister in diæta deseruiens. Meminit Vlpianus in titulo de fundo instructo. l. quæsitum. Est præterea diæ tarius, qui ex diæta quippiam furatur, ut Vlpianus in titulo de effractoribus: Simili, inquit, modo & dietarij & saccularij puniuntur. Pro quo mendose legitur detractarij. Idem in titu. de effractoribus. l. saccularij. Qui diæ tarij, inquit, appellantur: hoc est, qui in aliena cœnacula se dirigunt furandi animo.
diathetvm

diathetvm

, uidetur genus esse poculi, sicut syntheton siue synthesis. Iurisconsultus ad legem Aquiliam. l. si seruus. Si calicem, inquit, diathetum faciendum dedisti. Iustinianus quo quoque lib. 10. l. j. Artifices, inquit, dia | thetarij, id est, calices diathetos fabricantes.
dienses

dienses

populi sunt Macedoniæ, à Dio colonia dicti. hos Pausanias Diastas appellat, apud quos gymnicum certamen agebatur. Paul. lib. ult. in tit. de censib. In Macedonia, inquit, iuris Italici sunt Dienses.
diffindere

diffindere

diem, & diffißio diei, quid significet, non est in promptu, ne neque cur sic dicatur. Gell. lib. 13. Iußi, inquit, diem diffindi. Et iterum: In dierum diffißionibus & comperendinationibus. Vlpia. lib. 2. digest. tit. si quis cautionibus. l. non extinguemus. Si quis, inquit, cautionibus in iudicio sistendi causa non obtemperauerit. Si quis, ait, in iudicio se sisti promiserit, & ualetudine uel tempestate, uel ui fluminis prohibitus se sistere non potuit, exceptione adiuuatur: nec immeritò. Cum enim in tali promißione præsentia opus sit, quomodo poterit se sistere, qui aduersa ualetudine impeditus est? Et ideo etiā etiam lex Duodecim tabularum, si iudex uel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicij esse diffissum. Sic enim legitur in Pandectis archetypis Florentinorum, non diffusum: uidetur́ uideturque significare diem intercisum, siue intercapedinatum at atque dilatum.
diffvndi

diffvndi

uina proprie dicuntur, quæ postea quàm defecata sunt, in dolijs conduntur transuasantur́ transuasanturque . Iuuenalis: Ipse capillato diffusum consule potat. Et Horatius: Vina bibes iterum tauro diffusa. Vlpianus lib. 32. de leg. iij. l. cum quæreretur. Nam si uina diffudisset, habiturus usui. Item Proculus lib. 33. de tritico & uino leg. l. cum uinum. Cum uinum, inquit, quod in amphoris seu cadis diffusum est.
digitvs

digitvs

aquæ, est modulus unde salientes tali mensura censentur. Frontinus de aquæ ductibus: Aquarum moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram redigendi sunt. Est autem digitus sextadecima pars pedis, uncia uero duodecima. Quemadmodum igitur inter unciam & digitum diuersitas, ita & ipsius digiti: nam alius uocatur quadratus, alius rotũdus rotundus . Hæc Frontinus. Paul. lib. 8. dig. de seruitutib. rusti. præd. l. Lucius Titius. Digitum tibi dono aquæ. Accursius per aquæ digitum intelligit quantum fluit per digitum statuæ.
dioecesis

dioecesis

per œ diphthongum in secunda scribitur, & non diocesis, ut uulgò legitur: ne neque accẽtu accentu in tertia à fine, ut omnes proferunt, sed in penultima. Item diœ cetes, non diocetes, pro diœceseos præfecto. Est autẽ autem diœ cesis gubernatio siue dispositio, & diœcetes gubernator siue procurator. Cicer. in Epist. Ex prouincia Ciliciensi cui scis tres diœceses astaticas attributas esse. Iustinianus tit. de episcopali aud. l. archigerontes & diœcetæ.
diplomata

diplomata

, sunt codicilli siue libelli, in quibus beneficia à principibus impetrantur, quales nostro sunt tempore quas appellant bullas: dicta quòd in duplicibus tabellis solitæ sunt concedi supplicibus. Sueton. in Augusto: In diplomatis libellis́ libellisque & epistolis signandis. Idem in Nerone: Diplomata ciuitatibus singulis obtulit. Cice. in Epist. ad T. Appium: Diploma, inquit, statim non est datum. Apud Iurisconsult. accipitur pro itineris festinatione, hoc est, cum per dies singulos duplicia itinera conficiuntur. Venuleius lib. 45. dig. de uerb. oblig. l. cōtinuus continuus . Quibus, inquit, quasi interpretatio quædam inserta est. | is qui Ephesi daturum se spoponderit: ut ne neque diplomata, id est, diebus ac noctibus, & omni tempestate cōtempta contempta iter continuare cogatur. Et sequitur: Quòd si diplomate usus, ac felici nauigatione, maturius quàm quisque peruenerit Ephesum: confestim obligatus est. Modestinus lib. 48. ad legem Corneliam, de falsis. l. falso, inquit, diplomate commeauit.
dispvngere

dispvngere

siue expungere est transuerso calamo rationẽ rationem cancellare. Seneca de breuitate uitæ. Dispũ ge Dispunge , inquit, ac recense uitæ tuæ dies. Apuleius de deo Socratis: Si cotidiana eorum dispungas, inuenies multa rationibus prodigè diffusa. Item de uerb. sign. l. cognoscere. Dispungere, inquit, est conferre accepta & data, & ex ea collatione, ut ait Accursius, cancellare quod est redditũ redditum . Hinc est dispunctio, onis, pro ipsa rationis cancellatura, ut apud Tertul. in Apologetico: Ad utrius utriusque , inquit, meriti dispunctionem. Vlpia. lib. 42. dig. tit. de bonis autor. iud. poßid. l. cōplures complures . An recognitio, inquit, & dispũctio dispunctio concedenda sit creditoribus. nam quod in quibusdam codicibus legitur disputatio, pro dispunctio, mendum est.
dissidivm

dissidivm

inter uirum & uxorẽ uxorem idem est quod diuortium, hoc à diuertendo, illud à dißidendo appellatum. Terent. in And. Valeant qui inter nos dißidia quæ runt. Idem in Ecyra: Nihil mali est quod sit dißidio dignum. Papinius lib. 48. dig. ad leg. Iuliā Iuliam de adult. l. miles. Quæro, inquit, an causam dißidij præstitisse uidear.
distrahere

distrahere

, pro eo quod est uendere, aut auctioni exponere. Suetonius in Vespasiano: Coëmendo quædam tantum ut postea distraheret. Gellius libro 19. | Sicut nunc, inquit, bona uænum distrahuntur. Vlp. in tit. de transactionibus. l. si uni. Si uni, inquit, pluribus'ue fundus fuerit distractus. Titulus est præterea lib. 20. dig. de distractione pignorum.
divortivm

divortivm

, ut paulò ante diximus, idẽ idem est propè quod dißidium. hoc dictum ab eo quod uir & uxor dißideant, id est, dissentiant inuicem, illud quod in diuersas partes uertantur. Fiebat autẽ autem diuortium per illa uerba quæ sunt apud Plaut. Res tuas tibi habe, quæ mea, redde mihi. Paul. in tit. de uerborum significatione. inter diuortium & repudium hoc interesse dicit, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa diuertisse dicitur, quod diuortium ex eo dictũ dictum est, quod in diuersas partes eunt qui discedunt. Est præ terea titulus de diuortijs, lib. 23. dig.
dolivm

dolivm

, uas fictile est, uino at atque alijs rebus cōdendis condendis aptißimum. Plin. lib. 13. Mitiores, inquit, plagæ dolijs condunt uina, infodiunt́ infodiuntque . Cato de re rust. Dolia olearia decẽ decem habeat. Vlp. lib. 33. dig. de fundo instr. l. instrumẽta instrumenta . Dolia, inquit, licet de fossa non sint & cuppæ. Idem de auro & argento leg. l. Dolia, inquit, fictilia, quibus terra adiecta est. Inde doliarius, qui facit dolia: & doliarius, a, um: & doliaris, re, ad dolia pertinens. Plinius lib. 3. A figlinis, inquit, doliariorum. Et Paul. de fundo instr. l. tabernæ. Doliaria, inquit, uasa & ancones. Item. l. si uinum. Si doliare, inquit, uinum emetis.
dolones

dolones

, hastæ sunt in quibus tanquam in uaginis lacent pugiones: dicti ab eo quod dolus subeat. Virgil. lib. 7. Sæuos́ Sæuosque gerunt in bella dolones. Sueto. in Claudio: | Cum dolone ac uenatorio cultro præstolantes. Alphenus lib. 9. dig. ad legem Aquil. l. si ex plagis. Flagello, inquit, quod in manu habebat, in quo dolon inerat, uulnerare tabernarium cœperat. ubi mendose pro dolon legitur dolor, neque minus falso Accursij interpretamento locus enarratus.
donaria

donaria

, inquit Valla contra Seruium, non sunt loca in templo ubi dona reponuntur, sed potius ipsa quæ offeruntur dona. Virgil. 3. Georg. Imparibus ductos alta ad donaria currus. Luc. in 9. Ne Neque eois splendent donaria gemmis. Paul lib. 49. de re militari. l. qui excubias. donarium pro donatiuo posuit. Item C. de sacrosanct. eccl. l. sancimus. pro dono posuit Iustinia. dicens: uasa uel uestem cætera́ cæteraque donaria.
dvracinae

dvracinae

uuæ dicuntur, & duracina persica. De uuis duracinis lemma est apud Martialem in disti. de persicis duracinis. Pli. lib. 15. Duracinis, inquit, hæret corpus. Iurisconsultus de uerb. sign. l. qui fundum. Qui fundum, inquit, uendidit, pomum́ pomumque excepit, ficus, nuces, & uuas duracinas, duntaxat & purpureas, & quæ eiusdem generis essent, & quas non uini causa haberemus, quas Græci trozimus appellant. Lege in uerbo trozimos.
Loading...