MVTIVS PRO FABIVS.

idem Pomponius in eodem titulo de origine iuris: Q. inquit, Mutius qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duæ tesseræ positæ, una pacis, & altera belli, arbitrio sibi dato utram uellet referre Romam, utran utranque sustulit, & ait Carthaginienses petere debere utrā utram mallent accipere. Atqui non Q. Mutius, sed Q. Fabius fuit, qui cum Valerio Flacco missus est Carthaginem legatus, ut nisi Hannibal uiolator fœderis dederetur, bellum Carthaginiensibus indiceret. Hic Fabius, Pamphilus cognominatus est, ad differentiam illius Fabij qui in eodem secundo bello Punico singularem ope | ram Reipu. nauauit, atque tum maximus, tum uerricosus, tum ouicula dictus est. Atque ea propemodum Fabium Pamphilum fecisse coram Carthaginiensibus quæ Pomponius refert, autores sunt Polybius, Liuius, Plutarchus. Silius præterea lib. secundo Punicorum:
Non ultra patiens Fabius texisse dolorem,
Concilium exposcit propere, patribus́ patribusque uocatis,
Bellum se gestare sinu pacem́ pacemque profatus.
Quid sedeat legere, ambiguis neu fallere dictis
Imperat, at sæuo neutrum renuente senatu
Ceu clausas acies gremio́ gremioque effunderet arma,
Accipite infaustum Libyæ euentu́ euentuque priori
Par inquit bellum, & laxos effudit amictus.
tam insigne mendum non debuit Accursius dißimulare, at atque intactum relinquere, ubi non in parte, sed in toto error committitur. Nam quid habent simile Mutius & Fabius? nempe hoc quod Thais & Hermione.
Loading...