pomponivs Iurisconsultus in lib. dig. tit. de auro & argento leg. In argento, inquit, potorio utrum id duntaxat sit quo bibi possit, an etiam id quod ad praeparationem bibendi comparatum est, ueluti columnarium & urceoli. Quod uasis genus columnarium sit nullus unquam scripsit, sed neque legit, praeter unum Philippum Beroaldum, uirum alioqui singulari eruditione, qui ex huius legis deceptus lectione, putauit esse poculi genus, & Accursium, qui anglisteriam interpretatur, sic Itali uulgo appellant ampullam uitream longioris colli. Ego uero cum columnarium esse nihili uerbum pro comperto haberem, coepi mecum recogitare quid columnarij loco substituerem, cum subito fuit mihi praesto Martialis poetae distichon, cuius lemma est, Colum niuarium . Cumque adhuc subdubitarem, an pro columnario colum niuarium reponerem, legi sequens distichon, cuius index est, Vrceoli ministratorij. Exilui prae nimia laetitia, atque coepi mihi ipsi gratulari, quod locum alijs incognitum atque intactum mea diligentia restitui. Quid uero colum niuarium fuerit, reliquum est ut ostendamus. Fuit consuetudo apud maiores nostros, non modo colare uina, ut essent molliora defoecatioraque , uerum etiam aquam per niues transmittere, quo fieret gustui suauior. Instrumenta uero ad percolandum erant cola minutissimis uiminibus contexta, aut ex sacco lineo siue cilicino. Virgilius secundo Georg. Tu spisso uimine qualos Colaque praelorum fumosis diripetectis. De colatorio sacco Martialis in disticho, cuius lemma est, saccus niuarius: Attenuare niues norunt & linthea nostra, Frigidior colo non salit unda tuo. Plinius decimoquarto: Vtilissimum omnibus sacco uiribus fractis. Idem decimonono: Inueterari uina saccisque castrari. & uigesimotertio libro: Vt plus, inquit, capiamus, sacco frangimus uires. Atque iterum Martialis: Turbida sollicito transmittere cecuba sacco. & Horatius secundo Sermonum: Integrum perdunt lino uitiata saporem. Quod Porphyrion exponit sacco percolata. Cum itaque Martialis duo disticha continuata scripserit, alterum de colo niuario, alterum de sacco niuario, subdideritque statim ur ceolos ministratores, quis non uidet apud Pomponium legendum esse colum niuarium, cum praesertim euestigio sequatur & urceoli? Quid, quod sensus pulchre coit, atque satisfacit ei quod uenire potuit in dubitationem, an uidelicet uasorum potoriorum appellatione ueniant uasa quibus non bibimus, sed praeparantur ordinanturque ad id quod bibendum est, ut colum & saccus per quae colantur uina niuesque , atque praeter ea urceoli, quibus uinum & aqua discumbentibus ministratur. Non quod Accursius & Philippus putabant esse uasa potoria. Esset nanque sensus legis ridiculus, si dixeris appellatione uasorum potoriorum uasa potoria contineri.