H

H

Hamvs

Hamvs

, cum sit quo pisces capiuntur, & hami præterea sint ex quibus lorica texitur, necesse est apud Vlpia. in tit. de fundo instr. l. instrumenta. per hamos nos intelligamus annulos quosdam ferreos, ad multos usus domesticos, puta è ex quibus equi, muli, & asini deligentur. Canales, inquit, & harpagones, & hamos instrumento contineri constat.
harpagones

harpagones

, unci sunt ad rapiendum apti, ab harpago quod est rapio dicti. hos Plinius scribit ab Anacharsi Scytha primum inuentos. Liuius lib. 30. Asseres ferreo unco præfixi, harpagones uocant milites. Item Vegetius lib. 2. de re militari. Habet legio ferreos harpagones, quos lupos uocant. Lege hamus suprà.
hercisco

hercisco

, is, est diuidere: nam herciũ hercium est diuisio. Cic. 1. de orato. Qui quibus uerbis herciũ hercium fieri oporteat, nescit. Idem Herciscũdæ Herciscundæ familiæ causam agere non poßit. Apul. lib. 9. de asino: Ne Neque herciscũdæ herciscundæ familiæ, sed de cōmuni communi diuidũdo diuidundo formula tractabo. lib. 10. dig. ti. est de fa. herc.
hermaphroditvs

hermaphroditvs

, Veneris & Mercurij fitlius filius fuit, unde & nomen illi, quoniam Hermes est Mercurius, & Aphrodite Venus. hic cum in Salmacidis fonte nataret, à Nympha deprehensus, ab eadem́ eademque implicitus utrius utriusque naturam reportauit: qua de re fabula est perlonga apud Ouid. 4. Meta. nũc nunc autẽ autem hermaphroditi uocātur uocantur quos antiquiores androgynos, id est, semiuiros & semifœ | minas appellant. Plin. lib. 7. & Gellius lib. 8. sunt autores. Vlpia. tit. de liberis & posth. l. sed est. Hermaphroditus, inquit, & maxime si in eo uirilia præualebunt.
hydromeli

hydromeli

, à Græcis dicitur, quæ sit apud Latinos aqua mulsa. Hispani uocant adoxa. cōstat constat nan nanque ex aqua & melle, unde & nomen: nam hydor est aqua, & meli mel. Plin. lib. 14. Fit uinum, inquit, ex aqua & melle tantum: hoc uocatur hydromeli. Idem lib. 31. Hydromeli quo quoque ex imbri puro cum melle temperabitur. Vlpia. lib. 33. dig. in tit. de tritico & uino legato. l. si quis. Ne Neque ceruisia, inquit, continebitur, ne neque hydromeli.
hierophylax

hierophylax

, acis, interpretatur sacrorum custos, quod hieros est sacer, & phylazo custodio. Latinè tum æditui, tum æditimi appellantur. Scæuola in tit. de annuis leg. l. annua. Sacerdoti, inquit, & hierophylaci & libertis. pro quo mendosè legitur gerophylaco.
hierapolis

hierapolis

, nomen est compluriũ complurium ciuitatum: alia nan nanque est in Asia proprie dicta, alia in Creta, alia in Theutrania, alia in Syria: unde Hierapolitani sunt appellati, de quibus Iuriscons. in tit. de aqua cot. l. j. ubi legitur apud Hierapolitanos fieri aquis calidis irrigationẽ irrigationem . Item de pœnis. l. crimen. Hier apolitanis, inquit, scripserunt.
hypocavstvm

hypocavstvm

, fornax est in balneo subdita caldarijs calfaciendis: dictum ab hypo, quod est sub, & cauo calefacio. Est præterea hypocaustũ hypocaustum , fornax ad calefaciendum cubiculum siue cœnaculum, uulgus appellat stufas. Papinius in primo Syluarũ Syluarum : Tenuem uoluũt uoluunt hypocausta uaporem. Plin. Cæcil. in epist. Cohæret hypocaustũ hypocaustum & si dies nubilus immisso uapore solis uicẽ uicem supplet. | Ambrosius lib. 6. hexameron: De hyeme forsitan quereris, quia nulla tibi hypocausta anhelantibus ignibus uaporātur uaporantur . Vlp. de leg. lib. iij. l. ligni appellatione. Siue diæ tarum, siue hypocaustorum, siue ad calcem. Idem in tit. mandati. l. si quis mihi. Sphæristerium, inquit, hypocausta, & quædam ualetudini apta. Accursius nunc ægrotorum dicit esse stationem, nunc subterraneum locum.
hypotheca

hypotheca

, interpretatur suppositio, & significat etiam pignus quod pro aliqua re supponitur. Vnde & apud Iurisconsult. titul. est de distractione pignorum uel hypothecarum. l. cum tabernam. Non certificationẽ certificationem , inquit, sed suppositionem à me accipere. hoc est, uocabulo usitatiori, hypothecam. Item lib. 20. de pignor. & hypothec. l. res. Inter pignus, inquit, & hypothecam tātum tantum nominis sonus differt. Hinc hypothecarius dictus, penes quem remanet hypotheca siue pignus. ut in tit. de separationibus. l. j. Hypothecarius, inquit, creditor.
horrevm

horrevm

, est repositorium non solùm frugum, frumenti, & uini, sed cæterarum quo quoque rerum, quæ adseruari consueuerunt. De horreo frumenti Virgil. primo Georg. Illius immensæ ruperunt horrea messes. De horreo uini Horatius in Odis, & Iurisconsult. in tit. de fundo instr. l. tabernam. Legauerat, inquit, horreum uinariũ uinarium cum uino & uasis & instrumẽto instrumento . De horreo aliarũ aliarum rerũ rerum in tit. de emptione & uend. Clauibus, inquit, traditis, ita mercium in horreis conditarũ conditarum posseßio tradita uidetur, si claues apud horrea traditæ sunt. Item in tit. locati. Dominus, inquit, horreorũ horreorum effractis & compilatis horreis non tenetur. Hinc horrearius, qui præpositus est horrei custo | diæ. ut libro 19. digestorum, in titulo, locati & conducti. l. cum in plures. Rerum, inquit, custodiā custodiam quam horrearius habet. Item l. Cælius. Cum horreario, inquit, agendum. Et merces horreaticæ dicuntur, quæ in horreis adseruantur. ut in titulo, de conditis in publicis horreis. l. nulli. Codice. Nulli, inquit, posthac horreaticas species contingendi copia datur.
Loading...