I

I

Ianthinvs

Ianthinvs

, na, num, color est uiolaceus, quoniam ion Græcè, uiola interpretatur Latinè. Plinius lib. 22. Appellata, inquit, ia, & ab ijs ianthina uestis. Persius: Hic aliquis cui circa humeros & ianthina læna est. Martialis: Coccina famosæ donas & ianthina mœchæ. Vlpianus de legatis tertio. l. si cui. Buccinum, inquit, & ianthinum continetur. Et ferè quoties in libris digestorũ digestorum , & in literis sacris legitur hyacinthinus color, intelligẽdus intelligendus est uiolaceus, id est, coloris uiolæ.
ilienses

ilienses

, dicti sunt populi ab urbe Ilio, clarißima omniũ omnium quæ fuerunt in Asia, uel ex eo quod inde profecta est tota Romanorum nobilitas. De quibus Callistratus libro 27. digestorum, titulo de excusationibus. l. non tātum tantum . Iliensibus, inquit, propter inclytā inclytam ciuitatis nobilitatem, & propter coniunctionem originis Romanæ.
impostores

impostores

, dicuntur deceptores, & qui fallunt præstigijs quibusdam: dicti ab imponendo, quod est decipere. Iuuenalis: Facile est barbato imponere regi. & Martialis: Callidus imposuit nuper mihi caupo Rauennæ. Vlpianus libro 21. de ædilitio edicto. l. ob quæ uitia, | Non gulosos, inquit, nec impostores. Accursius impostores interpretatur qui imponunt aliquid alicui. Inde dicta impostura, pro deceptione. Ambrosius in episto. ad Corinthios primam: Omnis impostura tenebras petit, & falsa pro ueris ostendit. Vlpianus, lib. 47. de crimine stellionatus. l. stellionatus. Item si quis imposturam fecerit.
inavris

inavris

, quod à Græcis dicitur enotion, ornamentum est ex auribus fœminarum dependens. Plautus in Menech. Inaures da mihi faciendas pondo duûm nummûm. Vlpianus de auro & argento legato. l. argumento. Veluti inaures, armillæ, uiriolæ. Item. l. pediculis. Inaures in quibus duæ margaritæ.
inciles

inciles

fossæ, siue incilia, sunt quæ à Græcis dicuntur dyoriges, & sunt per quas aquæ pluuiales deducuntur ex satis. Apuleius libro nono de asino: Viam lacunosis incilibus uoraginosam. Cato de re rustica: Per hyemem aquam de agro depellere oportet, fossas inciles puras habere. Festus Pomp. Fossæ quæ in uijs fiunt ad deducendum aquam siue deriuationes de riuo communi factæ, inciles dicuntur. Vlpianus libro 40. digestorum, titulo de riuis. l. j. Incile est locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus quod incidatur. Inciditur enim uel lapis, uel terra, unde primum aqua ex flumine agi poßit. Idem Vlpianus in eodem libro, titulo ne quid in flumine publico. l. j. Si incile, inquit, ducat, & alio loco fiat. Meminit quoque incilis in titu. de aqua cotid. l. j.
incrvstare

incrvstare

, est crustā crustam parieti, uel alicui alteri rei inducere, siue ex calce, gypso, argilla, siue ex lapide, aut alia materia. Horatius primo Sermonum: Syncerum | cupimus uas incrustare. Varro apud Marcel. Pauimenta, inquit, & parietes incrustatis. Proculus libro octauo digestorum de seruitutibus urbanorum prædiorum. l. quidam. Parietem, inquit, cōmunem communem incrustare licet. Et paulò post: Quod obseruari in incrustatione oportet. Item de uerborum significatione. l. impensæ. Paulus ait, incrustationes, loricationes, & picturæ.
indictio

indictio

, est denunciatio, quia indicere est denunciare. Horatius in primo Sermonum: Ventri indico bellum. Idem in episto. Indictis comes ire Latinis. Vlpianus libro 38. digestorum, titulo de operis libertorum. l. libertus. Cui post indictionem, inquit, operarum. Atque aliubi: Si indictione temporariæ indictæ sunt.
indvciae

indvciae

, sunt dictæ quòd in diem certum ab utrisque hostibus dantur. Plinius libro septimo: Inducias, inquit, Lycaon primus inuenit. Paulus libro 49. digestorum, titulo de captiuis. l. postliminium. Induciæ, inquit, sunt, cum in breue & in præsenti tempore conuenit, ne inuicẽ inuicem se lacesserent hostes. Accursius satis inepte inter inducias & treugam differentiam facit, cum treuga non sit magis latinum, quàm guerra, quàm omagium, quàm feudum, quàm tenuta, quàm mille alia, quibus isti nulla neceßitate coacti utuntur.
indvcere

indvcere

, præter alios sensus quos habet plures, significat etiam expungere & cancellare, hoc est, transuerso calamo quod scriptum erat delere. Vlpianus in titulo de ijs quæ delentur. l. cancellauerat. Cancellauerat autem quis testamentum uel induxerat. Item: Si nomina omnia induxerat ut proponitur. Item: Quæ in te | stamento legi possunt, ea inconsulto deleta uel inducta nihilominus ualent, consulto non ualent. hinc inductio pro abolitione & litura.
inficiatio

inficiatio

, est negatio. ab inficior, inficiaris, quod est ire inficias, siue negare. Cice. de partitionibus: Rationem, inquit, habet criminis, inficiationem́ inficiationemque facti. Neratius libro 46. digestorum, titulo iudicatum solui. l. ex iudicatum. Ad inficiationem, inquit, compelli eum qui sine iudicio partem dare paratus est.
institor

institor

, ut inquit Iurisconsultus, libro 14. digestorum, in titulo de institoria actione. l. institor. est qui tabernæ loco'ue ad emendum uendendum'ue præponitur. Atque ibidem: Institor, inquit, appellatus est ex eo quòd negocio gerendo instet. Iuuenalis: Institor hybernæ tegetis niuei́ niueique cadurci. Accipitur etiam pro eo qui circũfert circumfert per urbem merces uænales: ut in eodem titulo. & apud Ouidium in primo de arte: Institor ad dominā dominam ueniet discinctus emacem.
insvla

insvla

præter notam illam significationem, significat etiam domum in urbe ab alijs domibus seiunctam. Cornelius Tacitus: Germani suam quisque domum spacio circundat, nullis cohærentibus ædificijs, more insularum. Festus quoque Pomp. Insulæ, inquit, dictæ proprie quæ non iunguntur communibus parietibus cum uicinis, circuitu́ circuituque publico aut priuato cinguntur: à similitudine uidelicet earum terrarum quæ fluminibus aut mari imminent. In hoc significatu crebrò reperitur insula apud Iurisconsultos. Vnde insularius, dominus siue custos huiusmodi insulæ.
interpolare

interpolare

, est in aliam formam mutare, & quodammodo mangonizare. Plautus in Amphitrione: Illic homo me interpolabit, meum́ meumque os finget denuo. Ambrosius ad Horatianũ Horatianum : Nostrorum peccatorum, in pœnis ultricibus interpolari. Vlpianus 21. digestorum titulo de ædilitio edicto. l. præcipiunt. Interpolāt Interpolant , inquit, ueteratores, & pro nouitijs uendunt. id est, in habitum nouitiorum mutant.
intertritvra

intertritvra

, siue intertrimentum, est (ut inquit Varro de lingua Latina) dictum ab eo quod duo inter se trita & diminuta sunt, ut in nummis aureis quod ex usu & attrectatione cōsumitur consumitur , & in uestibus alijs́ alijsque rebus quæ usu deteruntur. Liuius lib. 34. In auro, inquit, nihil intertrimenti fuit. Idem lib. 32. Intertrimentum argenti suppleuerunt. Scæuola lib. 33. de pignoratitia actione. l. pignori. Quæro intertrituram quæ ex operis facta est. At Atque ibidem iterum utrobi utrobique pro detrimento.
irenarcha

irenarcha

, interpretatur pacificator, siue pacis conciliator: nam irene interpretatur pax, & archos est princeps. Erant autem irenarchæ uiri boni & prudentes, quales significat Virgilius in primo Aeneidos: Ac ueluti magno in populo cum sæpe coorta est Seditio, sæ uit́ sæuitque animis ignobile uulgus &c. Sub hoc habitu fuit Domitiani Cæsaris statua equo posita, de qua Papinius in principio Syluarum: Dextra uetat pugnas. Talem quoque Persius poëta significat, cum dicit: Fert animus calidæ fecisse silentia rixæ Maiestate manus. In Codice Iustiniano titulus est de irenarchis, quos Accursius interpretatur iram arcentes, quasi irenarcha nomen esset | Latinum. Martianus libro 48. in titulo de custodia & exhibitione reorum. l. diuus Hadrianus, irenarcharum sæpe meminit.
isavri

isavri

, populi sunt Ciliciæ contermini, qui in mari quondam piraticam exercuerunt, quos Pub. Seruilius profligauit, qui cognomen Isaurici ex ea uictoria retulit. Iam uero Isauri & Cilices, pro piratis accipiuntur. ut Iuuenalis: Piratæ Cilicum. & Iustinianus in Codice, titulo de ferijs. l. prouinciarum. Latronum, inquit, & maxime Isaurorum.
isostates

isostates

, potest interpretari æqualitatis recognitor: nam Isos interpretatur æqualis in Codice Iustiniano de ponderationibus & auri illatione. l. quoties. Quoties, inquit, de qualitate solidorum orta fuerit dubitatio, placet quem sermo Græcus appellat isostaten pro sua fide & industria, ut neque fallat neque fallatur, contentionem dirimere. Accursius interpretatur ab igos, uictoria, & state militia. neque enim igos est uictoria: sed nice: neque state militia, sed stratia: sed ne neque uictoria & militia faciunt ad rem.
ivgvm

ivgvm

, pro pari duorum animalium plerunque accipitur, ut apud Plin. lib. 10. de aquilis. Vbi aquilarum, inquit, non sit iugũ iugum . Varro de lingua Latina: Iugũ Iugum , inquit, & iumentũ iumentum à iunctu. Virg. 5. Aenei. Nec sic undātia undantia lora Concussere iugis. Vlpia. lib. 21. dig. de ædilitio edicto. l. ædiles aiunt. sæpe iugum in hac significatione ponit.
Loading...