E

E

Editvs

Editvs

bouis, pro stercore quo in quibusdam regionibus utuntur, dictus ab edẽdo edendo , id est, extra mittendo. Iurisconsultus in titu. de legat. iij. l. ligni appellatione. In quibusdam prouincijs editu boum ad hanc rem utuntur.
effringere

effringere

, est furādi furandi causa ianuas frangere. | Terent. in Adelphis: Fores effregit, atque irruit in ædes alienas. Inde effractores dicti. Iulius Firmicus: Mercurius, inquit, in ariete octauo ab horoscopo loco effractores facit. Vnde in libris dig. tit. est de effractoribus, siue de ijs qui carcerem effregerunt, siue ijs qui furandi causa ianuas domorum priuatarum inuaserunt.
electri

electri

duo sunt genera, alterum est lachryma defluens ex arbore glessaria, in insulis Germaniæ septentrionalibus, quas Glessarias siue Electrides dicũt dicunt , quæ deinde congelascens in lapidis duriciem uertitur. Virgil. in Buc. Pinguia corticibus sudent electra myricæ. A Latinis succinum appellatur: de quo in uerbo succinum. Alterum electri genus est metallicum, id́ idque duplex, aut cui per artem in auro argẽti argenti quinta pars miscetur, aut quod per naturam sic mixtum reperitur. Plinius lib. 33. Vbicun Vbicunque , inquit, pars quinta argenti portio est in auro, electrum uocatur. Sillius lib. j. Punicorum: Electri gemino pallent de semine uenæ. Iustin. in libris Institutionum, in tit. qui est de rerum diuis. Si diuersæ, inquit, materiæ sint, & ex ijs diuersa species facta sit, ut ex auro & argẽto argento electrũ electrum . Item de leg. iij. l. pediculis. Vasis, inquit, electrinis legatis, nihil interest quantum ea uasa argenti at atque electri habeant, sed utrum argentum electro, an electrum argento cedat. Illud quo quoque de leg. j. Si quis putat electri appellatione argẽtum argentum uel aurichalcum contineri. Accursius nũc nunc dicit esse preciosam materiam quæ iungitur argento, nunc genus metalli, nunc genus uasis.
elenchvs

elenchvs

, lapillus est ex genere margaritarũ margaritarum . Plin. lib. 9. de unionibus, hoc est, grandioribus margaritis | loquens: Elenchos, inquit, appellāt appellant fastigiata longitudine. Et Iuuenalis, de inauribus fœminarum: Auribus extensis grandes cōmisit commisit elenchos. Paul. in tit. de auro & arg. leg. l. pediculis. Itẽ Item cum inaures, in quibus duæ margaritæ elẽchi elenchi & smaragdi duo legasset, & postea elẽchos elenchos detraxisset.
elogivm

elogivm

, est testificatio de aliquo, honoris uel uituperationis causa. Cicer. in primo Tuscul. Quid ipsa monumenta, quid elogia significant. Idem de senectu. In quem illud elogium unicum plurimæ consentiunt gentes. Vlpianus lib. 21. de ædilitio edicto. l. ædiles aiunt. paululum deflexit significationem cum dicit: Elogium huic edicto subiectum est. De elogio in propria significatione, hoc est pro testimonio, sed in malam partem, Martianus lib. 48. dig est. titu. de custodia & exhibitione reorum. l. Diuus Hadrianus. Qui cum eo, inquit, elogio mittuntur, ex integro audiendi sunt. Et infrà in eodem tit. in l. Celsi, cuius initium est, Non dubium. Remittat, inquit, illum cum elogio ad eum qui ei prouinciæ præest, unde is homo est.
elvsco

elvsco

, as, est aliquem altero oculo orbare: nam luscus est qui altero oculo caret, non ut quidā quidam putauerũt putauerunt , qui lumine adhibito nihil uidet. Vlpia. lib. 13. dig. de conditione triticaria. l. in hac actione. Si quis, inquit, post moram seruum eluscatum dederit. Idem lib. 9. ad leg. Aquil. Iulianus, inquit, scribit Aquilia teneri eum qui eluscauerit in disciplina discipulum. Inde eluscatio, onis, pro eluscandi, hoc est, altero oculo priuandi actione. Nam quod Vlpianus scribit in tit. de ædilitio edi. l. idem Offilius. Eluscationem eam quidā quidam putant ubi homo lumine adhibito | nihil uidet, qui id dixerunt non sunt audiendi, quia nulla freti autoritate id dicunt. Quid enim luscus significet suo in loco uidebis.
emansor

emansor

, miles, is dicitur, qui extra castra uagatur animo reuertẽdi reuertendi , eo́ eoque distat à desertore, quemadmodum & erro dicitur seruus, qui eo quoque animo errat, ut ad tempus reuertatur, sicut fugitiuus qui non habet animum reuertendi. Modestinus lib. 49. dig. de re militari. leg. desertorem. Emansor, inquit, est qui diu uagatus ad castra reuertitur.
emblemata

emblemata

, sunt quædam ornamẽta ornamenta uasorum quæ addi at atque detrahi possunt: dicta ab emballo, quod est impono siue intersero. Plin. lib. 33. Vlysses, inquit, & Diomedes erant in phialæ emblemate. Cicero quo quoque in Verrem, emblematum in uasis meminit. Vlpia. in tit. de auro & arg. leg. l. si gemma. Emblemata recte legātur legantur & separantur & præstanda sunt. Et in eodem ti. l. & si, quæ est Pomponij: Ea quæ inaurata sunt non deberi, ne neque aurea emblemata. Item Vlpia. lib. 10. tit. ad exhibendum. l. tigni. Si ansam scypho iniunxeris uel emblemata phialæ.
emeriti

emeriti

, dicuntur milites qui sunt exautorati, hoc est militiæ sacramento soluti, quibus́ quibusque iam donatiuum est persolutum: dicti ab eo quod mereri, hoc est, stipendiũ stipendium facere desierint. Lucan. in primo: Quæ sedes erit emeritis. Modest. de re mil. l. desertorẽ desertorem . Si expleto tẽpore tempore militiæ redeat, ueteranus restituatur, et emerita accipiat.
emerita

emerita

, & Emeritensis colonia, ciuitas est Lusitaniæ nominatißima, Augusta cognominata: nam ut scribit Dion, de uictis Cantabris & Asturibus: Eam urbem | illis qui supra ætatem essent, emeritis, Augustus habitandam conceßit. Vnde urbs appellata Emerita Augusta, ex nomine conditorum & Augusti. Pau. libro 50. digestorum, titulo de censibus. An lusitania, inquit, Pacenses & Emeritenses.
emiseni

emiseni

, populi in Emisena regione Apamenacœles Syriæ, ubi & Emisia ciuitas est. de quibus & in eodem titulo de censibus Paulus inquit: Imperator noster Antoninus ciuitatem Emisenorum coloniam iuris Italici fecit.
emphyteosis

emphyteosis

, interpretatur insitio, ab emphyteuo quod est insero siue planto: nam phyton est planta. Et quod in libris iurisconsultorum dicitur emphyteosis, & fundum dari in emphyteosim, proprie dicitur, hoc est in plantationẽ plantationem . Improprie dicitur, de omnibus alijs, puta de area, & quicunque possunt ut ipsi dicunt, recipere meliorationem. Inde deducitur emphyteoticus, & emphyteotecarius.
emphracta

emphracta

, nauigia dicuntur quæ sunt tecta, à uerbo Græco emphracto quod est tego siue claudo, sicut econtrario aphracta dicuntur quæ non sunt tecta, sed aperta. De quibus Cice. ad Atticum: Nos Rhodiorum aphractis tranquillitates aucupaturi eramus. Vlpianus libro 14. dig. de exercitoria actione. l. j. Quædam, inquit, sunt naues onerariæ, quædā quædam emphractæ. non emphatæ, ut pleri plerique omnes codices habent.
emplastrvm

emplastrvm

, ut inquit Celsus lib. quinto, hoc distat à pastillo, quod emplastrũ emplastrum liquati aliquid accipit: in pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore | iunguntur: dictum emplastrum ab emplatto, quod est fingo, siue formo. Caius lib. 41. digest. de acquirendo rerum dominio. l. ideo.
epidemitici

epidemitici

dicũtur dicuntur hospitiorũ hospitiorum metatores in urbe, dicti ab epidemia quod interpretatur in urbem aduentus. Vnde in C. Iustinia. tit. est de epidemiticis & metatis. Lege uerbum metator, siue metatus.
episcopvs

episcopvs

, speculator siue explorator interpretatur, dictus ab episcopeo quod est considero. Cicero scribit se episcopum designatũ designatum à Pompeio ut oram Campaniæ maritimam specularetur. Arcadius de muneribus. l. munerum. Episcopi, inquit, qui præsunt pani, & cæteris uænalibus rebus.
epistomivm

epistomivm

, inquit Merula, est foramen per quod aqua defluit ex concha, labro, uel cratere. Varro de re rustica libro tertio: Epistomijs uersis ad unumquenque factum. dictum, inquit, quasi in ore: uel potius ab epistomizo, quod est obturo, ut sit epistomium canalis operculum. Vlpianus libro 19. titulo de actione empti & uenditi. l. fundi. Castella plumbea, opercula puteorũ puteorum , epistomata. Legitur & epitonium apud Senecam lib. 13. epist. Nisi aqua, inquit, rigentem epitonia fuderint. Et apud Vitruuium lib. 10. sæpe in eodem significatu ponitur. Interpretatur autem epitonium, ligamentum.
epitome

epitome

, interpretatur breuiarium, id est, ubi res in compendium rediguntur. ut Vlpianus libro 46. de acceptilationibus. l. an inutilis. Epitomatum, inquit, liber Labeonis. Vtro Vtroque enim modo declinatur, epitome es, & epitoma atis.
epvlvm

epvlvm

, inquit Valla, est conuiuium numerosis ciuibus exhibitum in honorem deorum, aut in ostentationem magnificentiæ, aut in funere parentali. Gellius libro undecimo. Solenni die epulum Ioui libaret, atque ob id sacrificium Senatus in capitolio epularetur. Horatius secundo Sermo. Gladiatorum dare centum Damnati populo paria at atque epulum arbitrio. Arrius Iuriscōsultus Iurisconsultus de legatis, in quadam lege, cuius initium est, ad munus: Vel si epulum, inquit relictum fuerit.
eremodicivm

eremodicivm

, interpretatur desertio siue solitudo, nam eremus desertum interpretatur, & est eremodicium quando reus damnatur ex eo quod in iudicio non comparuit, quasi desolatum siue desertũ desertum sit iudicium propter rei absentiam. Pompo. lib. quarto dig. tit. de minoribus xxv. annis. l. & si. Restitutionem eremodicij præstari debere. pro quo mendose hermocidium.
ergasterivm

ergasterivm

, interpretatur officina, ubi ab artifice aliquod fit opus. nam ergon est opus siue officium. Vt in codice Iustiniani titulo de episcopis & clericis. l. omnis. Ex ergasterijs, inquit, & tabernis conquirere potuit. Item lib. undecimo de epidemiticis & metatis. l. In quælibet, inquit, ergasteria, quæ mercimonijs deputātur deputantur . Papinianus lib. 43. de uia pub. l. Aediles. Vt ante ergasteria nihil proiectum sit.
errones

errones

serui dicuntur qui uagantur sine causa, animum tamen habent redeundi ad dominos. Fugitiui tamen qui eo animo fugiunt, ut non redeant. Eo quo quoque modo ex proportione habent se desertores & emansores. Arrianus libro 49. de re militari. l. qui cum. Erro, in | quit, in seruis est ut emansor in militibus. Item libro 21. qui est de ædilitio edicto. l. quis sit fugitiuus. Sed proprie, inquit, erronem sic definimus, non qui fugit, sed qui frequenter sine causa uagatur. Labeo ita definit erronem paruum fugitiuum esse.
etiam

etiam

particula est consentientis, sicut Non, est negantis. Priscianus libro septimo, interroganti, legis? etiam uel non respondemus. Plinius Cæcilius in epistola: Studes inquam? respondit, Etiam. Et illud ex euangelio: Intellexistis hæc omnia? dicunt ei, Etiam. Iurisconsultus de uerborum oblig. l. j. & responderit quidni, etiam. nam utrun utrunque aduerbium consentientis est.
etiamnvm

etiamnvm

, pro adhuc, apud Plinium & Cornelium Celsum frequenter legimus. Ouidius 13. Metam. Etiamnum libera cœlo brachia. id est, adhuc. Idẽ Idem lib. 14. Spectantem uultus etiamnum cæde madentes. pro adhuc utrobi utrobique . Vlpianus, tit. arborum furtim cæsarum. l. Item etiamnum reponi potest.
evestigio

evestigio

, pro continuo siue statim. Priscia. libro 18. Romani, inquit, euestigio dixerunt, uel quod stans aliquis in eodem uestigio facit: unde statim quoque dicitur: uel quantũ quantum tempus est in uno uestigio faciendo, quod est breuißimum Scæuola libro tertio de negotijs gestis. l. diuortio facto. Non, inquit, euestigio in officio deliquit. Accursius quid euestigio esset, non intelligens, in principio gestionis exponit.
exacta

exacta

, dicuntur illa quæ sunt perfecta, & ad quæ ultima, ut aiunt, manus imposita est: aliàs exacta sunt quæ iam præterierunt. Virgilius primo Georgico | rum: Exactum ad mensem pluuia uentis́ uentisque carebit. Idem in tertio: Exactis grauidæ cum mensibus errant. Paulus libro 44. titulo de actio. & oblig. l. j. Exactißima, inquit, diligentia. in priori uidelicet significatione.
exaggerare

exaggerare

, est accumulare: nam agger aggeris, est terra accumulata. Cæsar in commentario Hispaniensi: Mortes mortibus exaggerabāt exaggerabant . & per translationem Cic. Nihil est ad exaggerandum orationẽ orationem accommodatius. Vlpia. tit. de itinere actu́ actuque priuato. l. unde. Aut deprimat, aut exaggeret iter.
exavtorare

exavtorare

, est militem sacramento militiæ soluere: quemadmodum ediuerso autorare, est militem sacramento sibi obligare. Plinius Cæcil. in epist. Cæsar excußis probationibus centurionem exautorauit. Seneca in quarto epistolarum: Exautoratus ac liber qui uiuit uita priuata. Vlpianus tit. de ijs qui notantur infamia. l. quod ait. Sed & si eum, inquit, exautorauerit. id est, insignia militaria detraxerit. Quod si per insignia militaria Iulianus intelligit horum insignia, falsum est interpretamentum: nam potest quis exautorari, & non amittere insignia honorum: emeriti nanque exautorātur exautorantur citra honorum amißionem. Est enim, ut diximus, exautorari, à militia dimitti. Ita Itaque commodius exposuit Arrianus in titulo de liberali causa. l. qui de libertate. Exautoratus, inquit, id est à militia remotus. In quo significatu accipiendum est in titulo de re militari.
exconsvl

exconsvl

dicitur qui perfunctus est consulatu, sicut exquæstor qui perfunctus est quæstura. usitatius tamen ille dicitur consularis, hic uero quæstorius. Iu | stinianus in proœmio Codicis: Thomam, inquit, quæstorem sacri palatij & exconsulem. non quòd consulatum dimisit, ut exponit Accursius, sed quòd est perfunctus cō sulatu consulatu , ut diximus.
exemptilis

exemptilis

, e, dicitur illud quod potest eximi siue detrahi ab alia re. Columella lib. nono de re rustica: Idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit, à paxillis deductæ liberum exitum præbeant. Vlpia. de auro & arg. legato l. argumenta. Lapides siquidem exemptiles sunt.
expvngere

expvngere

, idem est quod suprà diximus, dispungere, hoc est calamo transuerso rationem cancellare. Plautus in Cistel. Nunc quod reliquum restat, uolo persoluere, ut expungatur nomen, ne quid debeam. Persius: Pupillum'ue utinam, quem proximus hæres Impello, expungā expungam . Hermog. tit. de diuer. & tempor. l. in omnibus. Rationes, inquit, reipub. subscriptæ & expunctæ.
extricare

extricare

, est quod intricatum est expedire at atque resoluere, siue enodare. Vlpianus libro nono ad legem Aquiliam. l. si seruus seruum. Si cum margaritas, inquit, maritus dedisset in usum extricatas, eas́ easque inuito, uel inscio uiro perforasset. Margaritæ nan nanque non possunt intricari in lineā lineam uel in uestem, nisi perforentur. igitur extricatas dixit pro solutas, & non perforatas neque in lineam redactas.
Loading...