DE LEGATIS ATHENAS mißis Somnium Accursij.

pomponivs lib. primo Digest. sub titulo qui est de origine iuris: Placuit, inquit, publica autoritate decẽ decem constitui uiros, per quos peterentur leges à Græcis ciuitatibus, ut ciuitas fundaretur legibus quas in tabulis eburneis perscriptas pro rostris composuerunt. Audite nunc obsecro uos ægrotantis Accursij somnia uana: Antè, inquit, quàm hoc fieret, miserunt Græci Romam quendam sapientem, ut exploraret an digni essent Romani legibus, qui cum Romam uenisset, Romani cogitantes quid poterat fieri, quendam stultum ad disputandum cum Græco posuerunt, ut si perderet, tantum derisio esset. Græcus nutu disputare cœpit, & eleuauit unum digitum, unum Deum significans. Stultus credens quod | uellet cum uno oculo decæcare, eleuauit duos & cum eis eleuauit etiam pollicem, sicut naturaliter euenit, quasi cæcare eum uellet de utroque. Græcus autem credidit quod trinitatem ostenderet. Item Græcus apertam manum ostendit, ut ostenderet omnia nuda & aperta Deo. Stultus autem timens maxillatam sibi dare, pugnum clausum quasi repercussurus leuauit, Græcus intellexit quod Deus omnia clauderet palma: & sic credens Romanos dignos legibus, receßit. O miserrimam sæculi nostri conditionem, qui hæc audimus & patimur. Ecquis unquam talia deliramenta nisi à mulierculis lanificio intentis audiuit? & non uidet homo perditus non habita ratione temporum & personarum sibijpsis repugnantia dicere? Quòd si tanta erat illi historia mentiendi libido, at debuit saltem aliquid dicere quod nos falleret. Nunc uero ea per crapulam ructat, quæ nec credent pueri, qui nondum ære lauantur. Nam si quod hoc in loco Pomponius scribit, constat esse factum trecentesimo altero anno ab urbe condita, hoc est, ante natalem Christianum annos circiter quadringentos quinquaginta, quo pacto Græ cus & Romanus de trinitate personarum atque unitate substantiæ in diuinis disputare poterāt poterant ? hoc ne Ezras quidem fecisset, doctißimus illa tempestate legis interpres, nedum homines in falsa deorum gentilium religione occupati. Aut si tam diligens in historia esse uolebat, illud potius annotare debuit, Romanarum rerum scriptores non quod Pomponius scribit creatos esse decem uiros per quos leges peterentur, sed cum prius deferendis legibus inter Romanos conueniret, de latore tantum disce | ptarent missos esse tris legatos Athenas, iussos́ iussosque inclytas Solonis leges describere, & aliarũ aliarum Græciæ ciuitatum instituta mores́ moresque pernoscere. Postea uero quàm illi redierunt, creatos decem uiros condendarum legum & iuris dicundi causa. Quod uero Pomponius scribit tabulas fuisse eburneas, Dionysius Halicarnaseus diligentißimus antiquitatum Romanarũ Romanarum scriptor libro nono æreas fuisse memoriæ prodidit. Quod́ Quodque idem autor scribit tabulas in foro positas, non est diuersum ab eo, quod Pomponius tradit positas esse pro Rostris: nam Rostra templũ templum erat in foro Romano quod placuit exornari Rostris nauium, quas ab Anciatibus acceperant, non ut Accursius delirat pyratarum. Illud uero perquam ridiculũ ridiculum , quod in re manifesta dubitans, pro rostris exponit ante oculos & ora hominum. Ab Hispano, opinor, aliquo id didicerat, quoniam Hispane facies rostro appellatur.
Loading...