hydromeli , a Graecis dicitur, quae sit apud Latinos aqua mulsa. Hispani uocant adoxa. constat nanque ex aqua & melle, unde & nomen: nam hydor est aqua, & meli mel. Plin. lib. 14. Fit uinum, inquit, ex aqua & melle tantum: hoc uocatur hydromeli. Idem lib. 31. Hydromeli quoque ex imbri puro cum melle temperabitur. Vlpia. lib. 33. dig. in tit. de tritico & uino legato. l. si quis. Neque ceruisia, inquit, continebitur, neque hydromeli.