F

F

Falx

Falx

messoria, est qua frumentum metitur. Falx putatoria, qua uites aliæ ́ aliæque arbores putantur. Falx fœ naria, qua fœnum secatur, quæ dumaria quoque dicitur, qua etiam spinæ uepres́ uepresque cæduntur. Vlpia. de fund. instr. | l. instrumenta. Falces, inquit. messoriæ, putatoriæ.
familia

familia

, tum pro pecunia accipitur rebus́ rebusque hæ reditarijs, ut in lege duodecim tabularum cuius uerba ponuntur in titulo de uerborum significatione: Agnatus, inquit, proximus familiam habeto. id est, hæreditatem. hinc titulus apud Iurisconsultos de familia herciscunda, id est, diuidenda hæreditate. Aliàs familiæ appellatione famuli & serui propriè continentur: unde & familia dicta est. Vlpianus libro 43. de ui & ui. l. j. Familiæ, inquit, appellatione serui cōtinentur continentur . Item Vlpia. lib. 21. de ædili. edict. l. ædiles. Familiæ, inquit, appellatione omnes qui in seruitio sunt, cōtinẽtur continentur , etiā etiam liberi. Hinc patresfamiliâs et familiarũ familiarum dicti. & dicitur familiâs in genitiuo casu, quod apud antiquiores nomina primæ declinationis in a terminata, as faciebant genitiuũ genitiuum : ut Næuius: Rubens at atque purpureus filij terras. et Liuius Andronicus: Escas habemus mentionem. pro terræ atque escæ: ne neque habet accẽtum accentum in ultima, quomodo nunc uulgus loquitur, sed in tertia à fine familiâs, hoc est, in secunda syllaba.
ferrvminare

ferrvminare

, est per eandem materiam conglutinare, quemadmodum ferrum ferro adglutinatur, non interueniente alia materia. Plautus in Milite: Labra labellis ferruminauit, id est, premendo adglutinauit. Pomp. libro 41. de acquirend. rerum domin. l. quicquid: Quicquid, inquit, alieno argento ferruminaueris. Cassius quoque apud Paulum: Ferruminatio, inquit, per eandem materiam facit confusionem. lege replumbo, as, & quo differat à ferrumino, as.
figlina

figlina

, æ, est officina figuli, id est, illius qui fa | cit uasa fictilia. Plinius lib. septimo: Figlinas, inquit, primus inuenit Chorœbus Atheniensis. Idem libro 35. In crudis fictilibus urunt donec figlinum percoquatur. id est, opus figuli in figlina factum. Iurisconsultus de auro & argento legato. l. fundi. Cum in fundo, inquit, figlinas haberet. & in titulo de seruitutibus rusticorum præ diorum, sæpe.
fiscvs

fiscvs

, siue fiscina, siue fiscella, textum est ex sparto. Est præterea fiscus, textum in quod oliuæ tritæ immittuntur, ut torculari expressæ exudent oleum cum amurca. Columella libro duodecimo: Intrita oliua nouo fisco includitur. Plinius libro 15. Fiscinas olearias spongia tergendas. Vlpianus in titu. locati. l. sed addes. Fiscos, inquit, quibus ad premenda olea utimur. Fiscus ex sparto quoque est saccus in quo numerosiores pecuniæ adseruantur. Iuuenalis: Incremẽta Incrementa domus ærata multus in arca Fiscus. Cicero in Verrem: Fiscos complures cum pecunia. Sed quia principis pecuniæ uectigales ita magnæ sunt ut nequeant loculis aut crumenis minoribus capi, cōsueuerũt consueuerunt deferri in sparteis fiscis. Inde fiscus pro pecunia publica plerunque accipitur. Iuuenalis: Quicquid conspicuum pulchrum́ pulchrumque ex æquore toto est, Res fisci est ubicunque natat. Vnde apud iurisconsultos titulus est, de iure fisci. & de fiscalibus debitoribus & exactoribus sæpe legimus.
flavivs

flavivs

, cognominatus est Iustinianus Imperator, non quod Flauios deuicit, ut Accursius interpretatur, neque quod capillos habuerit flauos, quod nusquam legitur, sed quod fuerit ex gente Flauia, ex qua fuerunt | Vespasianus, Titus, & Domitianus. De quo Iuuenalis: Dum iam semianimẽ semianimem laceraret Flauius orbem Vltimus.
fomenta

fomenta

, sunt medicamenta, dicta à fouendo, hoc est, calefaciendo & recreando. Ouid. Fomentis́ Fomentisque iuuas uulnera nostra tuis. Inde est fomentare, & fomentatio, ut apud consultos iuris de leg. iij. l. si cui. Nec ea quidem quæ fomentationis causa parata sunt.
forma

forma

sutoris, est lignum illud quo calcei informantur. Horat. secundo Serm. Si scalpra & formas non sutor nautica uela. Vlpianus in tit. ad legem Aquiliam. l. sed & si. Si forma, inquit, calcei ceruicem percußit. Item Vlpianus tit. locati. l. item quæritur. Si forma calcei tam fortiter ceruicem percusserit.
fvgitivvs

fvgitivvs

seruus, quo distet ab errone, diximus in uerbo erro, onis. Definitur autem ab Offilio in tit. de ædilitio edicto, in hunc modum: Fugitiuus est, qui extra domini domum, fugæ causa quo se à domino celaret, mā sit mansit . Fugitiuarius autem est, ad quem se fugitiuus receperat: locus quo quoque fugitiuarius dicitur, ut apud Varronem lib. iij. de re rustica. de cochleis: Fugitiuarius, inquit, parandus est illis locus. Papinianus lib. 21. de præscriptis uerbis. l. si apud. Si apud te, inquit, ego & fugitiuarius deposuimus.
fvlcimentvm

fvlcimentvm

, sustentaculum dictũ dictum à fulciendo, hoc est, sustentando siue sustinendo. Macrob. 7. Satur. Desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam. Apuleius in primo de asino: Pede altero fulcimentum quo sustinebat repello. Vlpianus de fundo instruc. l. quæsitum. Proinde, inquit, fulcimenta si qua habeat.
fvltvra

fvltvra

quo quoque , idem est quod fulcimentum, dictum utrun utrunque à fulciendo, id est, sustinendo. Vnde Horat. per translationem dixit in secundo Serm. Ingens accedat stomacho fultura ruenti. Et Plinius Cæcilius in Epistol. Corporis fulturis animus sustinetur. Vlpianus in tit. si seruitus uendicetur. l. sicuti autem. Sicuti, inquit, refectio parietis ad uicinum pertinet, ita & fultura ædificiorum uicini.
fvllo

fvllo

, onis, est qui uestes polit emaculat́ emaculatque , non quod uulgò persuasum est, pannarius, id est, lanicij artifex. Martialis: Non tam sæpe teret lintea fullo tibi. Fullonicam Nicias Megarensis primus omnium inuenit, ut scribit Plin. 7. Plautus in asinaria: Non didicisti fullonicam, non mirandum est. Vlpianus lib. 47. de furtis. l. ita itaque fullo. Fullo, inquit, uel sarcinator qui polienda uel sarcienda uestimenta accipit. In alia quo quoque lege cuius iniciũ inicium est, sed si. diuersoria uel fullonica appellantur.
fvndvs

fvndvs

, est quicquid in solo poßidetur, puta præ dium urbanum, prædium rusticum. Seruius in illud Virg. secundo Georg. Diues opum uariarum ac latis ocia fundis. Fundus, inquit, dicitur ex eo quod omnium rerum sit fundamentum. Vlpia. tit. de uerb. signific. l. locus, inquit, est, non fundus, sed portio fundi. Fundus autẽ autem aliquid integrum est. & infrà lege, quæstio. & iterũ iterum lege, fundi. Fundus pro uasis potorij fundamẽto fundamento , ad cuius similitudinem, inquit Festus, fundus dicitur ager qui planus sit. Martialis lib. 8. Hi duo longæuo censentur Nestore fundi. Paulus lib. 41. de acquir. rerum domin. l. sed si. Cuiusmodi poculi fundus ille sit: Scypho, inquit, fundus aut ansa.
Loading...