G

G

Garvm

Garvm

salsugo erat ex certis quibusdā quibusdam piscibus, puta scombro, halece, lacerto, & huiusmodi: utebantur autem eo pro salsamento siue conditura aliorum ciborum. Gari meminerũt meminerunt poëtæ multis in locis. Plinius, Apicius, Galenus, cæteri. Vlpia. lib. 33. de penu leg. l. qui penum. Garum, inquit, amurca, mel. Accursius salsamenti genus esse dicit, ipsa ueritate coactus, sed quod sit non dicit.
genivs

genivs

, est deus uniuscuius uniuscuiusque hominis præses, cui nos angeli boni nomẽ nomen indidimus. Symmachus in oratione contra Christianam religionem, cui respondit D. Ambrosius: Vt animæ, inquit, nascentibus, ita populis fatales genij diuiduntur. De genio principis Persius poëta: Dijs igitur genio́ genioque ducis centum paria ob res Egregie gestas induco. Vlpia. lib. 12. de iureiurando. l. si duo. Si quis, inquit, iurauerit in re pecuniaria per genium principis.
germanicvs

germanicvs

, Drusi Neronis filius ex iuniore Antonia, M. Antonij Triumuiri filia à Tiberio Cæsare patruo adoptatus fuit, quod ab Augusto non alia ratione fuerit adoptatus quàm si ab eo Germanicus adoptaretur. ex Tranquillo. Et Iustinianus Imperator lib. Institutionum primo, sic inquit: Diuus Augustus non antea Tiberium adoptauit, quàm is Germanicum adoptauerit, ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse. Accursius tanquam de personis ignotis & obscuris loquẽs loquens , quendam nomine Tiberium, & quendam nomine Germanicum appellat, qui quasi non sit Tiberius qui succeßit Augusto in principatu, & | Germanicus ille qui præter quā quam ingenij monumenta quæ adhuc extant, & præterquā præterquam quòd Gaium Caligulam genuit, & quòd quæsturam per quinquennium administrauit, & quòd bis consul fuit, qui́ quique mortuo Augusto cum ab exercitu Cæsar salutaretur, Imperium recusauit, at atque de Germania triumphauit, unde illi cognomentum: qui́ quique ad orientem profectus, Armeniæ regem superauit, Cappadociam in prouinciæ formam redegit, at atque Antiochiæ obijt, agens ætatis annum quartum & trigesimum.
gymnasivm

gymnasivm

, locus est ubi nudi exercentur, maxime in palæstra, quoniā quoniam gymnos nudus interpretatur. Manilius lib. 4. Gymnasium præfert uultu, fortes́ fortesque palæ stras. & per translationem pro schola & literarum exercitio. Iuuenalis: transi Gymnasia at atque audi facinus maioris Abollæ. de excusation. l. sed &. Medicos, inquit, immunes esse à gymnasijs.
glans

glans

, complura significat, sed significatus deducuntur ab arboris glande, cuius tredecim genera ponit Plin. Iurisconsultus tamen latius diffinit glandis appellationem in tit. qui est de glande legenda. l. prima. Glandis, inquit, nomine omnes fructus continentur. Item de uerborum signific. l. qui uenenum. Item l. sylua.
glarea

glarea

, terra est lapillis permixta, qualis est quæ post effossum terræ tergũ tergum ex scrobibus eruitur. Virgil. 2. Georg. Nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris. Columella lib. 2. Cum parte dimidia lapides minutos uel glaream repererint. Paul. lib. 30. de aqua pluuia arcenda. l. supra iter glarea iniecta. Item de uia publica. l. j. In uiam terrenam glaream immittere.
glavcinvm

glavcinvm

, unguenti genus est, siue ex herba glaucio sic dictum, quod ualet ad oculorũ oculorum scabritias, siue glaucinum, id est, uiride, quale est quod chirurgi tempestatis nostræ Vnguentum apostolorum uocāt uocant . Pompon. tit. de auro & arg. leg. in l. in argento. Vnguentis autem legatis, non tantum ea legata uidentur quibus ungimur uoluptatis causa, sed & ualetudinis, qualia sunt conagena, glaucina, erina, rhodina, murrhia, nardum purum. Conageni unguenti à Congena Syria unde aduehebatur, cognominati, meminit Galen. in 3. decameridon. Crina, unguenta sunt quæ fiunt ex lilio rubenti. Plin. lib. 21. ubi de lilij generibus: Est, inquit, rubẽs rubens liliũ lilium quod Græci crinon appellant. Rhodina dicta à Rhodo quod est rosa. Per Nardum purum, pisticũ pisticum , id est, non adulteratũ adulteratum , intelligit.

grammatophylacivm

, locus est ubi publice literarum monumenta seruantur, à grammatis, hoc est literis, & phylazo seruo. dicitur etiam archion siue archiuum. Vlpia. lib. 48. dig. tit. de pœnis. l. moris. Quo loco, inquit, in publico instrumento deponuntur, archiuo fortè uel grammatophylacio.
grassari

grassari

uidetur uerbum ab impetu gradiẽdi gradiendi , & qui ex insidijs uiatores adoriuntur, grassatores dicimus. Iuriscōsultus Iurisconsultus de suspectis tutoribus. l. quia grassandi, inquit, in re familiari facultatem præstat. & ibidem l. tutor. Si fortè, inquit, grassatus sit in tutela. in l. quoque cuius initium est, apud Labeonem. Deinde, inquit, mulæ à grassatoribus fuerint ablatæ.
gvttvrosvs

gvttvrosvs

, is dicitur qui guttur habet tumidum, quale genus hominũ hominum in locis montanis uidemus. | de quibus Iuuenalis: Quis tumidum guttur miratur in alpibus. Vlpia. tit. de ædilitio edicto. l. qui clauum. Si quis, inquit, natura gutturosus sit.
Loading...